Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

BENEVOLENTIAE CARITAS*

AD E.MUM P. D. FRANCISCUM TITULO SS. IOANNIS ET PAULI S. R. E. PRESB
 CARDINALEM SPELLMAN, ARCHIEPISCOPUM NEO-EBORACENSEM,
DECEM LUSTRA IMPLENTEM EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Benevolentiae caritas, quam erga te, Dilecte Fili Noster, penitus animo inhaerere sentimus, significantior et apertior nunc prodeat oportet, cum anni circulus mox tibi faustam anniversariam memoriam revehet: nam decem condes lustra ex eo die elapsa, quo tu sacerdotio auctus es.

Laetitiae sanctae, qua clerus populusque archidioecesis Neo-Eboracensis te felicitatem praeteriti eventus recolentem circumstabunt, decet sane et expedit Nos veluti culmen afferre, dum hasce per Litteras Nostras tibi bene ominata verba proferimus, quae quidem ut Nobis gratum est promere, ita tibi iucundum erit excipere.

Cuncta igitur bona, spirituali profectui congruentia, vigorem virtutis, restauratas vires, pie agendi novas alacritates a Patre luminum, Deo totius consolationis, precamur, immo deprecamur.

Votis autem gratulationes cum laudis praeconio interserere haud una de causa iustum et aequum esse ducimus.

Nam in sacro ministerio diuturni temporis iam emensa spatia in exemplum sollers, vigil, arduis rebus non territus, consilii prudens et in exsequendo magnificus et munificus, profuturis tuo muneri et universo catholico nomini operibus et meritis implevisti, ita ut solidum honoris nomen adeptus sis, et Nos quoque, haud minus quam Decessores Nostri, de benefactis in Ecclesia collocatis gratias sincere et ex animo tibi agamus.

Ex praeclare adhuc gestis fac validum generosumque sumas incitamentum, ut nova impulsione voluntatis perficias et de die in diem ad appetenda meliora et potiora proficias. «Memor sit (Deus) omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet » (1), freto scilicet adiutorio Domini Iesu, qui est eritque semper magis magisque tuus ac tu ipsi, et insigniter possidens fidei donum electum (2), quo nihil pretiosius, suavius, sanctius.

Quo autem salutarior sacerdotii tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, Antistitibus Coadiutori et Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 477-478

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana