Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS

QUINQUE PLENAS*

AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM FRINGS, ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, QUINQUE CONDENTEM LUSTRA EX QUO CONSECRATUS EST EPISCOPUS.

 

Quinque plena mox erunt lustra, ex quo ipse, inter principes ascitus populi Dei, consecratus es Episcopus. Nos autem pro egregia existimatione et impenso benevolentiae studio, quibus te prosequimur, istam faustitatem eventus praeterire nolumus, quin voluntatis Nostrae novum apertumque exhibeamus testimonium et pignus, quod quidem fore tibi putamus iucundum.

Quapropter quasi sertum imponentes piis laetitiis, quibus una cum clero et populo moderationi tuae commisso festo ritu grates Deo, omnium bonorum Auctori et Largitori, persolves pro tot collatis isto temporis spatio beneficiis caelestibus, tibi sincere et ex animo promimus vota.

His autem gratulationes Nostrae haud minus libenter internectuntur, propterea quod inter tot ardua discrimina rerum, strenue, scite, diligenter pastorali munere funetus es et nunc quoque specimina edis egregiae diligentiae atque sollertiae.

Inter ceteras laudes, quibus diuturnum tuum Episcopi officium praeditum et ornatum fuit, quasque imn Decessor Noster Ioannes XXIII v. m. datis litteris recensuit, cum quinquagesimum ageres sacerdotii natalem, memorare praesertim placet perampla sedulaque caritatis incepta, a te strenue promota, ad egentium necessitates per terrarum orbem allevandas: ea dicimus opera, quae a verbis «Misereor» et «Adveniat» nuncupata sunt, eademque in tua archidioecesi, valido tuo impulsu ductuque, praeclara susceperunt incrementa; item magnificum ausum, quo cathedrale Coloniense templum, miro artificio per saecula renidens, sed recentis belli iniuriis vastatum ac magnam partem dirutum, restaurandum et in pristinum decorem curasti restituendum.

At praeter gregem tibi commissum, qui te amantissimum veluti patrem omni cum reverentia colit, universi quoque dilectae Germaniae Episcopi grato studiosoque animo te prosequuntur, qui eorum coetui sapientia et providentia, omnium cum admiratione, diu praeeras; neqne silentio praeterire volumus praecipuas quas sustinuisti partes in Oecumenico Concilio Vaticano II moderando, utpote in Patrum Cardinalium Praesidentium collegium ascitus.

Cuncta igitur felicia, salutaria, bono omine candida tibi cupimus, orantes Christum sacerdotem aeternum, a quo sacerdotalis gratia et honor proficiscitur, ut te digniorem usque suis donis faciat, et diu sospitet. Ultima igitur aetate vitae, quam tibi exoptamus longo etiam aevo diuturnam, et divinorum solaciorum dulcedine abunde repletam, sint tibi ea, quae maxime putamus felicitati tuae veri nominis congruere, sint, inquimus, in exemplum fides firma in corde, verum veritatis in ore, bona in mente voluntas, dilectio Dei in pectore, honestas in actione, patientia in rebus asperis et in amabilibus, spes in Creatore, amor vitae aeternae, perseverantia usque ad extremum vitae constans et stabilis, ac denique remuneratio ab aeterno Iudice accipienda, plane aequa crescentibus virtutibus et meritis, amplissima.

Haec imo e pectore ominati, ut auspicatus dies uberiorem afferat fructum, id tibi facultatis facimus, ut, sacro pontificali ritu peracto, Nostro nomine Nostraque auctoritate christifidelibus benedicas, Indulgentia plenaria proposita, ad suetam Ecclesiae legem lucranda.

Nihil reliqui denique nobis est, nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis et Christi ovibus, quarum emolumento vigil prospicis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et auspicem, libentissime impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, p. 772-773

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana