Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HAFLONGENSIS
(SILCHARINAE)

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA HAFLONGENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, «SILCHARINAE» APPELLANDAE.

 

Omnium sollicitudo Ecclesiarum quae in beatissimi Pauli Apostoli similitudinem Nos impellit, eadem tamen simul gaudio Nos perfundit, cum novarum dioecesium fundamenta iacere datur: sunt enim novae dioeceses, ad sacrosanctam religionem Christi intendendam atque proferendam aptissima instrumenta. Quam ob rem cum in praefectura apostolica Haflongensi catholica res recens magna ceperit incrementa, atque maiora praevideatur esse captura, Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, post auditum venerabilem Fratrem Iosephum Caprio, Archiepiscopum titulo Apolloniensem atque iam in India Apostolicum Pro-Nuntium, censuit bene fieri, si eadem praefectura ad dignitatem dioecesis tolleretur. De Nostra autem suprema potestate, hanc sententiam probantes ratamque habentes, sequentia decernimus et iubemus. Praefecturam apostolicam Haflongensem ad gradum dioecesis tollimus, cui nomen erit Silcharina; cuius quidem Sedes episcopalis urbs erit Silchar, in qua sacer Praesul domicilium collocabit cathedramque ponet, in templo principali ibi exstante, quod in cathedralium templorum numerum redigimus, factis iustis iuribus. Quam novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Sedi Gauhatinae-Shillongensi et Sacrae Congregationis de Propaganda Fide iurisdictioni obnoxiam. Praecipimus insuper ut, pro locorum huius nostri temporis adiunctis, Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Ad novae denique dioecesis stabilitatem tuto firmiterque servandam, praecipimus ut Seminarium minus condatur pro puerorum institutione in spem Ecclesiae succrescentium. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda, is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in India Nuntiaturam regat, vel per se vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo sexto mensis iunii anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.
 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 27-28

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana