Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS

CUM PERLATUS*

E.MO P. D. IOSEPHO S. R. E. CARDINALI PIZZARDO, PRAEFECTO
S. CONGREGATIONIS SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAE, NONAGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURO.

 

Cum perlatus Nobis sit nuntius, te mox nonagesimum celebraturum esse natalem, nequaquam patimur faustum huiusmodi eventum silentio praetergredi quin tibi cuncta salutaria et optabilia ominemur. Hoc autem libenter facimus, ut eumulatior religiosa laetitia a te percipiatur, grato animo coniuncta, quo, tam longum emensum respiciens vitae tuae spatium caelestiumque donorum tibi usque adhuc impertitam copiam, impensiore sane studio illum sacri Psaltae monitum ad rem deducere contendes: Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude (1).

Votis ominibusque gratulationes quoque Nostras adnectimus, recordatione repetentes diuturnos tuos in Ecclesiae bonum insumptos labores, praesertim in Romana Curia, ubi sive in Officio publicis Ecclesiae expediendis negotiis, sive in Congregatione Seminariorum Studiorumque Universitatum, diligentia, prudentia, religionisque studio praeclara tibi merita comparasti. Ac suave semper erit Nobis illos iuventutis annos recolere, quibus apud Secretariam Status operam praestantes, te navum et benevolentiae plenum Nostrum praepositum experti sumus.

Benignissimus Deus, e cuius munere vivere, valere sancteque agere proficiscitur, tuam venerandam senectam din servet actuosam et alacrem, suae gloriae in exemplum semper addictam, largitatis suae donis usque locupletiorem.

Haec sincero caritatis affectu percupientes, tibi, Venerabilis Frater Noster, et universis qui fausta hac data occasione te laeti circumstabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, p. 774-775

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana