Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO PAULI VI
AD SODALES CONSILII SECRETARIAE GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM

Die XXVII mensis octobris, anno Domini MCMLXXII

 

Venerabiles Fratres,

Libenter vos iterum salutamus, qui in Urbem convenistis, ut negotia, ad Synodum Episcoporum pertinentia, simul tractaretis. Ex animo gaudemus de navitate vestra, quae etiam vigorem et efficacitatem Consilii Vestri testatur.

Praedicta Synodus Episcoporum iam praeclarum quoddam evasit institutum ecclesiale: fruimur sane adhuc recordatione coetus anno praeterito celebrati, sed iam ad proximum eiusmodi conventum mens convertitur. Interest igitur scire, qui sit exitus consultationis de definito tempore, quo hic agatur. Quo quidem in conventu Patres etiam sententiam rogabuntur circa certa intervalla inter futuros Synodi coetus interponenda.

Consultatio, cuius modo mentionem fecimus, spectat insuper ad argumentum aut ad argumenta proximi eiusdem conventus et ad mutationes in methodum Synodi fortasse inducendas.

Ita profecto ad vitae usum deducitur collegialis indoles Episcoporum, qui, «non solum - ut ait Concilium Vaticanum Secundum - pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute consecrati sunt» (Ad gentes divinitus, 38). Sic episcopale munus extenditur et magis ministerium regendae Ecclesiae universalis quodam modo participat, quatenus Episcopi Romano Pontifici, ab eo asciti, arctius cooperantur in ipsius exercendo officio.

Inde elucent et alia, quae sunt solacii causa, veluti maior mentium et voluntatum coniunctio in applicandis normis canonicis, consensio in operando, adiumentum fraternum secundum illud: «alter alterius onera portate» (Gal. 6, 2), unitas spiritus in fide et caritate, optatissimus ille «sensus Ecclesiae», animi magis conscii nos esse «corpus mysticum» et Christum esse in nobis et inter nos.

Hic late patens prospectus nihil detrahit, ut liquet, de momento, quod singulis Episcopis ut dioecesium moderatoribus iure meritoque tribuitur; immo dignitas et potestas eorum, ad hoc quod attinet, a Concilio prorsus agnitae sunt et in sua luce collocatae. Itaque mutua necessitudo mutuique auxilii ratio inter Ecclesiam particularem et universalem ante oculos ponunt vitam ipsam corporis mystici Christi.

Hanc visionem Ecclesiae, modo tam egregio et vitali compaginatae, vos, Venerabiles Fratres, Nobis praebetis. Operi ergo, in quod nunc diligenter incumbitis, illum eventum precantes, qui in verum bonum et profectum Ecclesiae vertat, vobis amanti animo Benedictionem Apostolicam impertimus.

                                               



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana