Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD TELESPHORUM IOANNEM CIOLI,
EPISCOPUM ARRETINUM,
SEPTIMO EXPLETO SAECULO
AB OBITU BEATI GREGORII X PONTIFICIS MAXIMI

VITAE SANCTIMONIA

 

Vitae sanctimonia et pastorali studio insignem Decessorem Nostrum, Beatum Gregorium X, Arretina dioecesis pia memoria recolere consuevit, siquidem ille, dum a Concilio Lugdunensi altero redibat, in urbe Arretio diem obiit supremum. Nunc vero eiusdem dioecesis Christifideles, te praeeunte, id ipsum alacriore animo praestant, cum ab huius Pontificis Maximi obitu septimum abeat saeculum.

Idem Beati Petri Successor, qui ut archidiaconus Leodiensis ad summum ministerium apostolicum est assumputs, quinque annis, quibus id exercere ei datum est, egregia et memorabilia gessit. Ipse enim virtutum fulsit splendore totumque se Eclesiae devovit, cui reformandae studiose operam dedit. In Terram Salvatoris incolatu Sanctam curas impigre intendit et restitutionem unitatis inter Ecclesiam Romanam et Graecam ardenter promovit.

Haec praesertim proposuit praedicto Concilio Oecumenico Lugdunensi, cui ipse praefuit et in quod viros eximios adhibuit, veluti Petrum a Tarantasia, qui postea fuit Innocentius Papa V, Sanctum Bonaventuram, Thomam Aquinatem, qui tamen, ut notum est, in itinere mortuus est. Eadem Synodus unitatem inter Ecclesiam Romanam et Graecam sanxit; nec quidquam de meritis huius Summi Pontificis, de re oecumenica solliciti, detrahitur eo quod postmodum lugendum discidium iterum exortum est. Ceterum de hac universali Synodo copiose scripsimus, cum septimum celebraretur saeculum revolutum, ex quo illa acta est (Cfr. AAS 66 (1974) 620 ss.).

Neque praetermittere licet Beati Gregorii X operositatem, eo pertinentem, ut discordias dirimeret et pacem componeret, potissimum in Italia, quae factionibus Guelforum et Ghibellinorum dividebatur. Sunt profecto haec eius verba commemoranda: Ghibellinus est? At christianus, at civis, at proximus est. Ergo haec tot et tam valida coniunctionis nomina Ghibellino succumbent? Et id unum atque inane nomen (quod quid significet, nemo intellegit) plus valebit ad odium, quam ista omnia tam clare et tam solide expressa, ad caritatem? (Bullarium Romanum, ed. Taur., vol. IV, p. 19, n. 6)

Novas quoque vias Ecclesiae aperuit, siquidem cum ipso Tartarorum principe amicitiae rationes iniit.

Ex his omnibus, quae perstrinximus, patefit Summum hunc sacrorum Antistitem cum aetate, qua vitam degimus, arcte coniungi. Multa enim, quae forti animo aggressus est et salubriter perfecit, sunt sollicitudo Ecclesiae nostri temporis. In tantum ergo pastorem, cui haec verba Sancti Augustini bene aptantur: Habet semper unde det mi plenum pectus est caritatis (S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. XXXI, II, 13), intueantur praesertim filii Nostri ex Arretina dioecesi, eius magisterio vitae inhaereant et sic semina, quae Sacrum Iubilaeum universale, nuperrime peractum, in eos, ut probe confidimus, sparsit, maiore usque studio foveant.

Haec mente ducti, tibi, Venerabilis Frater, Episcopo Ausiliari tuo, clero, religiosis, fidelibus, pastorali curae tuae commissis, et universis, qui celebritatibus, quae ob hanc memoriam fient, intererunt, Benedictionem Apostolicam, supernae gratiae et roboris auspicem, amantissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Ianuarii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana