Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI IN OCCASIONE
DEL CAPITOLO GENERALE DEI FRATI MINORI CAPPUCCINI

Lunedì, 21 ottobre 1968

 

Dilectissimi Nobis Filii Sancti Francisci!
Carissimi Fratres Minores Capuccini!

Noluistis speciali Capitulo Generali Vestro finem imponere, quin aditum ad Nos peteritis, priusquam ad coenobia vestra rediretis atque ad opus singulis vocatione vestra et oboedientia mandatum. Flagitastis salutationem et benedictionem Nostram, quarum utramque vobis libenter nunc impertimus, gaudentes, quod hac ipsa congressione duplex illa ratio significatur, quae inter religiosam Familiam vestram et Sanctam Sedem iugiter intercessit; rationem dicimus obsequii Vestri et Nostri affectus amoris; ambo scilicet indicium sunt mutuae fiduciae, quatenus ex una parte in apostolico ministerio Nostro collocatur, ex altera in professione vestra Franciscali. Itaque confirmatos vos volumus in vitae genere, quod delegistis, vobisque bene precamur.

Difficilem sane viam, dilectissimi Filii, elegistis, «arctam viam», de qua Evangelium agit. Talis autem est via Franciscana. Sanctus quidem Bonaventura haec Fratre Francisco scripsit: «Digne quidem vir iste beatus singulari hoc privilegio (sacrorum stigmatum) insignitus apparuit, cum omne ipsius studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versaretur» (Legenda minor, 6, 9). Etenim animus eius, fide repletus, incensus amore, quippe qui semper tenderet ad evangelicam Christi personam, quae mitis, humilis, pauper, semper veluti lucem effundens apparuit in aspectu, in sermone, in actione, in colloquiis cum hominibus faciendis, in necessitudine, qua naturae iungebatur, in passionis suae acerbitatibus, atque animus eiusdem sancti Francisci, in se penitus conversus et in rebus divinis maxime defixus, effecit, ut ipse exsisteret singularis omnino Domini imitator. Haec vero postulaverunt, ut se impenderet heroum in modum, se omnibus exueret rebus, simplicitate esset unica et mansuetudine incomparabili, quasi ipse diceretur frangere animum cuiusvis, qui pigre et ad speciem tantum eum sequi vellet, sed accendere quemlibet, qui attrahi se pateretur miranda prorsus vita humllhmi eiusdem et sanctissimi viri. Haec beata Angela a Fulginia affirmavit : «Beatus Franciscus docuit nos paupertatem, dolorem, respectum et oboedientiam veram. Ipse enim fuit ipsa paupertas interius et exterius; per ipsam vixit et continuavit» (Liber de vera fidelium experientia). Est ergo via difficilis.

Hanc reapse sic esse testatur historia ortus Vestri, quo causa declaratur, cur vestra Familia religiosa exsistat; satis enim est memorare eam in medium prodiisse ut partem reformatam «Observantiae», quae et ipsa erat olim reformata, atque omnibus viribus esse annisam, ut obtemperatio Regulae Franciscanae ad austeritatem verbis ipsis innixam revocaretur. Vestrum est dicere, quae fides habenda sit voci, quam Matthaeus a Bascio, Primus e grege Vestro, audierit Sanctum Franciscum emittentem: «Volo, ut Regula mea ad verbum observetur, ad verbum». Totus vero spiritus ac tota vita Fratrum Minorum Capuccinorum manifesto docent iis peculiare esse flagrans propositum sincera cum fidelitate servandi modos humillimos, maxime arduos, maxime proprios primitivae vitae Franciscalis (cfr. Bernardino da Colpetrazzo, Cronica; Boverio, cum notis L. Pastor, IV, II, 728). Re quidem vera: via difficilis!

Clemens PP. VII prioribus promotoribus institutionis «Capuccinae» vestrae, Ludovico et Raphaeli a Foro Sempronii, per Litteras Apostolicas sub plumbo datas (die 3 Iulii anno 1528) et a verbis Religionis zelus incipientes, approbationem concedens, non minuit sed sanxit hunc reditum omnino absolutum ad austeritatem Regulae primitivae; quae, ad vitae usum sic iterum deducta, statim mirabilem fecunditatem suam ostendit sive magnum numerum asseclarum alliciendo sive praeclaram vim apostolicam manifestando ope sacrae praedicationis popularis et operum caritatis audacia insignium, sive benevolentiam promerendo Ecclesiae et praesertim proborum Christifidelium, qui Fratribus Minoribus Capuccinis eam fidem habebant eosque eo prosequebantur amore, quibus, merito quidem, praeclara illorum quaedam concepta est imago, quae, per formam ipsam Franciscanam, personam Iesu Christi, moralem et propheticam, reddit. Traditio igitur vestra via difficili, ut diximus, Evangelio ostensa, fertur et ad nostra usque pervenit tempora, obstupescentibus hominibus, qui intellegere nequeunt institutum vestrum tam desuetum, cuius vos testes estis in societate hominum res concupiscentium plane alienas ab iis, ad quas vos ipsi contenditis; illi autem simul - et quidem quam vehementer! - capiuntur inexplicabili vita vestra superstite. Quod comprobatur devoto animi affectu, quo prosecuti sunt Patrem Pium a Pietrelcina, nuperrime a vivis sublatum.

Exsistit hic quaestio, quam vos, sive ratione sive usu, pluries iam solvistis; scilicet quomodo vitae genus tam austerum, tam singulare quoad habitum, tam dissimile modo vivendi hac aetate obtinenti, adhuc his ipsis temporibus habeat numerosos et fideles sectatores, habeat, quid id admirentur et cum benevolentia venerentur, idque in magna parte huius mundi, qui adhorrere, immo adversari videtur instituto vitae religiosae traditioni tantopere obnoxiae et omnibus numeris integrae.

Hoc est responsum, quod vos datis: est videlicet genus vitae perfectae, difficilis quidem sed perfectae; iamvero haec perfecta est quoad formam humilitatis, simplicitatis, paupertatis evangelicae; perfecta quoad consilia et proposita, quae, ut hoc Capitulum destinavit, observantiam religiosam, quatenus in ipso vitae usu continetur, dirigere nitantur ad praestitutam illam speciem egregiam et absolutam viri religiosi Franciscani. Inde consequitur mirabilis laudatio ac defensio Evangelii et perennis efficacitatis eiusdem, omnibus temporibus convenientis, arcanae eius virtutis etiam huius aetatis homines allicientis: sed pro iis, qui peculiarem felicemque vocationem sunt nacti hanc perfectam vitae rationem sequendi, simul inde oritur officium semper novum, semper impellens, harum rerum testimonium sincerum verumque dandi.

Non tamen inconsultus ille modus se conformandi ad propensiones mundi, ad profanos mores hodiernos, ad opinationes mentium saecularium, omni discrimine circa eas remoto, efficit, ut vita religiosa devirescat et vigescat, sed perspicax intellegentia duarum veritatum, quas Concilium in uno conspectu posuit atque inter se coniunxit; quae sunt: veritas historica et spiritualis originum alicuius Instituti religiosi et veritas practica et apostolica necessitatum nunc urgentium; tempus praeteritum et praesens; traditio et experientia; fidelitas erga constitutiones primitivas, consilium et impulsionem exhibentes, atque obtemperatio nostrae aetatis necessitatibus officiorumque hodiernorum exsecutio. Ait enim Concilium: «Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones» (Decr. Perf. Carit. n. 2).

Vita igitur vestra et vetus esse potest et recentium temporum propria. Elegistis viam difficilem viamque perfectam secundum severissimas Evangelii Pauperum praescriptiones. Nunc autem, hac ipsa aetate Concilium subsequente, qua id agitur, ut illius iter continuetur et ad futura recte dirigatur, necessarius est actus et nisus bonae voluntatis; actum et nisum dicimus, quae schola vestra Franciscana patrare vos docet alacritate animosa et laeta, utpote in Christi imitatione prorsus innixa, semper plena fiduciae in eius gratia collocatae, semperque magnanima et ad spirituale sacrificium parata.

Non dubitamus quin Capitulum vestrum haec intendens opus suum institerit, neque volumus eiusdem coetus labores expendere. Hoc tantum vos hortamur, ut id absolvatis conclusionibus paraeneticis et praeceptivis admodum seriis. Nec quidquam addimus ad vos ipsos tantummodo pertinens; ceterum notae sunt vobis Instructiones sitae; quibus si animo docili obsequimini, bene facitis, quovis respectu.

Quoniam vero a Nobis etiam exortationem petivistis, libet hunc sermonem concludere vota quaedam vobis exponendo, quae mente agitamus, non quidem condicione Ordinis Vestri, sed potius communibus Ecclesiae necessitatibus suggesta.

Quarum necessitatum prima haec est: Ecclesia indiget sodalibus religiosis; qui vitam interiorem impensissime ducant. Quo enim acriores, urgentiores, blandiores magisque seductorii sunt illi veluti stimoli, quibus mundus hodiernus animos et actiones hominum invadit et occupat, eo magis necessarii sunt ii, qui se a rebus externis, praepotentibus et opprimentibus, tuentur easque sciunt referre ad interiorem regionem conscientiae, considerationis, orationis et qui cum Deo parant se coniungere in silentio spiritus sui, in quo ipse se admovet et aperit. Haec profecto non sunt aliena a vestrae consuetudine vitae; etenim initio Eremitas Franciscanos vosmet ipsos appellastis, memores, quantopere Sanctus Franciscus solitudinem, meditationem, contemplationem adamasset.

Temporibus nostris Ecclesia renovationem liturgicam promovet, quae quidem cum contemplatione egregie convenit (cfr. Maritain, Liturgie et contemplation, Desclée de B.), propterea etiam quod in eadem renovatione duae res primariae deprehenduntur ipsi peculiares: maius videlicet momentum Verbi Dei auditioni tributum et maius studium fidelium sacras celebrationes participandi. Ad haec etiam quod attinet, pro simplicitate fervida vobis propria in divini cultus perfunctione, in hoc ab Ecclesia proposito opere uberem vitae spiritualis vestrae alimoniam et praeclara auxilia, quibus apostolatus vester roboretur, invenire potestis. Si ecclesiam adiuvabitis ad sinceram, pulchram, socialem efficiendam formam orationis liturgicae renascentis, vobismet ipsis opem feretis ad perfectionem spiritualem, vobis quoque congruentem, adipiscendam, et habiliores eritis muneri pietatis magistrorum et populi prophetarum.

Ecclesia praeterea indiget austeritate vestra festiva atque sapienti. Num cogitari potest veri nominis religiosus, qui vitae commodis supervacaneis et saecularibus indulgeat, quae hac aetate etiam in coenobia irrepunt? Qui facilis sit ad oblectamenta profana capienda, quae minus queant probari, excusans omnia se debere cognoscere aut homines horum temporum posse convenire in eorum vitae usu, qualis reapse apparet? Qua auctoritate valet religiosus, experientia quidem sensibilium repletus, sed carens spirituali experientia eaque sincera ac perpessione dolorum comprobata?

Ad hoc quod spectat, paupertas vestra non solum in Christi consortium vos inducit fruentes libertate spiritus, praeditos facultate quodlibet bonum creaturae aestimandi, spectabiles inornata quidem sed gravitatis plena munditia; verum etiam bonam existimationem, fiduciam, admirationem eorum vobis conciliat, qui imitari vos nequeunt. Paupertas vobis est robur ac dignitas Ecclesiae opus est, ut sibi documento sit vestra fidelitas erga Evangelium et pauperem Fratrem Franciscum.

Aliis plurimis necessitatibus urgetur Ecclesia, circa quas multum vobis fidit. E quibus - nec quidquam amplius addemus - una est apostolatus popularis, qui subsidio est apostolatui pastorali et ad ingenii culturam pertinenti. Huic sane apostolatui, vobis peculiari, operam datis atque etiam magis dare poteritis. Vobis homines fidem habent, qui, pervagatos illos et multiplices sensus verecundiae ac timoris vincentes, Patres Capuccinos in sacramenti Paenitentiae tribunali adeunt. Quantum hodie Ecclesia eget sacerdotibus et multis et peritis, qui peccata confitentibus adsint! Si in hac arte potissimum et praecipue versabimini eruditi disciplina morali et psychologica, spirituali et mystica, quae hodie ministerio confessiones excipiendi convenit, animis christifidelium, Ecclesiae, gloriae Redemptoris egregie inservietis. Atque hoc idem praestare poteritis sacra praedicatione vestra eaque simplici, sapienti, Verbo Dei et humana experientia locupletata, exemplo confirmata et per caritatem persuasibili effecta.

Saepe Nobiscum quaesivimus, cur Filii Sancti Francisci non, ut ipsis congrueret, inter opificum turbas adessent, verba ex populi consuetudine ad eos facientes, votati ex instituto suo ad participandum humilis vulgi panem, multo sudore comparatum, et habiles ad laetitiam et spem inter acres vitae aerumnas excitandam. Probe novimus vos plurimis iam occupationibus teneri et numerum vestrum esse minorem quam pro augescentibus officiis, quae a vobis poscuntur. Haec tamen mentio Nostra vobis ostendat, quam efficax et providum munus, quod in mundo obitis, existimemus.

Pro cuius muneris perfunctione magnanima et constanti hac ipsa hora vobis in Christi nomine gratias agimus. Scimus vos in coenobiis vestris tacitos et animo intentos orationi, fraternitati, paenitentiae. Scimus vos indefatigatos vias insistere ministerii sacerdotalis et multiformis apostolatus partes implere: in nosocomiis, in carceribus, in coemeteriis, in suburbiis, in leprosorum hospitiis, in longinquis regionibus missionali opere excolendis, uno verbo: omnibus locis. Ita est; gratias agimus vobis, et monentes, ut fideles, coniuncti, fortes in religiosa Familia vestra maneatis atque vobis, sodalibus vestris et cunctis, quibus assistitis ac solatia et beneficia affertis, Fratris Francisci tuitionem precantes, singulis universis Benedictionem Apostolicam impertimus.

                                



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana