Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

QUOD SOCIETAS*

AD REV.MUM D. VILLELMUM MOEHLER, SOCIETATIS APOSTOLATUS
CATHOLICI RECTOREM GENERALEM, CUM EIUS INSTITUTUM
MODERATIONI OPERIS A SCHÖENSTATT APPELLATI RENUNTIAVIT.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Quod Societas Apostolatus Catholici, moderationi renuntians Operis a Schoenstatt appellati, diuturnam atque arduam quaestionem dirimere statuit, id paterni gaudii peculiarisque solacii Nobis causa fuit. Facere non possumus quin laetemur admodum de huiusmodi consilio opportune capto, quod quidem novum ac praeclarum testimonium exstat promptae generosaeque illius alacritatis, qua Institutum tuum, sancti Conditoris vestigia premens, ita semper operari studuit, ut Dei voluntati Sedisque Apostolicae optatis morem gereret. Quare perplacet Nobis grati memorisque animi Nostri sensus tibi proferre, dilecte Fili, qui tam sapienter istius Societatis regimen tenes. Itemque omnibus tuis sodalibus gratias libenter persolvimus, quos laudandum sane in modum obsecutos esse scimus, iis quae de hoc negotio sunt statuta.

Nos minime effugit, quam grave fuerit tibi tuisque sodalibus Operi renuntiare, quod in sinu Societatis tuae, auctore P. Iosepho Kentenich, ortum atque incrementum habuit, ac propterea in vestra laude merito est ponendum. Id efficit ut pluris aestimemus voluntariam oneris tolerationem, quam amplexi estis, causis adducti, quae religiosum spiritum vestrum praeclare commendant. Revera, cum vos sivistis, ut Opus a Schoenstatt iam suis legibus viveret, nihil aliud spectastis, nisi ut Ecclesiae animorumque bonum, cui omnia sunt posthabenda, efficaciore ratione promoveretur; iidemque unice permoti estis spiritu fidei in sapientissima atque arcana Dei providentis consilia, qui tam saepe humanos eventus suaque opera per vias ducit, quae a nostris dissimiles sunt, quasque non semper intellegere valemus. Quare persuasum habemus, renuntiationem a vobis factam nullo modo detrimentum afferre posse Societati vestrae, quasi haec necessario optimarum virium praesidio destituta fuerit. Verum dubitandum non est, quin Deus vestram agendi rationem nova supernorum bonorum copia rependat, cum ex Ipsius lege fieri contingat, ut illic praesertim caelestis gratiae opera vigeant ac floreant, ubi largius seminatum est in dolore, in se devovendi studio atque in pleno perfectoque divinae voluntatis obsequio.

Quod autem S. Vincentii Pallotti suboles bene de Ecclesia merita est ob novum conditum apostolatus Opus a Schoenstatt nuncupatum, id profecto res est, quae sinit sodales tuos sereno animo rerum vicissitudines considerare, quae eiusdem Operis separationem a tua Societate antecesserunt. Quae quidem vicissitudines haud breve temporis spatium postulaverunt, ut variae difficultates solverentur, quas patet facile oriri potuisse, si attendatur sive ad summam prudentiam, qua in huius generis negotio procedendum fuit, sive ad necessitatem tuendi legitima iura Instituti tui. Utcumque est, ad vestram laudem et solacium, itemque ad animorum tranquillitati satius consulendum, aperte declarare placet, vestrum Institutum semper Ecclesiae sanctae in exemplum obtemperavisse. Quodsi rerum adiuncta eiusmodi fuerunt, ut aliquando necessaria visa sit separatio, quam diximus, nihilominus vestra Societas in hoc negotio numquam cessavit se ad Apostolicae Sedis normas conformare.

Aliud autem est quod multo magis cupimus vos certiores facere.

Scilicet, etsi in praesens Societas Apostolatus Catholici iam desiit Opus promovere, quod apostolicae navitatis formam, a legifero Patre vestro conditam, ad effectum deducere videbatur, nihilominus grande munus, quod S. Vincentius Pallotti filiis suis perficiendum commisit, adhuc suam vim suumque momentum integre retinet. Quinimmo, si alias umquam, nunc potissimum apparent huius vestri muneris pulchritudo, opportunitas et cum nostra aetate congruentia, postquam Concilium Oecumenicum Vaticanum II laicos homines sollemniter admonuit, ut sibi conscii fierent officiorum, quae cum sua ipsorum christiana vocatione et professione necessario conectuntur. Hoc enim agendi modo suprema Ecclesiae Synodus id comprobavit, ad quod efficiendum totis viribus vester legifer Pater annisus est. Qui quidem, cum vehementer exoptaret nova vitae ubertate novisque ad actionem incitamentis Ecclesiam ditare, id obtineri posse arbitratus est actuosa laicorum hominum adiutrice opera in iis omnibus operibus atque inceptis, quae non solum efficacia, sed necessaria quoque ad Dei regnum in terris amplificandum viderentur.

Universos igitur S. Vincentii Pallotti filios enixe adhortamur, ut alacres, fideles arcteque inter se coniuncti munus, quod ipsis concreditum est, et apostolatus formam ipsorum propriam exsequi pergant.

Cum autem tale munus ac talis apostolatus forma eo spectent, ut laici homines apostolatui obeundo idonei reddantur, hinc plane intellegitur, cur ad vestrum Institutum hodie amplissimus campus pateat apostolicae navitatis, et quidem egregiae, nostris aptae temporibus, salutiferae, utpote quae contendat ad excitandam in christifidelibus illius officii conscientiam, quod non unice clero absolvendum est, sed pertinet ad omnia prorsus membra militantis Ecclesiae.

Ad huiusmodi propositum efficiendum, in quo tota ratio Societatis Apostolatus Catholici consistit, vos in sancto Condito re vestro exemplar habetis, in quod intuentes, vestram agendi et sentiendi normam semper considerare poteritis. Ipse enim, cum interioris vitae actionisque apostolicae insigne specimen eniteat, vobis rectum tutumque monstrabit iter, quo Societas vestra, primaeva forma ac spiritu fideliter servatis, ad nostrorum temporum rationes necessitatesque se accommodet, quemadmodum postulant sive mutatae aetatis condiciones, sive praesertim mutua adiutricis operae collatio inter Institutum vestrum et varia sacri apostolatus opera in Ecclesia orta, quae a Hierarchia ecclesiastica dependent. Ab ipso autem potissimum discere poteritis illum devovendi se studii, amoris erga Ecclesiam, actuosae caritatis iugisque orationis spiritum, in quo tota sita est cuiusvis apostolatus vis atque efficacia; qui quidem spiritus vestram vitam primum vestramque actionem penitus imbuere debet, ut deinde in aliorum animos transfundatur laicosque homines conformare valeat religionis studio praestantes, in supernaturali vita solide fundatos, suorumque officiorum plane conscios; ita quidem ut vitale evadant fermentum humanae societatis, ubicumque ex Divinae Providentiae consilio ipsis propria e navitatis campus obtigerit. Cogitatione iam praecipientes largam spiritualium fructuum copiam, quae per Institutum vestrum nostra aetate, magis quam praeteritis temporibus, Ecclesiae comparanda est, cupimus hos paterni animi sensus Nostrasque hortationes praeclaro illi pietatis ac religionis studio committere, quo tu tuique sodales semper Dei gloriam promovere contendistis. Ac pro certo habemus, inter varia apostolatus opera, quibus Institutum vestrum generosam suam efficacemque praestabit adiutricem operam, Opus a Schoenstatt principem obtenturum esse locum, quippe quod a Societate Apostolatus Catholici ortum duxerit vestraque opera in variis Nationibus magnos fecerit progressus. Quod quidem peculiari modo haud dubie continget tum apud Sanctuarium Mariae Virgini dicatum, ubi Opus a Schoenstatt initium cepit, tum etiam apud illas Provincias ac Regiones, in quibus pietatis forma, eiusdem Operis propria, a tuis sodalibus legitime recepta est, approbante Capitulo Generali Societatis Apostolatus Catholici anno MCMLIX celebrato.

Dum supplicibus Deo admotis precibus ubera divina auxilia ex animo imploramus pro felicibus incrementis Societatis Apostolatus Catholici, Nobis sane carissimae, libenter tibi, dilecte Fili, universaeque tuae religiosae familiae Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 227-229

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana