Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NACHINGWEAENSIS

*

AB ABBATIA NULLIUS NDANDAËNSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «NACHINGWEAENSIS» APPELLANDA.

 

Quotiens datur novam in saeptis Ecclesiae dioecesim constituere, novamque veluti gemmam eandemque immensi pretii eius coronae contexere, magno sane, instar patris, gaudio afficimur, qui filiis familiaeque suae bene consuluit: omnis enim dioecesis quae nascitur non modo certissimum est documentum christianam fidem ibi loci ad Christi votum et iussum (cf. Mt. 28, 19) feliciter profecisse, verum etiam haud inanis spei causa est fore ut nostra sacra religio, sine qua nulla salus hominibus, vel maiora in posterum capiat incrementa. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis idemque in Africa Orientali Apostolicus Delegatus, id proposuerit ut in Tanganyikae territorio nova dioecesis conderetur, Nos, re bene reputata sententiaque expetita a Sacra Congregatione Christiano Nomini Propagando, de Nostra apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus atque iubemus, Ab abbatia «nullius» Ndandaënsi districtus, quos vocant, separamus, qui populari lingua Tunduru et Masasi cognominantur; item eam partem districtus de Nachingwea, quae ad occidentem vergit urbis Mnero; quibus territoriis novam dioecesim condimus, Nachingweaensem appellandam, eandemque a Patribus Societatis Divini Salvatoris regendam atque administrandam. Eius autem limites erunt: ad septemtriones, archidioecesis Daressalaamensis; ad orientem solem, Abhatia «nullius» Ndandaënsis; ad meridiem vero, territorium de Mozambico; ad occidentalem denique plagam, abbatia «nullius» Peramihoënsis, Nova praeterea Ecclesia archidioecesi metropolitanae Daressalaamensi erit suffraganea, cuius sacro Praesuli Episcopus Nachingweaensis obnoxius erit. Episcopus in urbe quam vulgari sermone Nachingwea dicunt sedem suam collocabit, cathedramque episcopalis auctoritatis in templo principe ibi exstante ponet, cui sane omnia iura et privilegia facimus ad talia templa spectantia. Canonicorum collegium Antistes Naehingweaensis condat; quod si statim fieri non possit, Consultores dioecesanos eligat, qui consilio atque ope praesto sint. Ad cetera quod attinet, ad regimen, nempe, dioecesis, ad cleri et populi iura, ad electionem Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiusmodi, praescripta Iuris Canonici omnino serventur. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater Vido Del Mestri exsequatur, cui iura debita ad negotium faciendum damus, sive nempe per se agat, sive per alium. Re vero acta, idem documenta exarari studebit, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumperc liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis,sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Petrus Rossano
pro Apost. Canc. Regente

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 501-502

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana