Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HERMOSILLENSIS

*

 HERMOSILLENSIS ECCLESIA AD GRADUM SEDIS METROPOLITANAE EVEHITUR, CUI SUFFRAGANEAE SUBICIUNTUR DIOECESES
OBREGONENSIS ET TIGIUANAËNSIS.

 

Mexicana natio, cuius fides «multo pretiosior auro quod per ignem probatur» (1 Pt. 1, 7),

Apostolicae huic Sedi tantae usque curae fuit ut saepe, vel proximis annis, dederint Romani Pontifices singularia erga eam suae benevolentiae ac sollicitudinis documenta: agitur enim de nobili Ecclesiae parte, cuius progressus, quos haud mediocres in religione et in civilibus rebus facit, oportet sane pari externa compage fulciri. Quam ob rem, expostulanti venerabili Fratri Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi et in Ditione Mexicana Apostolico Delegato, ut ibi locorum nova ecclesiastica provincia constitueretur, cuius esset metropolis Ecclesia Hermosillensis, audito quid sentirent quorum interesset locorum Ordinarii, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium rebus Consistorialibus praepositorum atque summa Nostra potestate sequentia decernimus. A provincia ecclesiastica Chihuahuensi Hermosillensem Sedem seiungimus, eamque ad gradum et ordinem metropolitanae Sedis evehimus, datis iuribus et honoribus quibus ceterae eiusdem ordinis Ecclesiae lege ecclesiastica fruuntur; eadem iura Praesulibus facimus, quibus etiam onera imponimus quae iusta sunto Venerabilem igitur Fratrem Ioannem Navarrete y Guerrero, Hermosillensem Praesulem, archiepiscopali dignitate honestamus, factis iuribus et honoribus, obligationibus etiam impositis quae Archiepiscopi Metropolitae dignitatem consequuntur. Nova autem provincia ecclesiastica, praeter Hermosillensem metropolim, Sedibus Tigiuanaënsi et Obregonensi constabit, quam quidem a metropolitana circumscriptione Chihuahuensi separamus; Chihuahuensis vero provincia Ecclesiis Chihuahuensi, Civitatis Iuarezensis et vicariatu Apostolico Tarahumarensi. Ceterum volumus haec Nostra decreta venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem diximus, ad exitum adducat, vel quem ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta exarentur, quorum sincera ex empia ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quodsi alius eo tempore Apostolicus Delegatus in Ditione Mexicana erit, hic iussa Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 496-497

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana