Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARD. BELTRAMI, OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Cum mox octogesimus sit tibi celebrandus natalis dies, hic eventus procul dubio sponte tuum compellet animum ad illam recolendam supernorum beneficiorum copiam, uberrimam sane, quae tibi per longum hoc temporis spatium collata est; atque iusta tibi erit causa, cur humili mentis obsequio erga Eum, qui vitae et virtutis fons et origo est, verba iteres S. Pauli: «Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit» (1).

Pro impensa qua te complectimur caritate, hunc diem praeterlabi minime patimur, quin publico aestimationis Nostrae testimonio eum sollemniorem reddamus. Non enim Nos latent adsidui a te suscepti pro Ecclesia labores, praesertim cum multos per annos in variis Nationibus Apostolicum Nuntium egisti, ubi sedulitate officii, consilii sagacitate ac sacerdotalium virtutum laude praestans, numquam tibi parcens te acceptum praebuisti, Nobis autem perquam carum, qui propterea te ad Purpuratorum Patrum dignitatem eveximus.

Accipe, igitur, vota Nostra, Dilecte Fili Noster, accipe salutares adprecationes, quas supplicibus ad Deum precibus confirmare percupimus, et quibus id enixe poscimus, ut caelesti munimine tectus, seros adhuc in annos, integer viribus, Ecclesiae bono servire valeas, ac tuo promeritorum serto novas gemmas adicias.

Haec sincero pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, et universis qui octogesimi natalis tui celebrationi intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Ianuarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, p. 79

(1) 1 Cor. 15, 19.

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana