Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI

ALLOCUZIONE FINALE DEL SANTO PADRE PAOLO VI

Sabato, 26 ottobre 1974

 

Venerabiles Fratres,

Ecce ad nostrae Episcoporum Synodi terminum iam pervenimus. Sed priusquam dimittatur praestantissimus hic congressus, omnes iam intimis sensibus cupimus iudicium aliquod de ipso ferre ac summam quandam operis eius subducere. Atque dum coram Christo, qui corda nostra scrutatur, animos et cogitationes colligimus, ut communiter et coniuncte hanc rationem postremam reddamus, facere non possumus, quin vera perfundamur, laetitia speque bona erigamur, qua suffulti res ipsas universas in optimam partem interpretamur. Revera, quis nostrum non summi aestimat hanc experientiam, quam quarto iam tempore simul in Episcoporum Synodo viximus, cum videlicet perspicuam voluntatem exsequeremur et unanimam Concilii Vaticani Secundi optationem, a nobismet ipsis confirmatam Synodi institutione?

Rursus Episcopi, mandato Christi innixi: Euntes docete omnes gentes (Matth. 28, 19), sibique persuasi verba eius esse spiritum et vitam (Io. 6, 63), congregati sunt una Nobiscum in Nomine Domini, ut gravissimas Ecclesiae quaestiones ponderarent, et nominatim hoc anno ipsam Evangelizationem. Sed ubinam in Ecclesia aptior inveniri potest locus - ut superioribus hisce diebus vidimus - ad frugiferam collocutionem et tractationem inter Ecclesiarum localium praefectos eorumve legatos de rebus et argumentis tanti ponderis ad universam Ecclesiam Catholicam spectantibus, et quidem in ambitu tam fraterno, tam simplici, tam digno? Synodus haec comprobavit, quad scilicet Episcopi cupiunt magis magisque certiores fieri de difficultatibus nec non de vera significatione et amplitudine singularum quaestionum, ac propterea intellegunt se posse cum amore et humilitate, cum moderationis sensu sed etiam cum acri rerum conscientia suum munus explere.

Latissimum quidem et implicatum hoc argumentum non permisit, ut totum adeo brevi tempore pertractaretur, neque ut omnes exoptatae conclusiones inde traherentur. Nihilominus, pro statu praesenti Ecclesiae, haec quarta Synodus rursus effecit, ut vox Ecclesiarum localium audiretur, ut condiciones rerum melius iudicarentur, ut praecipua evangelizationis elementa reperirentur, atque ut tandem deliberaretur quibus viis ac rationibus evangelizatio ad nostri temporis homines dirigi deberet. Quapropter summam totius Synodi iam hinc frugiferam esse putamus. Ipsa enim praebet et suppeditat Petri Successori: in commodum universae Ecclesiae, abundantem numerum et copiam solidam consiliorum ac monitorum et propositorum. Iam nunc autem concredimus has doctrinae ac sapientiae pastoralis divitias ipsi gratiae adiuvanti Dei: Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. 2, 13). Dominum igitur toto ex pectore laudamus ob plurima illa et optima, quae nobis haec Synodus dedit.

Gratissima namque memoria tenemus omnia, quae in hac Synodo experti sumus, tamquam in experimento quodam cotidiano et certo veritatis Ecclesiae, eiusque admirandarum potestatum et facultatum, sicut etiam gravissimorum eius onerum et officiorum. Quemadmodum prisca illa communitas Hierosolymitana, circa Petrum et Apostolos collecta, etiam nos fuimus perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis et orationibus (Act. 2, 42). Consideravimus quam necesse esset altius perscrutari et disseminari doctrinam apostolorum, quam Ecclesia per saeculorum decursum et per omnes humanarum opinionum morumque mutationes integram semper servavit. Intime et acriter sensimus ipsam Koinoniam, sive in mirabili colloquiorum ac multiplicium congressionum, fraternitate, sive in singularum sessionum tranquillo processu, sive in multiformi eorum praesentia, qui huc protulerunt diversorum humanorum cultuum voces in veritate unius Ecclesiae Catholicae consociatas. Convenimus pariter ad fractionem panis, cum sollemni ritu Synodum aperientes sacrum concelebravimus; precati sumus unanimi ante omnes sessiones atque in permagna illa et perpulchra congressione apud Collegium «De Propaganda Fide» ibique perspeximus, quam vera esset promissio Christi: ubi . . . . sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. 18, 20).

Qua de causa possumus - iam hinc fraterno cum affectu profecturi - aperte confiteri Synodum fuisse manifesto frugiferam. Frugiferam dicimus, in primis quoniam singuli Episcopatus sese plane conscios ostenderunt de necessitate explendi sine ulla mora apostolicum officium sibi commissum, nempe praedicandi Iesum Christum et hunc crucifìxum (1 Cor. 2, 3; 1, 23), atque maxima cum diligentia ipsi huic mundo occurrendi.

Synodus praeterea frugifera fuit, potissimum quia omnes sententiae congruerunt circa plura quae maximi momenti sunt abenda: 1° loco. In sua luce collocata est ratio, qua humanus progressus et Christi mysterii evangelizatio oportet distinguantur, mutuoque perficiantur, atque prior alteri subiciatur; quod mysterium complectitur Sanctissimae Trinitatis cognitionem, participationem naturae divinae, sempiternamque salutem mundi qui nunc est et qui futurus erit. . Clare illustratum est, ad quos pertineat officium evangelizationis, quod a Christo concreditum est Apostolis, nunc autem eorum Successoribus: hoc est Episcopis, communionem habentibus cum Romano Pontifice, qui quidem, una cum peculiari mandato sibi commisso largiorem effusionem donorum Spiritus Sancti receperunt. Iisdem sociam quidem praestant operam sacerdotes, tamquam proximi cooperatores eorum obnoxii auctoritati; attamen etiam probe declaratum est huiusmodi evangelizationis officium pertinere quoque ad religiosos sodales atque ad laicos homines, quorum in numero recensentur iuvenes, peculiarique modo parentes. . Visum est palam ostendere arctam conexionem inter evangelizationem et rectam eorum institutionem, qui in hoc opus incumbunt, inculcata necessitate atque momento congruae spiritualis atque doctrinalis praeparationis, nec non christianae vitae plane cum nuntio evangelico conformis, ut huic fides tribuatur, neve impedimentum afferatur, quominus non credentes eidem adhaereant. Omnium omnino observantia patuit erga veri nominis bona humana atque religiosa, quae exstant penes religiones non christianas et confessiones non catholicas, una cum debita eorum aestimatione, opportunitate agnita eadem bona inserendi in obiectum evangelizationis et in precandi formas, atque simul affirmata necessitate servandi puritatem unitatemque fidei catholicae et doctrinae ecclesialis. . Manifestum fuit Ecclesiam Christi, quae in Ecclesia Catholica subsistit, simul esse obiectum et subiectum evangelizationis; extra eam quoque, si Deo placuerit, haberi posse illuminationem Verbi Dei, plenam tamen atque integram Evangelii nuntiationem, una cum omnibus ei coniunctis salutis subsidiis - quae sunt sacramenta, liturgia, plena Evangelii Christi explicatio, nullis admixtis erroribus - nonnisi in Ecclesia Catholica hierarchica haberi posse, hoc est in communione cum Summo Pastore, Petri Successore, qui constitutus est perpetuum atque aspectabile principium et fundamentum unitatis sive Episcoporum sive christifidelium; quae Ecclesia plene est in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis (Lumen Gentium, 1). . Recte conclusum est in Ecclesias locales recidere onus et officium operis evangelizationis, communione servata cum Ecclesia universali, quia universa Ecclesia in statu missionis est constituta, scilicet missionaria est. . In sua denique luce posita est actio Spiritus Sancti in opere evangelizationis, quia Ipse, utpote «anima Ecclesiae» effundit gratiam et caritatem in corda credentium, Apostolorum praesertim, Episcoporum atque sacerdotum. Haec omnia sunt maximi momenti argumenta ad meditandum proposita; quod si fiat, valde frugiferam celebrationem huius Episcoporum Synodum profecto reddere potest.

Sed in hoc etiam ponenda est utilitas huius Synodi, quod Episcopi, immensam horum munerum amplitudinem respicientes, aperte agnoverunt difficultatem per documentum in praesenti edendum illustrandi omni ex parte evangelizationem eiusque munera omnia definiendi. Dolemus quod aliqui id perperam interpretati sunt, quasi res Synodi feliciter non successerint, cum e contra id minime detrahat de maxima excellentia operis exacti ac de eius vera efficacitate. Praeterea id etiam commodi exinde profectum est, quod in luce est posita opportunitas perficiendi methodum laboris, qui novo huic instituto post Concilium orto est proprius; quod quidem ultro libenterque facturi sumus, vestris animadversionibus usi, atque auxilio freti novi Consilii Secretariae Generalis nuper electi.

Post haec Synodus frugifera fuit, quia Episcopi, una cum Maria, Matre Iesu (Cfr. Act. 1, 14), atque circa Petrum congregati, ut in novo quodam Cenaculo, percipere annisi sunt vocem atque impulsionem Spiritus Sancti; atque plane persuasi sibi in docendi munere implendo praesentem eiusdem Spiritus assistentiam numquam defuturam esse, sub umbra alarum suarum (Cfr. Ps. 16, 8; cfr. 46, 2) ad meditandum et ad consilia capienda ingressi sunt. Nemo aliis dat, quod non habet. Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur (GREGORII MAGNI Regula, pars I, 2: PL 77, 14).

Frugifera deinde haec Synodus fuit, quoniam rectis doctrinarum motibus Ecclesia tacta est in eosque intentior effecta, qui attingunt munus docendi Episcopatus, cum supremo huius Apostolicae Cathedrae Magisterio intima coniuncti necessitudine.

Frugifera etiam fuit, quoniam est iterum confirmatum priores partes tribuendas esse officio hominibus praedicandi Verbum Dei, iucundum vitae aeternae nuntium, qui animos in Paschale inserit Mysterium, cuiusque nos, Pastorum qui fungimur munere, humilis quidem et impar sed verus certusque trames sumus constituti: Quad fuit ab initio (...), testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit nobis; quod vidimus et audivimus, adnuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo (...), ut gaudeatis et gaudium vestrum sit plenum (Io. 1, 1. 2-4).

Frugifera denique fuit, quoniam hodie in Ecclesia conscientia quaedam inest, acer sane et acutus sensus muneris etiam explendi, quo adigimur ad omnia etiam exteriora adhibenda subsidia, nobis sive arte, sive vita technicorumque inventis in praesenti suppeditata, ut laetum nuntium usquequaque proferendo evulgemus.

Ut brevi dicamus, synodalis hic coetus nobis omnibus communis exstitit vocatio ad officia et onera impensius exsequenda, ad altius excolendum studium precandi, ad vitam interiorem magis alendam, magisque item fovendum spiritum paupertatis, abnegationis, germanae in Ecclesiam et animas caritatis, pleniorem demum erga Verbum Dei fidelitatem. Idem extitit una, in modum veluti musici concentus, collaudatio Sanctissimae Trinitatis, homines ad cognoscendam et participandam intimam sui vitam in Christo advocantis, itemque collaudatio personae et mandati Salvatoris. Ita fit, ut quo sensu hac hora praecipue perfundimur, is reconditam sapiat spiritus laetitiam, quae statim in hymnum redundet ad grates Deo agendas.

Verumtamen, haud aequo res iudicio aestimari videntur, nisi advertimus nonnulla disceptationum capita accuratione quadam explicatione indigere. In tot enim argumentis, quae sunt pertractata, facere non possumus, quin et liberam simplicitatem et apertam sinceritatem commendemus; sed non omnia, inde emergentia, elementa retinenda sunt. Eorum alia, quamvis iusta de causa significanter expressa, absoluta suapte vi, quibusdam ex partibus, exuantur oportet; alia vero, ea praesertim quae ex opera Circulorum minorum eminere visa sunt, oportet melius definiantur, tenuentur, suppleantur, penitiore investigatione illustrentur. Quorum aliqua nunc placet memorare, quippe quae nullo pacto tacere possimus.

In primis, ad eas attendimus necessitudines, quae Ecclesiis particularibus cum Apostolica Sede intercedunt. Sincero prorsus animo gaudemus de augescente vigore et alacritate Ecclesiarum particularium deque earum manifestiore usque voluntate omnia sibi congruentia munera suscipiendi. Eodem tamen tempore exoptamus, ut sedulo caveatur ne altior pervestigatio essentialis huius aspectus rerum, quae Ecclesiae sunt, ullo modo noceant firmitati «communionis» cum ceteris particularibus Ecclesiis et cum Petri Successore, cui Christus Dominus grave, perenne atque amoris plenum hoc officium commisit, ut agnos et oves pasceret (Cfr. Io. 21, 13-17), ut fratres confirmaret (Cfr. Luc. 22, 32), ut fundamentum esset et signum unitatis Ecclesiae (Matth. 16, 18-20). Eius igitur muneris perfunctio circumscribenda non est extraordinariis tantum adiunctis. Non ita esse Nos dicimus animo trepidi pro muneris gravitate, qua premimur: Is, Petri Successor, est et permanet Pastor ordinarius omnium ovium, totius corporis: Vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, suprernam et universalem potestatem habet, quam semper libere exercere valet (Lumen Gentium, 22). Neque vero hic agitur de compositione vel oppositione potestatum, sed unum potius adest propositum, quo videlicet omnes - pro suo quisque munere suscepto fideliterque impleto - Dei voluntati respondeant, maxima impulsi dilectione.

Pariter, aliquid esse dicendum arbitramur de necessitate inveniendi eam uberiorem fidei significationem, quae cum condicionibus stirpis, societatis animique culturae apte conveniat. Id sane pernecessarium esse videtur, ut verum et efficax evadat ipsum opus evangelizandi; in quo, tamen, neque tutum neque a periculis vacuum est loqui de theologiis, quae tot ac diversae esse debeant, quot ac variae sint continentes terrae hominumque culturae. Etenim, quod fide continetur aut catholicum est, aut amplius non est. Ceterum, nos omnes fidem accepimus per continuatam planeque constantem traditionem: Petrus et Paulus minime aliena fidem veste contexerunt, ut eam antiquo Iudaeorum, vel Graecorum, vel Romanorum mundo accommodarent, sed vigilantissima usque cura consuluerunt germanae eius sinceritati, id est unius eiusdemque nuntii veritati.

Praeterea, causa humanae liberationis est iusta in luce collocata, cum et ipsa sit pars illius amoris, quo christiani suos fratres complecti tenentur. Sed tota et integra causa salutis iam non est cum hac vel illa liberatione confundenda; atque idcirco elaborandum est, ut Evangelium propriam indolem omnino servet, qua nempe Deus inducitur a peccato et a morte hominem redimens, et in vitam divinam illum introducens. Sic non est profecto plus aequo, in temporalium rerum ordine, hominum provectus eorumque socialis progressus extollendus, cum detrimento significationis essentialis, quae evangelizationi seu totius Evangelii nuntio ab Ecclesia tribuitur.

Animadvertimus insuper, idque non sine animi gaudio, parvas christianorum communitates Ecclesiae multum spei afferre, easque ab opera Spiritus Sancti tamquam a capite initium suum repetere; et tamen haec spes infirma sit, si vita harum communitatum ecclesialis in ordinata compagine unius corporis Christi languescat, ac, per immoderatam libertatem a legitima Auctoritate ecclesiastica, arbitrio singulorum permittatur.

Ad haec vero omnia quod attinet et ad alia minora, quae in praesens Nos tempus deficit ut commemoremus, Sancta Synodus certa ad respondendum indicia dedit lutulenta; quae tamen oportet in unum reducere, atque altius perscrutari. Quod si praecipua indicamus, id profecto ob eam causam fit, quod munus officiumque Nostrum excubantis est, id est eius proprium, qui in initio viarum vigilat, per quas Ecclesia iter facit, ut doctrinam, quam de se habet, aptius usque exprimat. Qua re non sinimus itinera falsa ingredi christifideles; quod si fieret, officio nostro principi deesse nos putaremus, confirmandi videlicet fratres.

Aliquid tamen est, in iis quae exposuimus, quod particularia exsuperet omnia: voluntatem dicimus omnium atque singulorum, novum atque universalem impulsum dandi, uno et alacri animo, evangelizationis operi. Etenim - ut fortasse simili modo atque perspicuitate alias numquam factum erat - Ecclesia cognitionem acquirit huiusce muneris, sane inter omnia praecipui. Dicas hoc idem esse omnino tempus Concilii Vaticani II dignum, Ecclesiae naturae et vocationi congruens, necessitatibus hominum par, ad iis vitiis huius temporis medendum aptum, quae bene novimus.

Fratres Venerabiles et amatissimi,

Ecclesia iter denuo arripit, magno sane animo magnaque spe, humilis aeque ac generosa, planeque confisa Christi auxilium se obtinere posse per Mariae Virginis intercessionem; iter ingreditur summa caritate atque studio se convertendi acerrimo, operam dans omnimodam animorum reconciliationi, ad huius Sacri Anni postulata, seu universalis Iubilaei.

Quam ob rem, omnium Episcoporum memor hoc subit ac grata cogitatio, qui in universo terrarum orbe huic regenerationi operi instant; subit eorum Auxiliarium, Sacerdotum, Religiosorum, Religiosarum, qui sunt apta ad hominibus aetatis nostrae evangelizandum instrumenta; atque praeterea parentum, qui et ipsi sunt primi Ecclesiae socii in sua ipsorum familia, id est in «Ecclesia domestica» (Cfr. Lumen Gentium, 11) Evangelii proferendi; et mulierum, quae in exemplum piae et fideles adiutrices sunt, iuvenum, puerorum, spei laetae futuri, et praesertim doctorum virorum, quos Ecclesia benevolentia, exspectatione, fiducia prosequitur.

Singulas tandem singulorum locorum Ecclesias salvere iubemus, eas paterno animo in spem erigentes, praedicando Evangelio intentas; et Evangelii sacros ministros, maxime qui nominis Christi causa in non paucis regionibus persecutiones patiuntur: sed Verbum Dei non est alligatum (2 Tim. 2, 9).

Incitamentum denique Nostrum ad dilectos ac strenuos catechistas dirigimus, et praecipue ad missionarios, qui humiles heroes sunt evangelizationis mundi auctores: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (Matth. 5, 12). Omnes complectimur Nostros filios et filias, omnes quidem adhortantes, ut instrumenta esse velint atque conscii operis missionalis Ecclesiae socii: Dei Verbum, cunctis ferentibus opem, currat et clarificetur (2 Thess. 3, 1), ut credat mundus (Io. 17, 21) atque sit Deus omnia in omnibus (1 Cor. 15, 26).

Iam hinc discessuri, iterum illud, quo omnes confirmemur ut resonet volumus Christi invitamentum Euntes, docete omnes gentes (Matth. 28, 19); et item illud: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem (Io. 4, 35). Dei sane voluntati nobis est obsequendum, qui nos ipse misit. Universus mundus, tam late patens tamque splendide, nuntium exspectat liberationis a peccato ab iisque, quae peccatum invehit, malis; nuntium nempe salutis, a Christi Cruce partae. Equidem, verbum crucis . . . stultitia est (1 Cor. 1, 18); sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Ibid. 1, 21); uni propterea Dei auxilio confidimus. Summae difficultates exstant, multae ac variae sunt hominum exspectationes, gravissima nobis explenda munia, at Confidite - ait Dominus - ego vici mundum (Io. 16, 33). Christus nobiscum est, immo in nobis est; in nobis et per nos ipse loquitur, neque umquam necessarium nobis auxilium suum denegabit.

Domine Christe Iesu, Verbum Patris, Cruci affixe Salvator, hac hora, qua peracta dimittitur Synodus, ad Te iterum convertimur, sicut antea, ea ineunte, Te imploravimus. Nobis praesens affuisti, et cor nostrum ardens erat in nobis, cum loquereris in via et aperires nobis Scripturas (Cfr. Luc. 24, 32)  Tu nostra fovebis proposita, nostrum in Ecclesiam fulcies ministerium, mentibus lucem et verbis inicies vigorem, labores confirmabis gressusque nostros diriges, ut aptiores inveniamus ad Evangelium tuum nuntiandum vias et rationes, nostrae denique ignosces debilitati. Tui nos famuli, iidemque pauperes, sumus, unaque promissionis tuae certitudine firmamur. Petrum sustenta atque Episcopos tuos, eorumque animum adde gregibus. En, magna paupertas est nostra, sed non in nobis, in Te uno, fiduciam collocamus: nostrae divitiae in hac sistunt spe. Tu nobis robur infunde, Tu nos confirma, Tu nos tua auge benedictione, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in nobis et in Ecclesia Tua, in saecula saeculorum. Amen.

                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana