Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
ALLA XI SESSIONE PLENARIA DEL
«CONSILIUM
AD EXEQUENDAM CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»

Lunedì, 14 ottobre 1968

 

Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii,

Facile conicere potestis, quo animo aures praebuerimus verbis, quibus dignissimus ac carissimus Praeses vester, brevi sed diserta oratione, coram Nobis recensere voluit multiplicem navitatem elapso anno peractam a Commissione vestra. Inde cognovimus tam magnam laboris molem expeditam esse, quae palam profecto ostendit, liturgicae renovationis opus, quod vobis commissum est, sollerter acriorique usque studio feliciter procedere.

Ac revera consessus, quem nunc Romae a vobis celebratur, eo tempore contingit, quo profecto possumus, immo debemus emensum iter respicere, ut fructus laborum vestrorum hucusque collectos contemplemur ac pro merito aestimemus. Fateri libet hos fructus uberes sane esse, atque ad spem bonam Nostrum animum erigere. Novi enim ritus novaeque precandi formae in liturgiam inductae pulchriore splendore vetustum venustunque sacrum Ecclesiae patrimonium ornaverunt, ac non sine gaudio cernimus, ob actuosiorem fidelium participationem, divinum cultum passim reflorescere.

Qua de re summas in primis Omnipotenti Deo grates persolvimus, quandoquidem «omne donum et omne datum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum» (Iac. 1, 17).

Sed vobis etiam, qui horum fructum magna ex parte auctores fuistis, memoris gratique animi Nostri sensus patefacere cupimus, itemque hac libenter utimur opportunitate ut debitas persolvamus gratias Conferentiis Episcopalibus de auxilio vobis prompte generoseque praestito. Id quantopere laboribus vestris profuerit, plane Nobis compertum est; sicut etiam probe novimus omnes sacros Ecclesiae Pastores nullis parcere curis atque laboribus, ut liturgica renovatio populum Dei ad florentiorem christianam vitam conducat et ad «plenam illam, consciam atque actuosam liturgicam celebrationum participationem», quae inter praecipua Concilii Oecumenici proposita sunt recensenda (Constit. Sacrosanctum Concilium, n. 23). Id Nostram persuasionem confirmat, praesenti hac aetate, qua magis magisque apud homines elanguent orationis studium, fides, pietas erga Deum atque aeternorum bonorum exspectatio, optimam nobis occasionem datam esse, ut non solum Ecclesia, sed etiam hominum societas universa ad amorem germanae religiosae vitae revocetur.

Non solum autem ad gratulandum de opere feliciter peracto ad vos sermonem habere cupimus. Vehementius Nos permovet desiderium vos adhortandi animumque addendi ad longam, quae adhuc superest, terendam viam. Agitur nunc de Missalis Romani perficienda recognitione, quae iam ad exitum vergit; postea de Breviario, de Rituali, de Pontificali, ac tandem de Martyrologio, ad quos libros liturgicos rite decognoscendos, diuturnum adhuc tempus vobis opus erit.

Hinc clare patet summum momentum, quod Ecclesia hodie tribuit sacrae Liturgiae, quae centrum et quasi animus totius christianae vitae habenda est, immo, ut ipsis Concilii Oecumenici verbis utamur, «est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat» (1. c. n. 10). Patet etiam quam necessarium sit, ut in Vestro obeundo munere semper ob oculos habeatis arctam necessitudinem, qua «lex orandi» Ecclesiae cum ceteris religiosae vitae campis conectitur, praesertim cum fide, cum traditione, cum lege canonica.

Cum prorsus oporteat ut lex orandi cum lege credendi concordet ac fidem christiani populi manifestet atque corroboret, novae precandi formulae a vobis apparandae Deo dignae esse non poterunt, nisi catholicam doctrinam fideliter referant; ac facile intellegitur, quanta maiestate, simplicitate, pulchritudine eaedem excellere et quam apta esse debeant ad commovendos animos et ad pietatem excitandam, ut naturae et indoli cultus liturgici piane respondeant. (Cfr. R. Guardini, Lo spirito della Liturgia, Morcelliana, pp. 43, 44).

Ex alia parte, liturgica renovatio non ita accipienda est, ut sacrum praeteritarum aetatum patrimonium respuat, et quaslibet novitates temere admittat. Quid hac in Concilii Oecumenici Patres sibi proposuerint, cum Constitutionem liturgicam promulgaverunt, vobis in comperto est: scilicet innovationes cum sana traditione congruere debent, ita «ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant» (n. 23). Quare sapiens reformatio ea dicenda est, quae apta ratione nova et vetera componere valeat.

Ex his, quae diximus, palam apparet, quanti momenti sit ad rectam reformationem in tuto ponendam, ut, hoc praesertim tempore, omnes manifestam habeant indolem ecclesialem atque hierarchicam sacrae liturgiae. Scilicet ritus et precandi formulae liturgicae non privatum negotium censenda sunt, quae ad singulos pertineant, vel ad paroeciam, vel ad dioecesim, vel ad aliquam nationem; verum pertinent ad Ecclesiam universam, cum eius vivam exprimant precantem vocem. Quare nemini fas est has formulas immutare, novas inducere, in earum locum alias substituere. Hoc vetat ipsa sacrae liturgiae dignitas, cuius ope homo cum Deo commercium habet; ac vetat etiam animarum bonum et pastoralis actionis efficacia, quae hoc modo in discrimen adducitur. Quam ad rem iuvat illam normam Constitutionis Liturgiae recolere, vi cuius «Sacrae Liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unite pendet» (n. 22, 1; cfr. n. 33). Cum tamen de normis ad vos sermonem habeamus, quae navitati vestrae praeesse debent, silentio praeteriri non patimur nonnullas agendi rationes, quae in variis Ecclesiae partibus animadvertuntur, et quae haud parvae anxitudinis et doloris Nobis causa sunt.

Huc spectat in primis ille mentis habitus, quo multi aegre ferunt quidquid ab auctoritate ecclesiastica proficiscitur aut legitime praecipitur. Quo fit ut in re liturgica vel ipsae conferentiae Episcopales quandoque proprio marte plus aequo procedant. Fit etiam, ut experimenta ad arbitrium saepe habeantur et ritus inducantur, qui normis ab Ecclesiae statutis aperte repugnant. Nemo est qui non videat hanc agendi rationem non solum Christi fidelium conscientiam graviter offendere, sed nocere ipsi ordinatae renovationis liturgicae executioni, quae prudentiam, vigilantiam, ac praesertim disciplinam ab omnibus postulat.

Multo magis autem Nobis anxitudinem gignit eorum agendi ratio qui contendunt liturgicum cultum sacra indole exuere, ac proinde perperam arbitrantur non esse adhibendas res atque suppellectiles sacras, sed in earum locum res esse substituendas, quae ad communem et vulgarem usum pertineant. Eo usque temeritatis nonnulli progrediuntur, ut non parcant sacro ipsi celebrationum loco. Fatendum sane est huiusmodi opinationes non tantum germanam sacrae liturgiae indolem, sed etiam veram Catholicae religionis notionem pervertere (cfr. L. Bouyer, La vie de la liturgie, Ed. du Cerf, «Lex orandi», p. 324).

Item cavendum est, ne cum agitur de ritibus, formulis, actibus liturgicis in simpliciorem formam reddendis, ultra quam oportet procedatur, ac non satis ratio habeatur magni momenti, quod «signis» liturgicis est tribuendum. Id prono alveo conducit ad vim atque efficacitatem imminuendam liturgiae sacrae. Revera, aliud est a sacris ritibus removere quidquid hodie nimis redundare videtur, aut obsoletum et inutile evasit, aliud vero est liturgiam destituere iis signis eoque decore, quae, si intra iustos contineantur fines, prorsus necessaria sunt christiano populo, ut valeat recte percipere arcanas res atque veritates, quae sub velamento externorum rituum delitescunt.

Quae cum ita sint, magnum excelsumque negotium vestrum est, dilecti filii, efficere ut sacra liturgia germanum vultus sui spendorem ostendat coram hominibus, suamque proferat efficacitatem ad spiritualem societatis vitam promovendam. Neque in isto omnia. Curandum etiam vobis est, ne, tempore elabente, deferveat illud renovationis liturgicae studium, quo hodie populus Dei salutariter flagrat.

Palam est hac in re per gradus procedere oportere, quia opus, quod aggressi estis, postulat ut congruae christifidelium praeparationis ratio habeatur. Quare novi ritus eo tempore iisque modis proponendi sunt, qui magis opportuni videantur ad eos facilius excipiendos atque intelligendos.

Liceat denique Nobis prostremo compellare vos de re, quam diligentiae vestrae valde commendamus. Scilicet sedulam date operam, ne labores Vestri nimis abscedant de more institutoque traditionis Romanae, ubi liturgia latina ortum incrementa, fastigium est assecuta.

Quod ut vobis commendemus, urget Nos minime ratio; quae ad historiam locumque spectat, neque auctoritatis augendae Nos movet cupido; suadet contra id Nobis consideratio et aestimatio, quae ad theologicas doctrinas et ad ipsam constitutionem pertinet Ecclesiae, quae hac in alma Urbe unitatis centrum et catholici nominis arcem habet.

Hac de re potius quam Nostra, insonet vox duorum virorum qui pernobiles habentur liturgiae cultores.

Horum prior, Pater Gabriel M. Brasó, ex Ordine Benedictinorum, haec ait: «Is qui non sese Romanum sentit, afflatu spirituque liturgiae difficile plene imbui poterit. Romanitas in tuto collocat liturgici spiritus incorruptam sinceritatem. Deflexiones in campo et finibus liturgiae, quemadmodum et in cogitandi modo et in christianae vitae usu, inde primam originem ducunt, quod Romanitas caret. Nimius quidem et angusto limite coactus patrius amor efficit, ut Roma quasi rivalis habeatur, et eius normae incomprehensibiles eiusque leges intemperantis dominatus manifestatio iudicentur.

Romanitas fundamentum est nostrae catholicitatis» (Gabriele M. Braso - Liturgia e Spiritualità - Ed. Liturgiche, pp. 307-308). Alterum testimonium, quod proferre vobis volumus, ad virum pertinet, cuius inclaruit fama perinsignis studiosi disciplinae liturgicae, E. Bishop dicimus, qui sic admonet in suo opere de indole propria romani ritus: «Ipsa romana forma suis virtutibus non caret. Quae virtutes eo magis necessariae ac pluris aestimandae videntur, quod religiosa Europae historia variis temporibus sinunt nos cognoscere damna, quae ex eius neglectu sunt profecta» (Le Génie du Rit Romain - par E. Bishop - Libr. de l’art catholique, pp. 66-67).

Quare, dilecti filii, absit ut Roma vobis diffìdentiam aut timorem iniciat. E contra ipsa noverit laboris vestros libenter excipere, recte aestimare ac perennes vereque catholicos reddere, non ad suam laudem, sed Ecclesiae, et ad gloriam Christi Redemptoris nostri.

Hae sunt normae, quas Nobis, apostolici Nostri officii conscientia ductis, tradere placuit. Ad eas prompte recteque exsequendas vobis Deus dilargiatur caelestium gratiarum copiam, quarum in auspicium vobis singulis universis Apostolicam Benedictionem impertimus.

                                                     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana