Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARAUCENSIS

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA ARAUCENSIS, IN COLUMBIANA REPUBLICA,
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR.

 

Quoniam praecipuas muneris Nostri partes esse censemus, quos in Filii sui societatem Deus vocaverit eos providis sustentare auxiliis, quibus magis in dies eorum fides solidetur, visum est Nobis id esse accipiendum quod Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando de praefectura apostolica Araucensi, in Columbiana Republica, ad gradum vicariatus apostolici evehenda statuit; quo profecto auctu non solum Patribus Instituti Yarumalensis pro Missionibus ad Exteras Gentes, ibi adlaborantibus merita laus tribueretur sed etiam animus ad nova maioraque in dies opera perficienda adderetur. Hac ideo de re, audito etiam venerabili Fratre Angelo Palmas, Archiepiscopo titulo Vibianensi et Apostolico in Columbiana Republica Nuntio, apostolica Nostra potestate praefecturam apostolicam Araucensem in Columbiana Republica ad Apostolici Vicariatus dignitatem attollimus iisdem finibus eodemque nomine servato, factis iuribus et concessionibus congruis. Volumes vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet venerabilis Frater Angelus Palmas quem diximus, vel qui eo tempore quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Columbiana Republica Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit exactae rei documenta, rite subscripta, ad Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando quam primum mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive maim exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

AGNELLUS Card. ROSSI  
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 259-260

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana