Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

LIVERPOLITANUM TEMPLUM*

 AD E.MUM P. D. IOANNEM CARMELUM S. R. E. CARDINALEM HEENAN, ARCHIEPISCOPUM VESTMONASTERIENSEM, QUEM LEGATUM ELIGIT,
UT SOLLEMNI RITUI DEDICATIONIS LIVERPOLITANI TEMPLI CATHEDRALIS PRAESIDEAT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Liverpolitanum templum cathedrale, quod ingenti nobilique opere aedificatum mox sollemni dedicabitur ritu, causam Nobis praebet, ut tibi, qui ut sedis illius olim Archiepiscopus id exstruere non modico ausu es aggressus, Venerabili Fratri Georgio Andreae Beck, tuo in eodem munere successori, qui rem alacriter est persecutus, clero et fidelibus, qui ad eam perficiendam egregium studium, magna quoque impendia facientes, contulerunt, gaudium Nostrum et gratulationem significemus.

Quandoquidem ergo feliciter iam contingit, ut «finis coronet opus», palam simul ostenditur, quot utilitates capiantur, si sacri Pastores et greges ipsis commissi ad Dei gloriam inter se sociant labores. Ut ergo dedicationis sollemnibus plus momenti ac decoris accrescat, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum eligimus et renuntiamus, qui, Nostram gerens personam, iis praesideas; nec dubitamus, quin mandatum munus pro pastorali, qua ardes, sollertia fructuose sis exsecuturus.

Ad artis rationes, quae nostris obtinet temporibus, constructa, haec domus Dei, utpote quae altius surgat et caelum quodam modo commonstret, eiusdem huius aetatis homines monet, ut ad Deum, rerum omnium Auctorem, cogitationes actionesque convertant; scilicet religionem moles eadem docet, et hortatur, ne ad materiam tantum et ad terrena commoda vita referatur humana. Animorum etiam concordia et unitas hoc templo praedicari videntur; ad quod bonum optatissimum non pervenitur nisi per Christum, id est nisi caritate compaginamur. Ut ait S. Augustinus, die dedicationis ecclesiae suae ad fideles habens sermonem: Ligna ista et lapides si non certo ordine sibi cohaererent, si non se pacifice innecterent, si non se invicem, cohaerendo sibi, quodam modo amarent, nemo huc intraret (1). Itaque hominum consortio, praesertim autem christianae familiae spirituale aedificium exstruant oportet caritate, scilicet consensione mutua et tolerantia, et ita veri nominis pax tandem constabiliatur in mundo.

Praeterea hoc templum amplissimum, ubi Deus inhabitat, in animis vividam excitet cognitionem flagrantemque amorem Ecclesiae, quae est mater nostra communis. Huic unusquisque artius astringi se sentiat atque etiam Ei, qui Christi in terris vices gerit, et iis, qui, episcopali munere fungentes, curam agunt sibi crediti gregis.

Quoniam vero praeclara haec aula divinis ritibus aptissima esse cognoscitur, exardescat etiam eorum studium, ita ut singuli coetus liturgicos ut membra mystici Corporis Christi participent et sic coniunctim Deum colant ac deprecentur.

Templum denique notionem ac desiderium suggerit beatissimae illius sedis caelestis, ubi donis frui licet in aevum sempiternum, quae aspectu oculorum comprehendi neque auribus percipi neque ulla cogitatione queunt adumbrari: Aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis (2). Profecto illa vita numquam defutura veram significationem verumque momentum brevi tribuit terrenae huic et saepe arduae peregrinationi.

Haec videtur Nobis loqui insigne istud pietatis monumentum. Quod dum animo Nostro suaviter commoto obversatur, tibi, Dilecte Fili Noster, Liverpolitano, quem diximus, Archiepiscopo ceterisque sacris Pastoribus, ornatissimis Viris in publica re versantibus, clero et fidelibus, qui dedicationis sollemnibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Maii, in festo Ascensionis Domini, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 613-615

(1) Serm. 363: PL 38, 1472.

(2) 2 Cor. 5, 1.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana