Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

AD IOSEPHUM ZAMBERNARDI
CONGREGATIONIS VALLIS UMBROSAE O.S.B.
ABBATEM GENERALEM
NOVIES IMPLETO SAECULO
E PIENTISSIMO OBITU S. IOANNIS GUALBERTI,
EIUSDEM MONASTICI INSTITUTI PATRIS LEGIFERI

ALACRE STUDIUM

 

Dilecte Fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Alacre studium, quo tu, dilecte Fili, ceterique sodales tui incensi estis, ad celebrandum post novies impletum saeculum obitum S. Ioannis Gualberti, monastici istius Instituti Patris Legiferi, libenter quidem novimus, ac stata sollemnia aliquo modo per hasce Litteras cupimus participare.

Non potest enim non esse Nobis gratissimum saecularem hanc memoriam celebrari, quippe quae eiusmodi sit, ut non solum sancti huius viri imago veluti ante oculos opportune ponatur, sed etiam ut eius recordatio ad religionis studium incitandum fovendumque plurimum valeat. Siquidem difficillimis ipse temporibus vixit, mempe aetate qua «Simoniaca et Nicolaitarum haereses per Tusciam et pene per totam Italiam . . . Ecclesiam catholicam in locis plerisque foedabant» (ATTHON. S. Ioannis Gualberti vita: PL 146, 671). Ad quas plagas ab Ecclesia removendas strenue adlaborans, S. Ioannes Gualbertus sponsae Christi defensorem fortissimum se praestitit; immo ex eorum virorum numero fuit, quibus potissimum tribuendum est, si Ecclesia saeculo XI ingressa est viam ad collapsam cleri erigendam disciplinam et ad interiorem suam restaurationem perficiendam.

Hoc ipse praesertim effecit, inclitam vestram instituendo Vallumbrosanam familiam. Superno Dei instinctu permotus atque etiam hortanti Camaldulensium monachorum Priori obsecutus, sibi proposuit «novum institutum» condere, ut monastica disciplina in pristinum splendorem restitueretur secundum regulam Sancti Benedicti (Cfr. ANDREAE STRUMENSIS Vita S. Ioannis Gualberti: MGH, Script. XXX, 2, p. 1082); ac revera qui primi hanc «novam conversionem» elegerunt, statim eam veluti uberrimum evangelicae perfectionis fontem experti sunt, qui postea quasi quoddam novae vitae fermentum in Ecclesia evasit. Quoniam vero primigenius benedictinae familiae spiritus celebratissimo illo effatu contineatur «ora et labora», mirum non est, si S. Gualbertus non solum precationi, divinarum Scripturarum studio, sacrae liturgiae, caritatis operibus, sed etiam manuum labori magnum tribueret momentum. Qua in re S. Gualberti suboles per saeculorum decursum egregia sibi comparavit promerita, praesertim agrorum silvarumque culturam promovendo; iure merito igitur Legifer Pater vester a Decessore Nostro Pio XII f. r. dignus habitus est, qui publicorum silvarum custodum in Italia caelestis Patronus declararetur (Cfr. AAS 43, 1951, 458-459).

At umbratilis vita, quam sanctus hic vir sibi suisque sodalibus quaesivit in solitudine ac silentio silvarum Appenninorum montium, quo melius Deo vacare possent, non intellegenda est ut quoddam mundi effugium vel aliqua spiritus recreatio, quae mentem averteret ab officiis erga Ecclesiam atque hominum societatem implendis. Revera, quamvis monachus, ipse Ecclesiae vitam plene ac verissime participavit, atque una cum suis sodalibus primas partes egit inter gravissimas vicissitudines, quibus ob supra memoratas causas Florentina Ecclesia praesertim affligebatur. E Vallumbrosana sede, veluti ab excelsa specula, immensas attendebat Ecclesiae necessitates, atque intellegebat renovationem, quae tunc optimi cuiusque in optatis erat, ante omnia clerum attingere debere, ut Ecclesia vere Christi sponsam sese ostenderet sine macula et sine ruga. Quas igitur curas habuit in monastica disciplina instauranda, easdem adhibuit cleri moribus reformandis, vitam inculcando communem et absolutam evangelicam paupertatem, dum ipse interea «tantam circa omnes ecclesiasticos gradus reverentiam semper habuit, ut nullatenus aliquando potuerit cogi nec etiam hostiarius fieri» (ANDREAE STRUM. Vita S. Ioannis Gualberti: MGH, Script. XXX, 2, p. 1082).

Quare Vallis Umbrosa, ubi Ioannes Gualbertus pro Sanctae Matris Ecclesiae causa usque ad extremum vitae suae pernobile certamen certavit, fide intrepida nullisque victus difficultatibus, quasi spiritualis renovationis pharus evasit, cuius lux animos ad celsiora nitentes adhuc illuminare non desinit.

Optimo igitur consilio statuisti, dilecte Fili, ut haec omnia ante oculos confratrum tuorum et sacerdotum, immo etiam fidelium cunctorum proponerentur. Quamvis sanctus hic vir temporibus longe remotis et caliginosis degerit, tamen eius spiritualis nuntius haud alienus putandus est ab hac aetate. Scilicet non minus quam illius temporibus, Ecclesia hodie strenuis indiget praeconibus, qui, intrepida fidelitate ornati atque ardua quaeque perpeti parati, hominibus nostrae aetatis praeclarum germanumque testimonium reddant christianae vocationis suae. Ac praesertim vos, qui eius religiosae vitae formam amplexi estis, in eius imaginem respiciatis oportet, cum Ecclesia hodie maxime optet atque sollerter annitatur, ut religiosae familiae crescant et floreant redeundo «ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones» (Perfectae Caritatis, 2). Ita feliciter eveniet, ut vos, haud secus ac ceteri religiosorum institutorum sodales, ad incrementum opusque, quod instat, Ecclesiae renovandae singulariter conferatis, secundum peculiare vocationis vestrae charisma.

Haec ex imo pectore ominati, vobis omnibus, ac praesertim tibi, dilecte Fili, Apostolicam Benedictionem, superni constantisque auxilii conciliatricem peramanter dilargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Iulii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana