Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

JUJUYENSIS
(HUMAHUACENSIS)

*

QUIBUSDAM TERRITORIIS DETRACTIS A DIOECESI JUJUYENSI,
NOVA CONDITUR PRAELATURA, «HUMAHUACENSIS» APPELLANDA.

 

Munus Apostolicum, quod in beati Petri similitudinem Dei voluntate suscepimus, id sane docet ut nullam umquam occasionem praetermittamus singularum Ecclesiarum commodis atque utilitatibus providendi. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus et in Republica Argentina olim Nuntius Apostolicus, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Petri Sede expostulaverit ut, distractis quibusdam territoriis a dioecesi Jujuyensi, nova quaedam constitueretur praelatura, Nos, sententiam rogato Ordinario Jujuyensi eorumque omnium consensum supplentes qui de hac re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, ea quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Jujuyensi territorium separamus quod complectitur civiles provincias seu Departamentos vulgo Humahuaca, Cochinoca, Rinconada, Santa Catalina, Yavi et Susques; quibus omnibus distractis territoriis novam condimus praelaturam, Humahuacensem appellandam, iisdem circumscribendam finibus ac provinciae simul sumptae quas diximus. Novae praelaturae sedes in urbe vulgo Rumahuaca erit templumque curiale ibi Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo «La Candelora» dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae Praelaticiae tollimus, cum iuribus debitis. Praesuli autem, praeterquam quod iura congrua damus, obligationes etiam imponimus, quibus ceteri eiusdem gradus Praelati, ad normam iuris communis, ornantur atque astringuntur. Praelatura Rumahuacensis erit metropolitanae Ecclesiae Saltensi suffraganea; eius mensam praelaticiam constituent tum Curiae emolumenta, tum fidelium christianorum collationes, tum bonorum pars congrua, quae ad normam canonis 1500 C. I. C. novae Ecclesiae obvenient. De Seminario struendo atque moderando id statuimus quod sive Ius Canonicum praescribit, sive leges Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica, sive Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius» monet. Cum vero iuvenes adoleverint, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Collegio Piano Latino Americano philosophia atque sacra theologia imbuendi. Simulatque praeterea nova praelatura per harum Litterarum exsecutionem condita erit, Sacerdotes qui in eius territorio beneficium vel officium habeant eidem addicantur, tamquam proprius clerus, ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei Ecclesiae in qua legitime degant. Ultimum acta et documenta novae Sedis res seu personas respicientia ad huius Curiam cito mittantur, ibique religiose custodiantur.

Ceterum, haec omnia venerabilis Frater Linus Zanini, Archiepiscopus titulo Hadrianopolitanus in Haemimonto et nunc in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, ad exitum adducet vel quem ipse delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfì, prope Romam, die octavo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 200-202

 

© Copyright 196

9 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana