Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

FESTA ANNIVERSARIA*

AD EXC.MUM P. D. HERMANNUM SCHÄUFELE, ARCHIEPISCOPUM FRIBURGENSEM, QUINQUAGINTA ET QUINGENTIS EXACTIS ANNIS AB INITO CONSTANTIENSI CONCILIO.

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Festa anniversaria memoria Oecumenici Concilii Constantiensis, cuius initium abhinc DL annos factum urbs Constantia et archidioecesis Friburgensis recolent, gratam praebet Nobis occasionem a te, Venerabilis Frater, exposcendi, ut incolis perveteris civitatis et christifidelibus archidioecesis paterni animi Nostri sensus, tantae commemorationi quodammodo praesentis, et flagrantissima vota Nostra significanda cures.

Quonam momento et quanam magnitudine fuerit dioecesis Constantiensis, cuius heres, post perturbationes rerum saeculi undevicesimi, metropolitana sedes Friburgensis est, aperte liquet, tum si tempus ortus eius repetitur, nempe circiter dimidium saeculi sexti, tum si ampla finium latitudo, quam assecuta est, consideratur. Quantum vero ea contulerit ad religiosae rei incrementa in patria vestra provehenda, ex eo colligitur, quod in Germanorum regione prima eadem fuit missionali indole praedita dioecesis, ac una simul cum propinquis urbe Sancti Galli et Insula Reichenau, christianae humanitatis cultu inclitis, medii aevi vitam ad religionem et ad disciplinas artesque pertinentem, penitus fovit et frugifere aluit. Cumprimis profecto SS. Conradus et Gebardus, perinsignes Episcopi, qui saeculo decimo floruerunt, nunc quoque civitatis caelites patroni, solida firmamenta fidei eius incolarum confirmarunt.

Hisce ex causis percommode urbs Constantia hospitalem sedem obtulit patribus Concilii Oecumenici sexti decimi, quod a nonnullis alterum Concilium a catholicis moribus reformandis nuncupatur. In eo, ad quattuor annos producto, expeditae et extricatae sunt quaestiones quae, saltem ex parte, Occidentali, ut aiunt, schismate ortae sunt, et ad reformandam catholicam rem conversae sunt sollicitudines.

Non omnia, quae proposita fuerant huic Concilio, absoluta sunt. Tamen iure merito ei attribuendum est, quod Ecclesiae unitatem in periculum labentem restauravit. Id sane potissimum evenit, cum feliciter Ecclesiae summus Antistes Martinus V electus est. Cum post gravissima discrimina rerum, quae Ecclesiae internam vitam turbaverunt, id contigisset, summus pontificatus iterum apparuit Ecclesiae unitatis fundamentum manifestum, et utpote tale universe est agnitum. Quam ob rem, Concilium Constantiense veluti signum exstitit micuitque fidelitatis erga Ecclesiam et coniuncte erga successorem S. Petri, supra quem Christus Ecclesiam aedificavit. Quapropter rei congruens est huiusmodi sollemnem magni eventus commemorationem, eo praecipue pertinere, hoc singulare habere insigne, ut dignis laudibus tunc denuo resplendens in suo uno ac indubio Capite Ecclesiae unitas tot post noxias et procellosas dissensiones extollatur.

Antistites et christifideles archidioecesis Friburgensis indemnem tutati sunt hereditatem Concilii Constantiensis, etiam cum saeculo undevicesimo nubila et ardua vertebant tempora; tunc enim ii religionis iura ac libertates insigniter sibi vindicarunt. Proinde possunt plus vicies centena milia catholicorum tuae archidioecesis secum respectare felices eventus historiae ecclesiasticae, qui in eorum finibus locum obtinuerunt, gratias agentes Deo, omnium bonorum Datori, et cum incolis urbis Constantiae concelebrare singularem anniversariam memoriam anni, quo Concilium inceptum est.

Quod ad Nos attinet, Dei mansurum tutamen et caelestium donorum copiam iis, qui sollemnia huius rei causa parant, tibi, Venerabilis Frater, supremis magistratibus, universis, qui Constantiae cives esse honori sibi vertunt, et archidioecesis Friburgensis christifidelibus ex animo invocamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 683-685

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana