Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI PETRI DE SULA

*

VICARIATUS APOSTOLICUS DE SANCTO PETRO SULA, IN HONDURIA, AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR.

 

Sedis Apostolicae mos est atque consuetudo eas ecclesiasticas circumscriptiones ad dioecesium dignitatem et gradum quandoque evehendi, in quibus maxima est catholicarum rerum prosperitas fructuumque colligendorum spes. Quod cum feliciter in Honduria etiam evenire noverimus, ad vicariatum scilicet de Sancto Petro Sula quod attinet, visum est Nobis ea accipere et probare quae Sacrum Consilium de Propaganda Fide hoc super negotio statuit. Qua de re, summa et apostolica Nostra auctoritate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Vicariatum apostolicum de Sancto Petro Sula ad gradum dioecesis attollimus, cui dehinc denominatio erit Sanctus Petrus de Sula, omniaque concedimus iura et privilegiae quae ceteris in Ecclesia dioecesibus competunt iuxta Iuris Canonici praescripta. Nova condita dioecesis suffraganea erit metropolitanae S

edi Tegucigalpensi, cuius item sacrorum Antistiti Episcopus Sancti Petri de Sula obnoxius tamquam Metropolitae erit. Statuimus insuper ut norae dioecesis sedes in urbe sit, cui per vulgus nomen est San Pedro Sula, in eiusdemque urbis maximo templo episcopalis magisterii cathedra ponatur. Episcopo insuper curae erit ut, pro Canonicorum collegio, consultores dioecesanos deligat, qui sibi consilio et ope assint. Qui scilicet consultores suo munere cessabunt, Canonicis per alias sub plumbo Litteras constitutis. Haec quae statuimus ut ad exitum adducantur curet venerabilis Frater Sanctes Portalupi, Archiepiscopus titulo Christopolitanus atque in Hondurensi Republica Apostolicus Nuntius, cuius quidem sententia ad negotium perficiendum Sacrum Consilium Fidei Propagandae usum est. Poterit etiam ille alium virum delegare, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Quodsi tempore exsecutionis alius in Honduria Sedis Apostolicae Nuntius erit, hic mandata Nostra faciet. Qui autem rem perfecerit, congrua documenta exarari iubebit adque Sacram Congregationem de Propaganda Fide, de more signata atque sigillo impressa, quam primum mittenda curabit. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressissive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hanibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 490-491

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana