Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTITATIS FLOS*

BEATA IOANNA, LUSITANIAE PRINCEPS, PRAECIPUA
APUD DEUM PATRONA CIVITATIS AC DIOECESIS AVEIRENSIS ELIGLTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctitatis flos, gratia Dei favente, apud quemvis societatis ordinem, prout Catholicae Ecclesiae historia demonstrat, splendide floruit uberesque dedit fructus: apud reges et regales familias non minus quam apud humiles et pauperes cives. Lusitana quidem felix tellus, tam Sanctorum ferax, non modo «Regina Sancta», quam vocant, Elisabeth, gloriatur, sed etiam Aveirensi illa Beata, e stirpe regia progenita. Ioanna enim — tale ei nomen fuit — regales recusans nuptias, tam humilem atque austeram vitam in Aveirensi Sororum Sancti Dominici monasterio, vulgo «Mosteiro de Jesus de Aveiro» nuncupato, degit, ut sacras inter omnes virgines in virtute emineret miraculisque fieret insignis. Christifideles, qui ad eius sepulcrum, amplitudine mirabile affabreque confectum, die praesertim XII mensis Maii, eiusdem Beatae natali, in numeri peregrinantium more quotannis accurrunt, illam Patronam apud Deum habent fidenterque invocant. Tantam populi pietatem Aveirenses Episcopi, eiusdem nominis dioecesi, anno MDCCLXXIV, canonice constituta, semper obsecundarunt et obsecundant, quam Decessor Noster Innocentius PP. XII, fel. rec., per Officium in tota Lusitania totoque Praedicatorum Ordine recitandum Missamque celebrandam, anno MDCXCIII, iam confirmaverat et auxerat. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Emmanuel d'Almeida Trindade, Episcopus Aveirensis, nomine quoque utriusque Cleri, Civitatis Optimatum omniumque fidelium, enixe a Nobis effiagitavit, ut supra Civitatem ac dioecesim, quas laudavimus, caelestem illum Patronatum auctoritate Nostra ratum haberemus. Nos autem, tam impensae populi pietati congruens tribuere desiderantes praemium, huiusmodi preces exaudire perlibenter statuimus. Audito igitur Dilecto Filio Nostro Arcadio Maria S. R. E. Diacono Cardinali Larraona, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Ioannam, Lusitaniae Principem, Aveirensis Civitatis totiusque dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu denuo constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Ianuarii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 716-717

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana