Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
ALL'INCONTRO PROMOSSO DALLA
SACRA CONGREGAZIONE PER I RELIGIOSI E GLI ISTITUTI SECOLARI

Venerdì, 25 maggio 1973

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Ex animo salutem vobis impertimus, qui, annitente Sacra Congregatione pro Religiosis et Institutis Saecularibus et praeeunte digno eius Cardinali Praefecto, conventum agitis, de non levis ponderis argumentis, quae ad vitam Deo consecratam pertinent, disserentes.

Cum vos hic conspicimus Moderatores Generales tot Familiarum religiosarum, quarum sodales in toto degunt orbe terrarum, cumque opera vestra mente consideramus, quae item in cunctas mundi partes pervaserunt, conventui isti Vestro et huic congressioni nostrae momentum quoddam ecclesiale tribuatur oportet.

Ante duos annos, ut probe nostis, Adhortationem Apostolicam edidimus, a verbis «Evangelica testificatio» incipientem, qua religiosa instituta commonuimus de vita secundum Concilii Vaticani Secundi praeceptiones renovanda. Nunc vero, sermonem illum veluti confirmantes et persequentes, nonnulla volumus proferre, quae paterna, qua premimur, sollicitudo de iisdem institutis vestris suadere videtur.

Concilium Vaticanum Secundum indolem charismaticam vitae religiosae declaravit, asserens consilia evangelica esse «donum divinum, quod Ecclesia a Domino suo accepit» (Lumen Gentium, 43). Quo dono seu charismate, ex ipsius natura, religiosi «Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniunguntur» (Ibid. 44). Unde consequitur, ut illi intimo et arctissimo nexu ex Ecclesiae auctoritate pendeant, quae regulas eorundem authentice approbat, profitentium vota suscipit, ipsam professionem ad status canonici dignitatem erigit (Ibid. 45), et eos participes reddit muneris sui salvifici implendi; nam religiosorum ad sanctitatem adipiscendam nisus in omnium hominum utilitatem et spiritualem fructum pertinent: ii enim, «cum . . . suiipsius donatio ab Ecclesia suscepta sit, eius etiam servitio sese sciant addictos» (Perfectae Caritatis, 5). Spiritus Sanctus, largitor charismatum simulque Ecclesiae animator, efficit, ut inspiratio charismatica et compago iuridica Ecclesiae apte inter se conveniant, eo vel magis quod, ut idem Concilium Vaticanum Secundum docuit, pastorum est de charismatum «germana natura et ordinato exercitio iudicium ferre, non quidem ut Spiritum exstinguant sed ut omnia probent et quod bonum est teneant» (Cfr. 1 Thess. 5, 12.19.21; Apostolicam Actuositatem, 3).

In hoc ipso coetu iuvat Nos iterum dicere Ecclesiam non posse carere religiosis, id est testibus amoris, quo Christus homines prosequitur quique naturam prorsus transcendit, neque mundum posse sine sui detrimento his luminibus privari (Cfr. Adhort. Apost. Evangelica testificatio, 3). Hac de causa eadem Ecclesia iis egregiam testatur existimationem, constanti eos complectitur dilectione nec desinit iis adesse eosque «dirigere in semitam rectam» (Cfr. Ps. 26, 11).

Illa autem multum exspectat a religiosis, per quos oportet «augeatur venusta ipsius perfectio et sanctimonia, quae nonnisi Iesu Christi imitatio et mystica cum eo coniunctio praebere possunt» (Cfr. Alloc. ad Patres Conc. d. 29 sept. 1963 habita: AAS 55, 1963, 851). Ecclesia religiosos per Concilii Oecumenici magisterium, quod est gravissimae auctoritatis, ad renovationem praesertim spiritualem vocavit. Scimus non paucos annisos esse et anniti, ut magnae huic exspectationi respondeant, est tamen fatendum nonnullos clare sonantem vocem illam non audivisse vel minus recte esse interpretatos.

Quapropter sinite Nos denuo commonefacere vos officii praedictae renovationis spiritualis, cui «etiam in operibus externis promovendis primae partes sunt tribuendae» (Perfectae Caritatis, 2 e.). E fontibus gratiae baptismalis et charismatis, quod est cuiusque instituti Vestri proprium, novas oportet lymphas educatis, quibus vita Deo consecrata optatam virium copiam sumat.

Sed ad peculiarem quendam eventum ecclesialem Nobis liceat nunc transire, quem etiam religiosorum non paulum interesse merito censemus. Etenim, ut notum est vobis, universale Iubilaeum nuntiavimus, prius in Ecclesiis localibus, deinde in hac Urbe celebrandum. Cui cum proposita sit interior renovatio, quae et conversio, metanoia, paenitentia appellatur, Ecclesia adiutrici operae religiosorum multum confidit. Itaque vestrum erit, dilecti Moderatores Generales, curare, ut Familiae, quibus praeestis, eiusdem Iubilaei incepta secundent et provehant, praecipue cum sacra Hierarchia cooperantes, adeo ut illa renovatio animorum efficiatur, ex qua non solum vita privata cuiusque sed et publici mores christianis praeceptis conformentur.

Religiosi vero ipsi hoc sacrum tempus habeant occasionem, divinitus sibi oblatam, de suo vivendi cursu et forma recogitandi; id est impelli se sentiant, ut conversationem suam comparent cum iis, quae Concilium Vaticanum Secundum et Apostolica Adhortatio «Evangelica testificatio» postulant ab ipsis, utque videant, an necessitatibus hodiernis occurrant et Salvatorem in humana consortione quasi evidenter reddant praesentem.

Ut autem hoc testimonium religiosorum reapse sit efficax et amplificetur, haec imprimis animadvertenda sunt seu potius in memoriam revocanda:

Non desistimus vim et necessitatem orationis extollere, sine qua intimam veramque Dei cognitionem gustare non possumus (Cfr. Adhort Apost. Ev. test., 43) neque viribus pollemus ad iter perfectionis percurrendum. Concilio docente, momentum et utilitas precationis, quae a communitate fit, recte ac merito praedicantur. Sed praeter hanc colenda est etiam oratio privata, qua cuiusque Vigor spiritualis servatur et augetur et quae ad precationem communem, praesertim liturgicam, animos salubriter disponit et ab hac ipsa alimoniam et incrementum potest accipere.

Asseverari autem licet religiosos, quorum vita spiritualis floreat et pro aliis sit fecunda, esse religiosos «orantes», eos autem, qui quoad hanc vitam languescant aut ipsum statum suum misere relinquant, fere semper segnes esse in facienda precatione. Qua de causa verum exstat omnino «fidelitatem . . . orationi servatam aut eius neglectionem esse veluti paradigma vigoris aut occasus vitae religiosae» (Adhort. Apost. Ev. test., 42).

Christus vos ad perfectiorem sui sequelam ideoque ad crucem portandam vocavit; haec enim a condicione vestra nequit seiungi. Sit autem haec crux non solum singulare quoddam instrumentum animos purificans et eximia apostolatus forma, sed etiam manifesta comprobatio amoris, non deprimens sed erigens. «Nonne arcana quaedam coniunctionis necessitudo inter renuntiationem atque laetitiam intercedit . . . inter disciplinam atque spiritualem laetitiam»? (Ibid. 29)

Denique vita communis est unum ex elementis potioribus renovandae vitae religiosae. Oportet relegere, immo lectitare, et crebro regustare locos illos sane pulcherrimos Decreti Perfectae caritatis (N. 15), ubi de hac communi vita non mera legis praecepta traduntur, sed pars eius theologica, spiritualis, ecclesialis, apostolica, humana praeclare explanatur. Haud leve igitur officium vobis, dilecti filii, est impositum annitendi, ut illae vivendi condiciones in domibus vestris instituantur, quae «aptae sint ad spiritualem profectum cuiusque sodalis fovendum» (Adhort. Apost. Ev. test., 39).

Haec fraternitas vere evangelica est etiam firmum praesidium sodalium, eorum praesertim, qui forte animo sunt fracti, qui in discrimine versantur, qui aegritudine vel senio affliguntur.

Cum hodie plurima in dubium vocentur, etiam vita religiosa non paucis est obnoxia difficultatibus, ut vosmet ipsi cotidiano usu compertum habetis. Sunt ergo, qui anxie quaerant, quomodo illa futuris annis sit progressura, utrum felicior an deterior sors eius praevideatur. Ad haec quod pertinet, multi ex vobis etiam anguntur penuria vel carentia candidatorum vel lugenda sodalium defectione. Haec autem sors futura in cuiusque instituti fidelitate posita est, qua vocationem suam sequatur, id est quatenus consecrationem, qua Deo est devota, vivendo exprimat. Maxime exemplum conversationis, quae gaudio spiritali et inconcussa voluntate Deo et fratribus serviendi commendetur, candidatos nostris quoque temporibus allicit. Adulescentes enim huius aetatis, cum Deo se devovent, plerumque «totum pro toto dare» (Cfr. Imit. Christi, III, 37, 13) intendunt, ideoque illis institutis libentius se addicunt, in quibus viget et floret illud «genus vitae virginalis et pauperis, quod sibi elegit Christus Dominus, quodque Mater Eius Virgo amplexa est» (Lumen Gentium, 46).

Liceat ergo paterno huic alloquio finem imponere verbis Sancti Augustini, qui et ipse fuit vitae religiosae praestantissimus fautor atque laudator: «Vos autem, fratres, exhortamur in Domino ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis: ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis; sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos vias suas» (Ps. 24, 9; Ep. 48, 2: PL 33, 188).

Vota denique facientes, ut hic conventus vester prosperos salutaresque exitus habeat, vobis et sodalibus, curae vestrae commissis, Benedictionem Apostolicam, certissimae dilectionis Nostrae testem, volentes largimur.

                                                                        



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana