Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

VERBI DEI*

SACRARUM CONTIONUM SERIES ROMAE IN BASILICA LIBERIANA
QUOTANNIS HABENDA INSTITUITUR.

 

Verbi Dei nuntiatio, ex illo Divini Magistri mandato: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (1) primum ac praecipuum apostolici muneris officium est profecto existimandum.

In quo quidem sacratissimo Evangelio disseminato dubium non est, quin initium quoque contineatur eius colloquii, a catholica Ecclesia cum hominibus nostrorum dierum ineundi, quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II, nuper conclusum, magnopere suasit. Quod colloquium, quemadmodum manifestum est, eo potissimum spectat, ut congruens caritatisque plena responsio nostrae huius aetatis hominibus reddatur, qui circa tot tantasque quaestiones anxii, quas ipse mirificus doctrinarum ac rerum technicarum progressus gignit, et eorum mentibus conscientiisque proponit, animo magis magisque cupido veritatem illam inquirunt, quae sibi salutem et laetitiam tandem aliquando afferat. 

Nunc autem Nobiscum quaerentibus qua potiore via, in hac alma Urbe, singulari quadam ratione Nostrae pastorali sollicitudini tradita, istiusmodi colloquium seri posset, opportunum vlsum est hic sacrarum contionum seriem iubere, singulis annis, pro variis doctorum virorum coetibus, habendam; qui quidem, perspicuis de causis, Romae et numero et auctoritate florent.

Quapropter, re diligenter animo considerata, decernimus, ut, quotannis, inter quadragesimale tempus singulis diebus dominicis aut opportuniore uniuscuiusque hebdomadae die, ab idoneo oratore graves et eruditae contiones dicantur. Ad quas audiendas iam nunc dilectos Filios maiorem in modum advocamus, qui in Urbe ad cultiorum civium ordines pertinent, quique vel disciplinis, ingenii cultura, iurisque studio praestant, vel in re publica administranda, in liberisque professionibus exercendis antecellunt.

Huius rei causa, dignam harum habendarum contionum sedem constituimus Patriarchalem Basilicam Liberianam in Exquiliis, utpote quae, in media Urbe sita, commodius adiri possit, illustrissimum exstet artis monumentum, omnibusque Romanis christifidelibus sit perquam cara, cum pro more antiquitus accepto in hoc templo imaginem Deiparae Mariae Virginis, cui nomen Salus Populi Romani, venerari soleant.

In firmam igitur spem ingredimur fore ut, Romanis civibus hortationi Nostrae pie respondentibus, ex instituto hoc Nostro praeclara salutis commoda in populum, peculiari quodam modo Nobis concreditum, redundent.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii, in Conversione S. Pauli Apostoli, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 113-114

(1) Marc. 16, 15.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana