Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 RATCHABURENSIS
(SURATTHANENSIS)

*

DIVISA DIOECESI RATCHABURENSI, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «SURATTHANENSIS» COGNOMINANDA.

 

Qui Regno Christi tum servando tum propagando praepositi sumus, nihil sanctius umquam in officiis Nostris habuimus, quam ut catholicam fidem in populis prorogemus usque ad ultimum terrae, divinae gratiae rore favente. Quam ob rem, cum ad christianam religionem intendendam, Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando, post auditos Venerabilem Fratrem Ioannem Jadot, Archiepiscopum titulo Zuritanum atque Apostolicum in Thailandensi, Laosiensi, Malacensi et Singaporensi regionibus Delegatum, necnon Conventum Episcoporum Thailandiae, visum esset bene fieri, si divisa dioecesi Ratchaburensi, nova in eius finibus conderetur, Nos hanc sententiam in omnibus confirmantes et ratam habentes, Nostra suprema potestate haec statuimus atque iubemus. A dioecesi Ratchaburensi territorium separamus quod complectitur civiles districtus vulgo appellatos Praciuab, Ciumphom, Surat Thani, Nakhon Sithammarat, Phatthalung, Phuket, Ranong, Phanga, Krabi, Trang, Songkhla, Satul, Pattani, Yala et Narathivat; quibus omnibus novam erigimus dioecesim Suratthanensem cognominandam, atque Ecclesiae metropolitanae Bangkokensi suffraganeam. Huius dioecesis erit caput atque Episcopi domicilium urbs vulgo Surat-Thani, in qua cathedra episcopalis potestatis collocabitur, in templo Deo dicato in honorem Sancti Raphaëlis, quod ad dignitatem cathedrolis evehimus, iustis honoribus ac iuribus datis. Praesentium autem difficultatum ratione habita, concedimus ut ad tempus pro Canonicorum collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope ad iuris normas iuvaturi. Ceterum quae per has Litteras mandavimus exsequenda, is curabit qui, eo tempore quo negotium agendum erit, Apostolicam in Thailandensi, Laosiensi, Malacensi et Singaporensi regionibus Delegationem regat, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide quam primum mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, odie vigesimo sexto mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Rodomons Galligani
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Gaspar Cantagalli, Protonot. Apost.s. n.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 2, pp. 89-90

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana