Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

GALVIAE IN HIBERNIA*

AD E.MUM P. D. RICHARDUM IACOBUM S. R. E. CARDINALEM CUSHING,
 ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM, QUEM LEGATUM DELIGIT,
UT SACRIS CAERIMONIIS PRAESIDEAT CONSECRATIONIS
REAEDIFICATAE CATHEDRALIS AEDIS GALVIENSIS.

 

Galviae in Hibernia mox novum reaedificatum Cathedralis Ecclesiae templum patebit. Saeculo decimo sexto a novatoribus dirutum stratumque, illud diu exspectavit, ut, quemadmodum plurimorum erat in votis, e ruinis exsurgeret. Quod longa spes fuit, nunc res est felici et prosperrimo eventu in effectum deducta.

Cura et diligentia recentium Antistitum Galviensis et Duacensis dioecesis, qui ad tantum perficiendum inceptum generosa christiani populi studia excitarunt, ac praesertim magno, constanti, amplo animo Venerabilis Fratris Michaëlis Browne, eiusdem dioecesis Episcopi, nunc nobili mole et egregia structura spectabilis stat illa aedes sacra princeps, qua e proxime sollemni ritu dedicabitur.

Pro momento historiae digni eventus, concedentes optatis Episcopi, quem modo nominavimus, e Sacro Purpuratorum Patrum Collegio mittendum esse statuimus, qui Personam Nostram gereret. Atque perhonorificum munus Legati Nostri, qui sacris caerimoniis consecrationis venerandi templi operam det, tibi, Dilecte Fili Noster, concredimus.

Quasi effectus os Nostrum, fac ut commissum mandatum sueto tibi decore et gravitate persolvens, palam significes ea, quae praeclaro exstructo templo exoptamus. Nihil potius malimus, quam ut bono pulchroque omine auspicandum id tabernaculum Dei cum hominibus, unitatis vividum signum, domus orationis, perfugium salutis et spei, caelestis urbis Ierusalem imago, visio pacis, diutissimum in aevum sospitetur, servetur diligentibus Deum et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes (1).

Haec imo e pectore precati, tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertissimo Galviensi et Duacensi Episcopo, universis, qui de exstructo sacro aedificio egregie meriti sunt, vel eius sollemni dedicationi intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Martii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 718-719

(1) Cfr. Deut. 7, 9.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana