Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AL CONGRESSO INTERNAZIONALE DI TEOLOGIA DEL CONCILIO

Sabato, 1° ottobre 1966

 

Venerabiles Fratres!

Filii in Christo dilectissimi, atque clarissimi venerandique Magistri.

Libentissimo sane animo vos coram admittimus, proxime post conclusum Congressum ex omnibus nationibus de Theologia Concilii Vaticani secundi; atque uti ineunte vestra congressione fecimus, ita nunc, eadem expleta, Nostram vobis declaramus magnam laetitiam bonamque spem de coetu, quem, fraterna coniuncti amicitia, studiis traditi subtilibus, novis ducti consiliis, celebravistis. Gratus animus a Nobis profitendus est tum Pontificiis Studiorum Universitatibus tum Athenaeis ecclesiasticis, Romae florentibus, quod novum hunc eundemque magni momenti conventum consentientibus voluntatibus coegerunt, id communiter spectantes, ut, novis contractis amicitiae rationibus, operam sociarent sive cum Superioribus Institutis ecclesiasticis, in studia theologica incumbentibus, sive cum sacrarum doctrinarum studiosis, Professoribus, Magistris, Scriptoribus, Investigatoribus. Item a Nobis grates sunt vobis omnibus agendae, qui vel sermones habendo, vel in coetibus consistendo ad felicem singularis huius congressus exitum contulistis. Quam ob rem omnibus vobis et salutem, et gratias, et vota dicimus, qui honorifice catholicorum scholam et doctrinam veluti hic repraesentatis.

Iam in Epistula, quam ad venerabilem Virum Iosephum Pizzarda Cardinalem dedimus, aperte significavimus quam opportune studium collocetis in reputandis, perspiciendis, interpretandis, vulgandis actis Concilii, quaeve sint viae rationesque, vobis iam cognitae, ad quas vestram doctorum virorum operam dirigi oporteat. Nunc vero praeclaram offerri Nobis occasionem putamus, ut vobiscum cum brevitate rationem investigemus - quam vestra haec salutatio vel magis in promptu ponere videtur - officii Nostri cum Vestro; mandati Nobis impositi, divinam Revelationem tutandi et interpretandi, cum munere vobis delato, fidei doctrinam cognoscendi et explanandi; denique, Magisterii ecclesiastici, quod Nobis, licet immeritis, divino consilio creditum est, cum studio atque disciplina sacrae Theologiae, cui vacatis.

Huiusmodi enim rationes Magisterii cum Theologia, non modo videntur Nobis et sunt maximi ponderis, sed praesentissimae etiam hodie existimandae sunt.

Quod in primis affirmamus, quia hoc tempore per quosdam hominum circulos proclivitas serpit, vel ad infitiandam vel ad extenuandam rationem Theologiae cum Ecclesiae Magisterio. Nam cum ad intellegendum propositum et animum eruditorum hominum nostrae aetatis mentem convertimus, hanc veluti peculiarem notam in iis deprehendimus, quod iidem, plus aequo propriis viribus confisi, arbitrantur quamlibet reiciendam esse auctoritatem, ac statuunt suo quemque marte procedere posse ad cuiusvis generis cognitionem hauriendam et, pro cognitionis gradu, ad vitam componendam. Dolendum sane est, hanc libertatem, seu potius licentiam, plus minusque quandoque extendi ad ipsam fidei cognitionem et ad ipsam theologicam scientiam. Quo fit, ut nulla exterior, seu transcendens regula accipiatur, quasi vel totus veri ambitus intra humanae rationis limites contineatur aut etiam ab ea producatur; vel nihil definitum et absolutum statui possit, quod ulterius et contra progredi nequeat; vel quodvis systema eo magis valeat quo plenius respondeat subiectivis instinctibus et affectionibus. Hinc, magisterium auctoritativum pariter reicitur, vel, ad summum, ad errores praecavendos valere solummodo dicitur. Haud difficile est perspicere his opinionibus non modo debitam Ecclesiae reverentiam detrectari, sed ipsam theologiae germanam naturam et notionem subverti.

At vero illud maximi momenti est, quod Magisterio et Theologiae communis est radix, scilicet divina Revelatio, quae per Spiritum Sanctum catholicae Ecclesiae tradita est, in eaque asservatur. Etenim probe nostis, Ecclesiam, cum a Conditore suo mandatum accepisset nuntiandi Evangelium omnibus gentibus, ad huiusmodi munus rite explendum constitutam esse fidissimam veritatis magistram et charismate indefectibilis veritatis pollere. Cuius rei sibi semper conscia, Ecclesia numquam profiteri destitit, se in mundo esse columnam et firmamentum veritatis (cfr. 1 Tim. 3, 15).

Ex divina autem Christi voluntate, huius indefectibilis veritatis norma proxima et universalis nonnisi in authentico Ecclesiae Magisterio inveniri poterit, cuius est depositum fidei fideliter custodire et infallibiliter declarare (cfr. Conc. Vat. I, Sess. III, c. 4: Denz-B. 1798). Apostolis enim Christus Dominus promisit Spiritus Sancti donum, quo testes evangelicae veritatis fierent usque ad ultimum terrae (cfr. Act. 1, 8); ipsis potestatem tribuit docendi cum auctoritate: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis (Matth. 28, 18-19); iisdem denique pollicitus est Spiritum veritatis (cfr. Io. 14, 16-17) et praesentiam suam numquam defuturam (cfr. Matth. 28, 20), qua quidem in docendo contra omnes errores praemunirentur.

Praeterea, quod summum etiam momentum habet arctamque inter Magisterium et Theologiam coniunctionem confirmat, illud est, quod Magisterium et Theologia idem propositum assequi student: nempe sacrum Revelationis depositum custodire, altius usque introspicere, exponere, docere, defendere: hoc est, Ecclesiae humanique generis vitam lumine divinae veritatis collustrare, ita ut omnes homines, ad sempiternam salutem perducantur. Grande sane opus, idemque summi momenti Nobis, Episcoporum Collegio, vobisque, Filii et Magistri dilectissimi, perficiendum proponitur.

At Magisterium et Theologia propriis officiis et donis inter se differunt. Etenim sacra Theologia - ratione a fide collustrata, nec sine aliquo Divini Paracliti lumine, ad quod doctor theologus docilem animum advertere debet (cfr. Litteras Enciclicas Pii Papae XII, Humani generis) - officium exsequitur divinae Revelationis veritates perfectius cognoscendi atque pervestigandi; fructusque sui laboris in christianae societatis, ac praesertim in ipsius Magisterii notitiam perferendi, ut, per doctrinam ab ecclesiastica Hierarchia traditam, cuncto christiano populo lumen fiant; denique adiutricem navandi operam, ut Veritas, quam Magisterium auctoritate declarat, latius proferatur, illustretur, comprobetur atque defendatur.

Magisterium autem, ob potestatem a Christo Iesu acceptam, atque ob Spiritus Sancti donum, sibi datum, quo Dei populum docet (cfr. Const. Apost. Lumen gentium, nn. 21-25) munere fungitur in primis ab Apostolis acceptam doctrinam tradendi et testificandi, ut universae Ecclesiae et totius humanae familiae propria fiat; tum eam ab erroribus et mendaciis integram servandi; deinde auctoritate iudicandi, divina Revelatione lumen praebente, de novis doctrinis, deque rationibus a Theologia propositis, ut novae solvantur quaestiones; denique auctoritate proponendi novas altioresque divinae Revelationis investigationes, eiusdemque Revelationis ad nostra haec tempora accommodationes, quas Magisterium, Spiritus Sancti lumine adiutum, existimat cum Iesu Christi doctrina fideliter concordare.

Sacra igitur Theologia duplicem habet rationem cum Ecclesiae Magisterio atque cum universa Christianorum Communitate. Ea namque in primis medium quodammodo obtinet locum inter fidem Ecclesiae atque eiusdem Magisterium. Etenim sollicitudine permota agnoscendi quomodo christiana Communitas fidem suam in mores traducat, eiusque percipiendi veritates, voces, quaestiones, atque propensiones, quae Spiritus Sanctus in populo Dei excitat (. . . quid Spiritus dicat Ecclesiis, Apoc. 2-7), sacra Theologia viis ac rationibus, suae scientiae propriis, expendere debet hanc fidem in vitae actionem adductam eiusque proposita, ut ea conferat cum verbo Dei atque cum doctrinae patrimonio fideliter ab Ecclesia tradito, ut solutionem proponat quaestionum, quae oriuntur ab eius comparatione cum vitae usu, cum historia atque cum humana investigatione; atque adeo auxiliatricem det operam, ut Magisterium pro suo munere sit semper lux et regula Ecclesiae, utique non supra Verbum Dei, sed eidem ministrans.

Quapropter Ecclesiae Magisterium magnum commodum utilitatemque capit ex fervidis et operosis theologorum studiis, atque ex eorum socia libentique opera; sive ipsi, divinam Revelationem scriptis vel oretenus traditam pervestigando, arcanas subtilesque eius signititiones atque praecipuas compendiosasque notiones detegunt; sive, diligenter interpretando universam nostrae aetatis mentis culturam atque hominum experientiam, contendunt eorum quaestiones perspicere atque dissolvere, luminis ope, quod ab historia salutis manat.

Magisterium enim absque sacrae Theologiae auxilio poterit quidem fidem tueri atque docere, sed magna cum difficultate illam altam plenamque cognitionem pertingere, qua indiget, ut muneri suo cumulate satisfaciat, cum non charismate Revelationis vel inspirationis ditatum se reputet, sed tantum charismate adsistentiae Spiritus Sancti.

Praeterea sacra Theologia altero fungitur munere, si eius rationes cum Magisterio reputantur; mediam nempe adhibet Magisterio operam, ut huius doctrina populus christianus recte instituatur, ad fidem et mores quod attinet.

Nam in tradendis disciplinis theologicis fit, ut Ecclesiae doctrina formam sumat omnibus partibus definitam atque ad scientiae rationem redactam; ita ut respondere possit quaestionibus ab universis christifidelibus propositis.

Theologia praeterea Magisterio argumenta atque auxilia praebet, quibus ostendatur doctrinam fidei esse humanae rationi consentaneam; insuper Theologia sacrorum Pastorum mentem recte conformat, sive in excelso sive in humili auctoritatis gradu constitutorum: eosque ita instituit, ut vere fidei et christianorum morum magistri evadant.

Sacrae Theologiae opera destitutum, Magisterium instrumentis careret, sibi necessariis ad illum gignendum agendi cogitandique concentum, quo universa Communitas christiana regi debet, ut sentire ac vivere possit ad Iesu Christi praecepta et normas.

E duplicis vinculi consideratione, quo sacra Theologia cum Ecclesiae Magisterio atque cum Christianorum hominum societate coniungitur, quaedam oriuntur animadversiones: hae vero ad mentem consiliumque spectant, quibus doctores theologi, ex proprio munere res divinas altius perscrutantes, suum officium in Ecclesia exsequantur oportet, ut salubrem utilitatem habeat, ac mansuris fructibus sit ferax.

Animadversionum prima ad studium illud pertinet, quo doctores theologi suam operam aliis prompto animo ferant. Ii enim in hoc valde laetantur, ac valde laetari debent, quod et christianae Communitati et Magisterio sese addictos sciunt.

Eorum munus magno Ecclesiae muneri interseritur, quod eo spectat, ut hominum animis impertiatur Salus; quam ob causam, excellens eorum momentum non potius in novis opinionibus doctrinisve proponendis consistit, quam in constanti ac studiosa cura verba vitae aeternae dicendi; ita ut in animis penitus insideant eosque ad fidem Iesu Christi, unius omnium Servatoris, vel perducant, vel in ipsa confirment. Qua de re, doctores theologi potissimum operam dabunt rebus et quaestionibus investigandis, quae animorum salutem magis respiciant, atque cum Ecclesiae Magisterio sollicitudinem communicabunt, in fidelium notitiam perferendi non aliquam a semetipsis inventam, sed ab uno Iesu Christo traditam veritatem, utpote quae in sancta Ecclesia, ductu sacri eius Magisterii, ab omnibus ubique fide teneatur.

Veritati etiam inserviunt; immo, quotiescumque aliquod in Ecclesia docendi munus ab auctoritate susceperunt, ii quoque fiunt quodammodo magistri veritatis. Ipsis propterea summae religioni erit, veritati fidei et Ecclesiae doctrinae fideles permanere; pari ratione cavebunt, ne facilis cuiusdam plausus et aurae popularis cupiditate alliciantur, qua securae doctrinae, a Magisterio traditae, detrimentum inferatur; Magisterium dicimus, quo in Ecclesia ipsius Christi Magistri persona geritur. Quin etiam summo in honore habebunt, sese obsequentes perspicacesque Magisterii interpretes praestare, cum persuasum habere debeant, nihil christiano populo universoque humano generi aeque prodesse, quam certam salutis veritatum notitiam habere, atque hasce veritates ab iis tantum servari, quibus Christus Iesus dixit: Qui vos audit, me audit (Luc. 10, 16).

Animadversionum secunda studium respicit communionis, quae vobis sive cum universa plebe Dei, sive cum Sacra Hierarchia, sive denique inter vos ipsos Theologiae doctores intercedere debet.

Huiusmodi communionis studium ad ipsam christianae vocationis essentiam pertinet, sicut Ioannes Apostolus docet (cfr. 1 Io. 1, 2-3); sed peculiari modo ad essentiam etiam pertinet optimae cuiusque theologicae viae atque rationis. Divina Veritas in universa christiana societate a Spiritu Sancto servatur: quam ob rem illic veritatem eo facilius invenietis, quo artius intimo communionis vinculo coniuncti vixeritis cum universa fidelis populi societate, et humilitate cordis aemulando parvulos, quibus caelestis Pater suae naturae suorumque consiliorum mysteria apertius revelat. Divina veritas a Spiritu Sancto in Ecclesia, praecipue sacri Magisterii ope, asservatur atque illustratur; quam ob causam, vos in primis eo securius illa veritate potiemini, quo magis cum Ecclesiae Magisterio toto pectore coniuncti eritis; quodsi in veri inquisitione ab ipso discesseritis, ut arbitrio Vestro singularia itinera teratis, periculum erit, ne magistri sine discipulis, ab omnibus seiuncti, efficiamini, aut laborem perdatis, nullo edito fructu in fidelium societatis utilitatem, aut etiam de recta via excedatis, iudicium vestrum, non sensum Ecclesiae, pro veritatis norma eligentes: quae eligendi ratio inconsulte sane fieret, quaedam esset aìresis, vel ad haeresim panderet viam.

Praecipue autem nunc insistere volumus officio, quo tenemini, mutuam inter vos ipsos communionem servandi. Eo quod a diversis regionibus ortum ducitis atque a diversis traditionibus, quod attinet ad rem spiritualem cultumque humanum, estis profecti, et eo quod diversis necessitatibus ac difficultatibus debetis succurrere, patet ad diversa vos studium conferre, diversas esse apud vos institutionem et methodos inquirendi, diversa iudicia. In materiis tam difficilibus et a communi experiendi ratione seiunctis, scilicet in quaestionibus theologicis, moderata quaedam diversitas opinionum componi potest cum unitate fidei et fidelitate erga doctrinas et normas Magisterii. Nihil ergo admirationis ea inicit, quin immo utilis est habenda, quatenus ad altiorem et accuratiorem inquisitionem argumentorum impellit, eo consilio ut plena Veritas per sinceras ac diligenter elaboratas disputationes tandem comparetur.

Hae autem illud, quod ipsis est propositum, tunc solummodo consequentur, si communionis servandae fovendaeque voluntate fulciantur et constanter ducantur, qua nempe mutua egregia existimatio ac mutua reverentia alantur; qua efficitur, ut in sodali agnoscamus fratrem, requirentem sedulo ac religiose eandem veritatem; qua denique nitamur imprimis eius rationes et argumenta intellegere, antequam iudicium de eo feramus. Ut paucis dicamus, studium caritatis habeatur oportet, quo inducimur, ut erga alios ita nos geramus, quemadmodum cupimus ut erga nos se alii gerant, et quo potissimum exoptamus, ut una simul de plena veritate Iesu Christi gaudeamus. Quo acrius veritatem quaesieritis, sincera caritate moti, eo magis in illius cognitione et in Ecclesiae famulatu proficietis.

E cogitationibus, quas adumbrando simul suscepimus, facile comperimus opus Theologorum propriam habere methodologiam, ab ea differentem, quae in profanis disciplinis obtinet, quae tamen, ea de causa, non minorem indolem doctrinarum pervestigationis et certae cuiusdam rationis et viae prae se fert. Hoc ideo fit quod instrumentum, quo ea utitur, non est merus intellectus ratiocinans, sed intellectus credens, ratio videlicet, qua fide illustratur et roboratur. Cogitatio theologica est quiddam participatum et analogicum prae cogitatione divina, quae simplicissima veritate sua omnes comprehendit veritates, quas theologus, Revelatione innixus, paulatim nec sine labore detegit. Fides necessaria est theologo magis quam acumen mentis: ita vir quidam Theologiae peritus scripsit (A. Stolz, Introductio in Sacram Theologiam); fidem dicimus, Deo revelanti habendam; fidem dicimus, Ecclesiae praestandam, quae, Spiritu Sancto assistente, Revelationem integram servat; fidem dicimus, Magisterio Ecclesiae tribuendam, quod illam cum auctoritate explanat et interpretatur, cum Christum Jesum Magistrum repraesentet eiusque sit quasi instrumentum.

Spiritus veritatis et caritatis, qui Ecclesiam quoad singulos eius ordines illuminat et sanctificat, ita ut unusquisque mandatum sibi munus recte gerat, illuminet et sanctificet opus vestrum, ita ut toti Communitati et animis vestris frugiferum evadat.

Sed, antequam sermoni huic Nostro finem imponimus, aliquid etiam a vobis, Filii in Christo dilectissimi, petere placet. Opem Nobis, quaesumus, ferre ne gravemini, in Catholica veritate sustinenda defendendaque, in eiusdemque veritatis dando publice testimonio. Adsitis, precamur, Nobis Nostrisque Fratribus in Episcopatu hac in re fraterno animo. Multum enim de ope vestra confidimus; quoniam persuasum est Nobis, si praesto sitis, fore ut hinc minus sit onerosum hinc magis fructuosum munus divinitus Nobis universoque Episcoporum Collegio impositum, sive fideliter servandi catholicae doctrinae depositum, sive fidem palam testificandi, sive in dies latius Christi nomen disseminandi.

Volumus denique ut vos, qui hoc Conventu magnum gaudium et spem eximiam Nobis attulistis, fidelitatem in modum filiorum Nobis confirmetis, antequam discedatis, et ut paternam Nostram Benedictionem Apostolicam accipiatis, quae laudi vobis et adiumento vertat.

                                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana