Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CASALENSIS*

TEMPLUM S. CORDIS IESU IN URBE CASALIO
TITOLO BASILICAE MINORIS DECORATUR

 

Quandoquidem religio sancta in Iesu Christi Cor, adorandi Dei Filii, quantum ex iis cogere possumus, quae beatissima Margarita Maria Alacoque divino instinctu patefecit atque ipsa pietatis historia docet, et gloriam summo Numini procurat antiquissimam quocum homines caritate maxime coniungit, idcirco Apostolica haec atque Romana Sedes non modo capit voluptatem non mediocrem cum alicubi pietatem hanc coli ac florere cognovit, verum etiam quam studiosissime contendit ut eam et augeat, et proferat, et amplificet. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Angrisani, Episcopus Casalensis, suo clerique populique universae dioecesis nomine id ab hac sancta Petri Sede petierit ut templum S. Cordi Iesu dicatum, quod ea in urbe exstat, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, tum huius originis ratione habita, quam Ioannes Bosco, vir sanctus, praedixit, tum operis nobilitatis, tum cultus erga Christum singularis, tum denique fructuum qui in eo abundantes colliguntur, potissimum inter milites ibi loci frequentissimos, sacri huius Antistitis expostulationibus libenter concedimus. Quae cum ita sint, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu divino hac de re statuit, factis a Nobis facultatibus, placet Nobis paroeciale templum S. Cordis Iesu, quod diximus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decorare, servatis tamen quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis iunii anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt, factis scilicet iuribus atque liturgicis privilegiis quae sacris aedibus eiusdem ordinis competunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec autem, quae iussimus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum habere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio decembris anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
 Iosephus Massimi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 205-206

 

© Copyright 1969- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana