Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E. CARDINALEM LERCARO, OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Ad aures Nostras pervenit — quod quidem dulce fuit scitu — operosa e vitae tuae octogesimum abs te, Venerabilis Frater Noster, mox celebratum iri natalem, ac paulo subinde, proximo scilicet adventante anno, id fore, ut quinque plena decurrant lustra, ex quo, suscepta episcopali ordinatione, ascitus es dncibus et primoribus populi sancti Dei.

Nos, qui multis et gravibus occupamur negotils atque curis et sollicitudine omnium Ecclesiarum cotidie urgemur, solacium putamus laboris et amabilis necessitatis exspectamus officium Episcoporum fraternae coronae laeta maestaque participare, et iisdem pro singularibus temporis adiunctis palam et nitida significatione caritatem Nostram demonstrare.

Quod vero ad te attinet, Nos praeclaram hanc geminam Nobis oblatam occasionem dimittere non patimur, quin tibi existimationis in te Nostrae antiquum proferamus iudicium et benevolentiae coniunctionem confirmemus. Profecto in numero amicorum iam diu te posuimus atque, cum eadem velle, eadem nolle solidum amicitiae sit foedus, iuvat Nos saepe communes praeteritos eventus considerare, quibus ad Ecclesiae utilitates provehendas intellegentia et opera tua usi sumus. Harum vere respectu rerum animadvertimus tibi tantum deberi, quantum persolvere difficile sit.

Memoria praesertim nunc complectimur a te impensas cogitationes et exhibitam a te sollertiam perpendimus, ut Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum durabili feracem fructu cursum assequeretur, et sacrae liturgiae novae formae, christifidelium intellectui et usui accommodatiores, conderentur.

Quid autem tibi a Nobis in praesens percupiendum est, ut in senecta uberi diu vivens, felix vivens, prout suppeditabitur tibi facultas, plane et efficienter prosis Ecclesiae Dei bonus miles et minister Christi, cui amantis humilisque oboedientiae obsequio usque ad extremum limitem pereuntium dierum digne vis servire et de qua consensu omnium bene mereri? Dominus Sion commoretur in te (1), in mente scilicet aeternitatis beatae contemplationi dedita et desideriis animata caelestibus. Tantus hospes eget in te laxo loco neque tantae maiestatis praesentia in angustis rebus capitur. Expellantur igitur progredientis ad celsiora virtutis nisu a te cetera omnia, totum pectus ille possideat; atque adeo legis eius in exemplum esto custos, nominis eius eximius cultor, voluntatis eius, in qua solum sita est pax vera, diligentissimus secutor.

Quod ut tibi prosperrimo exitu contingat, divitiae bonitatis supernae in te atque incepta, quibus vacas, abunde adfluant, auspice Deipara Virgine Maria, Apostolorum Regina, Matre Ecclesiae, cuius arridentes oculi benigne te semper adspiciant eaque in itinere terrestris vitae propitia tibi semper auxilietur.

Haec flagrantibus votis postquam ominati sumus, nihil Nobis denique restat, nisi ut tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem, abundantium supernorum munerum pignus, impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Septembris, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.11, pp. 811-812

(l) Cf. Ioel 3, 21.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana