Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD SINGULOS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS CETEROSQUE PATRES CONCILII OECUMENICI VATICANI II: DE PATRUM CONCILIARUM CONVOCATIONE AD ALTERAM CONCILII SESSIONEM CELEBRANDAM.

 

Venerabilis Frater Nobis dilectissime,

Horum temporum signa et necessitates plane intellegens, Ioannes Pp. XXIII, Decessor Noster, cuius pia memoria apud Nos et universam christianam familiam viget, opus maximum ausu intrepido et animo fidenti est aggressus, Concilium dicimus Oecumenicum Vaticanum Secundum. Quod probi conici licet factum esse peculiari impulsive Providentiae divinae, quae «disponit omnia suaviter» (Sap. 8, 1) et Ecclesiae, prout res postulat, sapientissime consulit.

Quemadmodum notum est, haec amplissima Synodus universalis hominum studia movit eosque in spem novam erexit, atque adeo nomen Ioannis Pp. XXIII, tanti incepti auctoris, merito claret et immortalitati commendatur. Ipse vero, qui omnes vires ad hoc negotium impenderat et primam partem Concilii Oecumenini celebrarat, Dei inscrutabili consilio, morte est interceptus vehementi cum maerore christifidelium atque etiam eorum, qui catholico non censentur nomine. Tamen dubitandum non est quin, cum, caelesti voluntati humillime obsecutus, ex hac terrena discederet peregrinatione, supernorum munerum copiam promeruerit Ecclesiae, quippe qui vitam suam Deo obtulisset pro felici Concilii exitu.

Nos vero, qui arcana Dei dispositione, in eius locum sumus suffecti, relictam ab eo hereditatem, in nomine Domini  et Concilii Patrum fisi opera auxiliatrice, suscepimus. Itaque, quod ardenter est coeptum, non minore cum alacritate pergere cupientes, te, Venerabilis Frater, ad persequendum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, cuius altera periodus, ut nostri, die XXIX huius mensis Septembris initium capiet, hisce Litteris convocamus.

Quod praecipue haec omnium aetatum creberrima Synodus spectet, comprehensum habes: etenim, quemadmodum ut laudatus Decessor Noster, Concilium auspicatus, significavit, Catholica Ecclesia ut perenni vigore praedita salutis administra cunctis appareat oportet: ei enim aa Christo Domino depositum fidei est traditum, ut ab ea fideliter servaretur eiusque impigra opera omnibus hominibus modo congruenti et consentaneo innotesceret. Haec igitur summa Ecclesiae vis, animos  collustrans, alliciens, permovens, e Concilio, quod ad Sancti Petri sepulchrum agitur, nova prodeat vivacitate. Quod ut fieri possit, apostolatus multiplices rationes, aptis subsidiis inductis, erunt promovendae et ad unum celsissimum finem disposite coniungendae, atque etiam lairocum ordo ad hoc salvificum munus participandum efficientius asciscendus. Huc pertinet praeterea sollicitudo Ecclesiae de unitate homines provehenda, praesertium inter eos, qui christianos se profitentur; quae quidem sollicitudo his verbis Salvatoris significanter exprimitur: «Fiet unum ovile et unus pastor» (Io 10, 16).

Memores gravissimi negotii, in Concilio gerendi, ad proximos coetus singulos Patres rogamus ut precationes ingeminando et alia pietatis officia exercendo animos parent. Tua etiam cohortatione christifideles tibi  commissi adducantur, ut idem praestent volentes, imprimis sacerdotes, viri et mulieres, qui evangelicam perfectionem consectantur, aegroti alioque modo aerumnosi, huius rei causa dolores tolerantes, pueri et puellae quasi candidi flores Deo acceptissimi.

Adsit igitur, qui Ecclesiae corpus vivificat, Spiritus Sanctus, a te et fidelium choro exoratus, Concilii huius conventibus; fiatque, quod supplices poscimus, ut tandem sit «in omnibus Christus» (Col 3, 11).

Qua bona spe ducti, tibi, Veneralibis Frater, amantis animi Nostri sensus significamus; cuius rei pignus ac testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi et universis, quos pastorali sollertia attingis, libentissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana