Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

APOSTOLICAE CARITATIS
PONTIFICIA COMMISSIO DE SPIRITUALI MIGRATORUM
ATQUE ITINERANTIUM CURA CONSTITUITUR

PAULUS PP. VI

 

Apostolicae caritatis impulsu Catholica Mater Ecclesia curas sollicitudinesque in eo ponere consuevit, ut filiis suis illa subsidia, praesertim spiritualia, suppeditentur, quae peculiaria hominum, rerum, temporum adiuncta postulare videantur.

Campus vero, quo eius salutifera excurrit industria, fere immensum est amplificatus hac ipsa aetate, qua, mirabili technicae artis progressione, facillima sunt reddita cuiusvis generis itinera atque mutuae civium et nationum necessitudines hominumque congressiones perquam increbruerunt. Pastorale igitur studium non solum ad eos est convertendum, qui statutis finibus paroeciarum, consociationum aliorumque hoc genus institutorum continentur, sed ad eos etiam, qui sponte vel ob aliquam necessitatem e sedibus suis se movent. Praeterea, ad altioris doctrinae rationem, inquirendum est, collatis etiam consiliis, quae huiusce rei sint causae earumque consecutiones, atque pervidendum, quomodo huiusmodi peregrinatores ad progressionem humanam et religiosam faciendam possint adiuvari et a quibus avertendi sint periculis. Ecclesia ergo salutaria incerta debet excitare, suscipere aptoque nexu inter se coniungere, ut iisdem ipsa, quantum fieri possit, opituletur, simul vero sententiam suam estendere de quaestionibus socialibus, oeconomicis, ad animi culturam et similia pertinentibus, quae has migrationes saepe solent inferre.

Re quidem vera Romani Pontifices, Decessores Nostri, eiusmodi intuentes necessitates, his pro viribus conati sunt occurrere, operam adiutricem praebentibus Coetibus Episcoporum, nonnullis plurium gentium institutes, christianis singulis vel consociatis. Satis est memorare opus Pii ΧII, qui anno MCMLII, cum post immane bellum commigrationes plurimum auctae essent, Constitutionem Apostolicam a verbis «Exsul Familia» incipientem provide edidit (AAS 44 (1952), pp. 649 ss.), quam Nos horum temporum condicioni accommodavimus (Litt. Apost. Pastorali migratorum cura, motu proprio datae: AAS 61 (1969), pp. 692 ss.). Ille praeterea apud Sacram Congregationem Consistorialem, nunc prο Episcopis appellatam, «Consilium Superius de Emigrantibus» instituit (AAS 44 (1952), pp. 692 ss.) et ibidem «Secretariatum Generalem Internationalem ad moderandum Opus Apostolatus Maris» in commodum maritimorum, qui scilicet nauticis rebus sunt addicti, condidit (Ibid., p. 695). Denique, novas attendens necessitates, idem Decessor Noster anno MCMLIII Congregationi Consistoriali munus mandavit spirituale ministerium impendendi fidelibus, qui in aëroportibus vel ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt, atque etiam vectoribus in aërio itinere versantibus; cui instituto nomen datum «Opus Apostolatus Caeli» vel «Aëris».

Ipsum deinde Concilium Vaticanum II sollertes curas in homines sese moventes intendit, cuius modi sunt «quam plurimi migrantes, exsules et profugi, maritimi sicut et aëronavigantes, nomades» (Decr. de past. Episcop. munere in Ecclesia Christus Dominus, 18; cf ibid., 16; cf AAS 58 (1966), pp. 682, 680 s.).

Ηuic hortationi, cum animi Nostri sententia plane convenienti, obsecuti, anno MCMLXV apud praedictam Sacram Congregationem instituimus «Secretariatum internationalem ad moderandum Opus Apostolatus Nomadum», quo nempe spiritualis levatio afferretur genti sine sede vaganti, atque etiam similis sortis hominibus, voluti sis, qui, circensibus ludis vel operi per certa anni tempora addicti, peregrinantur.

Recens demum Sacra Congregatio pro Clericis Officio est adaucta, cuius est religionis subsidia ad eos perferre, qui ob rusticationem, curationes, pietatem, ingenii cultum, ludieras corporum exercitationes, animi oblectationem aliasque his similes causas iter faciunt. Quae quidem multiplex res, nomine vulgato «tourisme» comprehensa, permagnas hominum turbas respicit atque in sociali regione novum quiddam efficit ac singulare (Codex normarum, seu «Directorium Generale», de ministerio pastorali in utilitatem eorundem peregrinatorum obeundo, anno MCMLXIX editus est; AAS 61 (1969), pp. 631 ss.).

Ad impensius vero procurandam spiritualem salutem eorum, qui procul a sedibus propriis morantur, iam expedire videtur, ut huiusmodi operositates apto, fecundo efficacique nexu inter se copulentur atque uni subiciantur moderationi. Visum est igitur Pontificiam Commissionem de spirituali migratorum atque itinerantium cura, Sacrae Congregations pro Episcopis obnoxiam, constituere, complectentem ea, quae supra recensita sunt, Opera: curam emigrantium, Apostolatum Maris, Apostolatum Aëris, Apostolatum Nomadum, curam peregrinatorum, qui «touristes» vulgo dicuntur et de quibus pastorales sollicitude per Constitutionem Apostolicam «Regimini Ecclesiae Universae» provinciae Congregationis prο Clericis fuit actributa (69, 1; AAS 59 (1957), p. 910).

Huius autem Commissionis haec erit ordinatio:

1. Munere Praesidis fungitur Cardinalis Praefectus Sacrae Congregationis prο Episcopis eique adest Pro-Praeses, episcopali dignitate auctus, qui scilicet illius vices gerit, opero ferente Secretario. Praeterea eiusdem Commissionis Membra sunt Substitutus Secretariae Status seu Papalis, Secretarius Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotiis, Secretarii Sacrarum Congregationum pro Episcopis, pro Clericis, pro Religiosis et Institutis saecularibus, pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, pro Institutione Catholica, Consilii «de Laicis», Pontificiae Commissionis a «Iustitia et Pace» atque quinque Episcopi Dioecesani a Nobis nominati. Cardinalis Praefectus Sacrae Congregationis prο Episcopis, Substitutus Secretariae Status et Secretaris ut Membra recensiti, proprio munere durante, officium in hac Commissione gerunt: ceterorum munus, expleto quinquennio, cessat, integrum tamen est Apostolicae Sedi his iisdem munus, exacto quinquennio, prorogare.

2. Commissio, quamquam, ut supra dictum est, e Sacra Congregatione prο Episcopis pendet, tamen certa autonomia in gerendis suis muneribus fruitur. Eius imprimis est de cura pastorali hominum praedicto modo se moventium agere cum Coetibus Episcopalibus Nationum, qui secundum regionum necessitates et opportunitates rem ad effectum deducere studebunt.

3. In certum ac definitum numerum Consultorum, ad quinquennium, ascribuntur delecti homines, sive ex clero sive ex ordine laicorum, qui, ad migrationes quod attinet, peculiari peritia commendantur.

4. Quoniam harum Litterarum vi iura quaeque praedictis institutis concessa desinunt, Nostrum erit eas novae huic Commissioni tribuere facultates, quae necessariae et opportunae videantur. Per specialem vero «Ordinem servandum» rationes, quae inter Sacram Congregationem pro Episcopis et hanc Commissionem ita a Nobis constitutam, intercedant, accuratius describantur.

Spem igitur fovemus bonam fore, ut ex hac Commissione, quippe cui novae singularesque apostolatus formae sint mandatae, fructus pastorales oriantur nec pauci nec leves, atque ut materna sollicitudo Ecclesiae, signa et necessitates temporum perspicientis, magis clarescat eademque testimonium ipsius evadat animos blande alliciens.

Volumus ut hae Litterae ab hoc ipso die, quo datae sunt, valere incipiant.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii, in festo Sancti Ioseph, B. V. Mariae Sponsi, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri septimo.

PAULUS PP. VI

 

* AAS 62 (1970), pp. 193-197.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana