Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

CONSTITUTIO APOSTOLICA*

SACRAM UNCTIONEM INFIRMORUM

De Sacramento Unctions Infirmorum

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Sacram unctionem Infirmorum unum esse e Septem Sacramentis Novi Testamenti profitetur et docet Ecclesia Catholica, a Christo Domino nostro institutum,

« apud Marcum quidem insinuatum (Mc 6, 13), per Iacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum. Infirmatur, inquit, quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Iac 5, 14-15)» (CONC. ΤRID., Sess. XIV, De extr. unct., cap. I (cf ibid. can. 1): CT VII, 1, 355-356; Denz.-Schön. 1965, 1716).

Unctionis Infirmorum iam ab antiquis temporibus habentur testimonia in Traditione Ecclesiae, praesertim liturgica, tum in Oriente tum in Occidente. Specialiter sunt memorandae Epistula, quam Innocentius I, Decessor Noster, ad Decentium Episcopum Eugubinum conscripsit (Epist. Si Instituta Ecclesiastica, cap. 8: PL 20, 559-561; Denz.-Schön. 216), necnon venerabilis illa oratio ad benedicendum Oleum Infirmorum adhibita: «Emitte, Domine, Spiritum Sanctum tuum Paraclitum», in Precem Eucharisticam inserta (Liber Sacramentorum Romanae Ecclesiae Ordinis Anni Circuii, ed. L. C. MOHLBERG (Rerum Ecclesiasticarum Documenta, Fontes, IV), Roma 1960, p. 61: Le Sacramentaire Grégorien, ed. J. DESHUSSES (Spicilegium Friburgense, 16), Fribourg 1971, p. 172; cf La Tradition Apostolique de Saint-Hippolyte, ed. B. BOTTE (Liturgiewissenschaftliche Quellen und Forschungen, 39), Münster in W. 1963, pp. 18-19; Le Grand Euchologe du Monastère Blanc, ed. E. LANNE (Patrologia Orientales XXVIII, 2), Paris 1958, pp. 392-395) et hucusque in Pontificali Romano servata (Cf Pontificale Romanum: Ordo benedicendi Oleum Catechumenorum et Infirmorum et conficiendi Chrisma, Città del Vaticano 1971, pp. 11-12).

Decursu autem saeculorum in Traditione liturgica pressius definiebantur, vario quidem modo, eae partes corporis infirmi, quae sacro Oleo essent ungendae, adiectis pluribus formulis ad unctions oratione comitandas, quae in libris ritualibus variarum Ecclesiarum continentur. In Ecclesia autem Romana medio aevo consuetude invaluit ungendi infirmos in locis sensuum, adhibita formula: «Per istam sanctam Unctionem, et suam piissimam misericordiam, indulgent tibi Dominus quidquid deliquisti», unicuique sensui aptata (Cf M. ANDRIEU, Le Pontifical Romain au Moyen-Age, t. 1, Le Pontifical Romain du XIIe siècle (Studi e Testi, 86), Città del Vaticano 1938, pp. 267-268; t. 2, Le Pontifical de la Curie Romaine au XIIIe siècle (Studi e Testi, 87), Città del Vaticano 1940, pp. 491-492).

Praeterea doctrina de Sacra Unctione exponitur in documentis Conciliorum Oecumenicorum, Fiorentini scilicet, Tridentini praesertim et Vaticani II.

Postquam Concilium Florentinum descripsit elementa essentialia Unctionis infirmorum (Decr. pro Armeniis, G. HOFMANN, Conc. Florent., I-II, p. 130; Denz-Schön. 1324s.), Concilium Tridentinum divinam eiusdem institutionem declaravit et ea quae de Sacra Unctione in Epistula Beati Iacobi traduntur enucleavit, praesertim quoad rem et effectus sacramenti: «Res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis calcaneo insidiantis (Gn 3, 15) facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur» (CONC. TRID., Sess. XIV, De extr. unct., cap. II: CT VII, 1, 356; Denz.-Schön. 1696). Pronuntiavit insuper Sancta Synodus illis verbis Apostoli haud obscure edici «hanc unctionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitae constitute videantur, unde et sacramentum exeuntium nuncupatur» (Ibid., cap. III: CT, ibid.; Denz-Schön. 1698). Denique ad proprium ministrum quod attinet, declaravit eum esse presbyterum (Ibid., cap. III, can. 4: CT, ibid.; Denz.-Schön. 1697, 1719).

Concilium vero Vaticanum II haec ulterius habet: «"Extrema Unctio", quae etiam et melius "Unctio infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium» (CONC. VAT. II, Const. de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, 73: AAS 56 (1964), pp. 118-119): Ad sollicitudinem autem totius Ecclesiae usum huius Sacramenti pertinere his verbis ostenditur: «Sacra infirmorum unctione atque oratione presbyterorum Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat, ut eos alleviet et salvet (cf Iac 5, 14-16), immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes (cf Rom 8, 17; Col 1, 24; 2 Tim 2, 11-12; 1 Pt 4, 13), ad bonum Populi Dei conferant» (Ibid., Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965), p. 15).

Quae omnia prae oculis habenda erant in ritu Sacrae Unctionis ita recognoscendo, ut quae essent mutationibus obnoxia, ad nostrae aetatis condiciones melius accommodarentur (Cf CONC. VAT. II, Const. de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, 1: AAS 56 (1964), p. 97).

Formulam sacramentalem ita mutare censuimus ut, verbis Iacobi relatis, effectus sacramentales satius exprimerentur.

Cum autem oleum olivarum, quod hucusque ad valorem Sacramenti conficiendi praescribebatur, in nonnullis regionibus deficiat vel difficile comparetur, decrevimus, petentibus pluribus Episcopis, ut, pro opportunitate, etiam aliud oleum in posterum adhiberi possit, quod tamen e plantis sit expressum, utpote oleo ex oliva similius.

Ad numerum unctionum et ad membra ungenda quod attinet, opportunum visum est ritum simpliciorem reddere.

Quapropter, cum haec recognitio in quibusdam rebus ipsum etiam ritum sacramentalem tangat, Auctoritate Nostra Apostolica constituimus, ut ea, quae sequuntur, in Ritu Latino in posterum serventur:

SACRAMENTUM UNCTIONIS INFIRMORUM CONFERTUR INFIRMIS PERICULOSE AEGROTANTIBUS, EOS LINIEΝDO IN FRONTE ET IN MANIBUS OLEO OLIVARUΜ AUT, PRO OPPORTUNITATE, ALIO OLEO E PLANTIS, RITE BENEDICTO, HAEC VERBA, UNA TANTUM VICE, PROFERENDO: «PER ISTAM SANCTAM UNCTIONEM ET SUAM PISSIMAM MISERICORDIAM ADIUVET TE DOMINUS GRATIA SPIRITUS SANCTI, UT A PECCATIS LIBERATUM TE SALVET ATQUE PROPITIUS ALLEVET».

In casu tamen necessitates, sufficit, ut peragatur unica unctio in fronte vel, propter peculiarem infirmi condicionem, in alia parte corporis aptiore, integra formula prolata.

Hoc Sacramentum iterari potest, si infirmus, post susceptam Unctionem, convaluerit et rursus in morbum inciderit, aut si, eadem infirmitate perdurante, discrimen gravius fiat.

His de essentiali Sacramenti Unctionis infirmorum ritu statutes ac declaratis, Ordinem etiam Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, a Sacra Congregation pro Cultu Divino recognitum, Nos Apostolica Nostra Auctoritate approbamus, simul, si casus fert, derogando praescriptis Codices Iuris Canonici aliisve legibus hucusque vigentibus, vel ella abrogando, ceteris vero praescriptis et legibus, quae eodem Ordine nec abrogantur nec mutantur, validis ac firmis manentibus. Cuius Ordinis, novam formam continentis, editio Latina, statim ac prodierit, editiones vero vulgares, a Conferentiis Episcopalibus apparatae et ab Apostolica Sede confirmatae, die quae a singulis eiusmodi Conferentiis statuetur, vigere incipient; vetus autem Ordo usque ad 31 diem menses Decembris anni 1973 potent adhiberi. A die tamen 1 Ianuarii 1974 novo tantum Ordine omnibus, ad quos pertinet, erit utendum.

Nostra haec statuta et praescripta in Ritu Latino firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxx mensis Novembris anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI 

* AAS 65 (1973), pp. 5-9

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana