Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA DOMINICO YOSHIMATSU NOGUCHI,
HIROSHIMAËNSI EPISCOPO,
CUM DECEM CONDERENTUR LUSTRA
EX QUO TERRITORIUM ILLUD ECCLESIASTICUM
IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERECTUM EST

AD URBEM HIROSCIMAM
 

 

Ad urbem, quae Hiroshima appellatur, cum mens coavertitur, adhuc maestitia affici solet, quod ante XXVIII annos eam pyroboli atomici primum verberarunt, quibus displosis effectum est, ut tot hominum mortes, tot ruinae essent lugendae. Nunc vero de alia memoria laetandi occurrit opportunitas, siquidem mox decem condentur lustra ex quo istud territorium ecclesiasticum ut Vicariatus Apostolicus erectum est, qui anno MCMLIX in dioecesim excrevit.

Est quidem ad Nos allatum te salubri consilio statuisse, ut huius eventus recordatio ad religionem potissimum pertineret atque adeo in singulis paroeciis piae fierent celebritates, per quas Annus sacer in ista Ecclesia particulari et excellentiore proposito ac modo celebraretur. Quod quidem inceptum sane probamus, cupientes Deumque enixe rogantes, ut praedicta sollemnia ad fidem augendam christianamque conversationem confirmandam plurimum valeant.

Cum de Hiroshimaensi calamitate recogitamus, mentem subit optatissimum bonum pacis, cui in ista urbe egregium monumentum est positum. Quamvis paci multae parentur insidiae, non levia eam circumsaepiant impedimenta, immo gravia ei impendeant pericula, tamen pro apostolico munere Nostro non desinimus eam extollere, eam suadere atque, quibus viribus possumus, provehere.

Recte autem studium pacis cum iis, ad quae praedictus Annus sacer spectat, congruit: etenim ad veram pacem consequendam inter homines singulos et gentes, opus est imprimis «metanoia» et renovatione spirituali, secundum illud Apostoli: «edocti estis . . . deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem . . . renovari autem spiritu mentis vestrae, et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis» (Eph. 4, 21-24).

Dilecti Nobis filii istius diocesis Hiroshimaensis, huius memoriae recolendae fausta oblata occasione, sine dubio preces geminabunt, ut verae pacis veluti aurora, Dei munere hominumque bona voluntate praeditorum cooperante diligentia, tandem exsurgat.

Vota denique facimus, ut eadem portio Dominici gregis laetis foveatur incrementis magisque in dies spiritualibus viribus polleat. Quae omnia confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, clero ac fidelibus, curae tuae commissis, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana