Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

LUMEN HISPANIAE*

SANCTA TERESIA A IESU, VIRGO, PRINCIPALIS PATRONA
HISPANICORUM CATHOLICORUM SCRIPTORUM ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Lumen Hispaniae et universae Ecclesiae Sancta Teresia a Iesu merito praedicatur, quippe quae non solum ad sanctimoniae fastigium ipsa ascenderit et, spirituali pollens fecunditate, mater exstiterit Carmelitarum, virorum et mulierum, austeriora Ordinis sui instituta obeuntium, sed etiam plures libros, admirabili sapientia refertos, conscripserit. His igitur operibus et vitae suae fulgore numquam deficiente eadem etiamnunc praestantissima manet magistra. In huius fidem opportuno consilio se tradere cupiunt Hispaniae Catholici Scriptores; quorum ars, nobilissima quidem, in hominum salutem et beneficium magis magisque vertatur oportet, his praesertim temporibus, quibus taeterrima librorum et ephemeridum colluvies ad animarum perniciem plurimum valet. Itaque omnes ex Hispanica Natione Purpurati Patres, Archiepiscopi, Episcopi, praeterea Hispaniae Administri a negotiis internis et iudiciariis, universi Moderatores seu Rectores et Professores Academiarum, Pontificiarum et civilium Universitatum studiorum et Athenaeorum, Praesides quoque Collegiorum et Societatum, Coetuum et Consociationum Sodalium Litteratorum, perplures iique clarissimi Hispani Scriptores, quartum revolutum saeculum a Teresiana instituta religiosa disciplina respicientes, Nos rogarunt, ut praeclarissimam illam Virginem Deo devotam Hispaniae Scriptoribus Catholicis constitueremus Patronam. Nos autem, ut hi, in quos maximum pondus librorum et ephemeridum, quae eduntur, recidit, in tanto officio habeant, quam intueantur, cuius obtegantur praesidio, inveniant, eiusmodi precibus libenter concedere volumus. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu, Virginem, principalem apud Deum Patronam Hispanicorum Catholicorum Scriptorum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum seu ordinum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter extare ac permanere; suosque plenos atque integros ,effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 278-279

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana