Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

TEMPORE SUMMI PONTIFICIS PEREGRINATIONIS
IN PALESTINAM

ALLOCUTIO AD EXC.MUM D. ATHÉNAGORAS,
PATRIARCHA OECUMENICUM CONSTANTINOPOLITANUM

Die 5 mensis Ianuarii, a.1964

            

Vehementer Nos commovet, gaudio Nos penitus afficit granditas huius horae, in aevum sane memorandae, qua Catholica Ecclesia et Constantinopolitanus Patriarchatus per maximos suos sacrorum Antistites rursus coram adstant, post plura saecula in silentio et exspectatione transacta.

Item grati animi sensibus vehementer ac penitus erga te afficimur, qui, ut Nobis obviam ire posses, parumper a patriarchali sede tua discedere voluisti.

At Omnipotenti Deo, qui Ecclesiae Dominus est, fas est in primis humiliter debitas nostras grates persolvere. 

Apud christianos vetus opinio est, veluti «mundi centrum» locum illum habendum esse, ubi gloriosa Salvatoris nostri Crux erecta est, et ubi Ipse exaltatus a terra omnia trahit ad seipsum (cfr. Io. 12, 32). 

Consentaneum igitur erat — idque ex providentis Dei consilio reapse accidit  — ut hoc ipso loco, in hac praecipua terrarum orbis parte, in perpetuum sacra ac veneranda, liceret nobis, Roma et Constantinopoli pie peregrinantibus, invicem obviam ire et communes sup plicationes consociare. 

Hodiernus occursus tuis in optatis erat inde a tempore Decessoris Nostri immortalis memoriae Ioannis XXIII, quem quidem aestimatione et amore palam prosecutus es, eique, non sine acri mentis perspicacitate, S. Ioannis Apostoli verba adhibuisti: «Fuit homo missus a Deo, cui noment erat Ioannes» (Io. 1, 6). 

Etiam Summus ille Pontifex hodiernum eventum exoptaverat, ut tu et Nosmetipsi compertum habemus; at praematura morte prohibitus est, quominus haec animi Sui vota ad effectum deduceret. 

Nihilominus Christi verba: «Ut unum sint», iterum iterumque ex ore illius Pontificis morientis prolata, procul dubio ostendunt quo spectaverit unum ex illis propositis, quae ei maxime tordi erant et ad quae perficienda ipse diuturnum mortis agonem pretiosamque Suam vitam obtulit Deo. 

Viae, quae ad unitatem perducunt, hinc illinc longae quidem esse poterunt ac multis difficultatibus impeditae. Attamen utrumque iter alterum ad alterum vergit et ad Evangelii fontes convenit. Ceterum, nonne fausto ac felici omine hodiernus occursus noster in hac terra contingit, in qua Christus Ecclesiam condidit ac pro ea sanguinem suum profudit? Utcumque, hoc eventum voluntatem manifesto testatur, quae quidem, iuvante Deo, magis magisque communis evadit inter christianos homines hoc nomine dignos; voluntatem, dicimus, sollertem dandi operam, ut dissensiones superentur et opposita repagula diruantur; hoc est voluntatem constanter prosequendi susceptum iter, quod ad concordiae reconciliationem conducit. 

Dissensiones quae ad doctrinam, ad liturgiam et ad disciplinam spectant, tempore et loco opportuno expendendae sane erunt, et eo quidem animo, qui veritatis iura fideliter servet rectoque iudicio res aestimet, salva caritate. Quod autem iam nunc effici potest atque debet, hoc est, ut incrementum ea capiat fraterna caritas, quae sollicita sit novas reperiendi vias ad operandum; talis scilicet caritas, qua quis, praeteritorum temporum experientia edoctus, veniae dandae sit promptus, permoveatur ad cernendum in aliis bonum magis quam malum, ac nihil optatius habeat, quam ut Divini Redemptoris vestigia sequatur, atque possit ab eo attrahi et ipsius imaginem in se referre. 

Huius caritatis signum et specimen esto pacis osculum, quod ex Dei beneficio nobis licet in hac sanctissima Terra invicem dare; esto pariter precatio illa, quam a Christo Iesu didicimus, ac nos una simul mox recitaturi sumus. 

Nobis verba desunt ad apte significandum, quam penitus tua agendi ratio Nos tetigerit, neque Nos solummodo; etenim Romana quoque Ecclesia et Concilium Oecumenicum non sine vehementi gaudio hoc magni sane momenti eventum accipient. 

Ad Nos quod attinet, una cum gratiarum actione preces Omnipotenti Deo admovemus, opem implorantes, ut coeptum iter pergere valeamus, ac dilargiatur tibi Nobisque, qui cum fide et spe firma illud inivimus, caelestium gratiarum copiam ad optatam metam feliciter assequendam . 

Hisce animi sensibus affecti, non tibi valedicimus, sed vota proferre cupimus te revisendi, si tibi placuerit, spe delectati eiusmodi colloquia etiam in posterum fructuose iterari posse in nomine Domini.

   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana