Index   Back Top Print

[ LA ]

CONCISTORO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA NOMINA DEI CARDINALI LEGATI
NELL’IMMINENZA DELL’INIZIO DEL GIUBILEO

Giovedì, 12 dicembre 1974

 

Vota, amoris et observantiae plena, quae vos, Venerabiles Fratres Nostri per Cardinalem Collegii Vestri Decanum, Nobis nunc proferre voluistis, ad commemorandum vigesimum anniversarium diem Nostrae episcopalis ordinationis, penitus Nos tetigerunt. Haec, enim, egregios animi sensus testantur, qui decorant Nostros proximos adiutores in universa Ecclesia gubernanda; itemque voluntatem significant, qua vos permovemini, ut consilio, labore, precibus fidelitateque vestra leviorem reddatis sarcinam apostolici officii, quae tantopere aggravat umeros Nostros; ac praesertim laetissimo indicant auspicio, quam flagranti pietate ac religione Romana Curia distinguatur atque in exemplum floreat. De hoc humanitatis vestrae officio, acceptissimo sane, a Nobis habete gratis maximas easque meritissimas.

Vos hodie in nomine Domini congregati estis ad hoc celebrandum Consistorium, dum iam studia et opera fervent Anno Sacro in hac Urbe proximis diebus inchoando. Consentaneum igitur est, ut in hoc summae gravitatis eventum praecipue mentes cogitationesque nostrae intendantur. Ac placet in primis coram vobis immortales Deo gratias persolvere, cuius beneficio factum est, ut hoc gratiae tempus Ecclesiae illucescat. Ab Eo autem enixis poscimus precibus non modo ut Nobis benigne velit suppeditare vires tanto persolvendo operi necessarias, sed ut Nobis etiam, vobis cunctoque Dei Populo divite manu supernas gratias dilargiatur, ut piacularis huius Anni fructus percipi possint uberrimi. Qui fructus, ut probe nostis, eo spectant, ut spiritualis vita magis magisque in universa Ecclesia adaugeatur et christianorum mores, per eorum reconciliationem cum Deo et inter ipsos, renovato sanctitatis studio passim reflorescant. Faxit Deus, ut id in ipsius mundi emolumentum redundet atque meliora tempora non solum Ecclesiae, sed - quod vehementer optamus - cunctis etiam populis ac gentibus feliciter oriantur.

Dum gaudio iam nunc afficimur ob magnum fidei pietatisque spectaculum, quod mox visuri sumus, ad id exsequendum gressum facimus, ob quod vos hodie hunc in consessum potissimum convocavimus, scilicet ut quaedam statuantur, quae ad Iubilarem Annum celebrandum pertinent.

Ut vobis in comperto est, Annus Sacer ex antiquissimo Apostolicae Sedis more initium sumit a quattuor reserandis Sanctis portis Patriarchalium Basilicarum. Quamobrem in nocte Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Basilicae Vaticanae portam sanctam, exemplo Decessorum Nostrorum, Nosmet ipsi, Deo favente, aperiemus. Cum autem eandem caerimoniam ad reliquas Patriarchales Basilicas insequenti die per Legatos Nostros fieri oporteat, auctoritate Dei Omnipotentis, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, Legatos Nostros deligimus ac renuntiamus Venerabiles Fratres Nostros Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinales: Aloisium Traglia, Sacri Collegii Decanum, qui portam sanctam Basilicae S. Pauli ad viam Ostiensem Nomine Nostro aperiat; item Hugonem Paletti, Nostrum in Urbe Vicarium, qui portam sanctam Basilicae Lateranensis Nomine Nostro aperiat; ac denique Carolum Confalonieri, Liberianae Basilicae Archipresbyterum, qui portam sanctam eiusdem Basilicae Nomine Nostro aperiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus-Sancti. Amen.

Pariter, ex tradito Apostolicae Sedis more, fit ut per Anni sacri decursum sueto crebriores in Vaticana Basilica sollemnes ritus peragantur, quibus Beati Coelites in Sanctorum album referuntur; idque, fit, sive ut Iubilaei celebrationes novo quodam splendore augeantur, sive etiam ac potius ut per opportuna Sanctorum exempla ad imitandum proposita christifideles efficacius incitentur ad christianam morum renovationem: quod quidem potissimum indictus Annus Sacer ab omnibus postulat.

Hac de causa, vobis in hodierno Consistorio disceptandum est, utrum constet de miraculis, quae proposita sunt ad canonizationem Anno Sacro obtinendam sex Beatorum Caelitum, nempe:

- Beati Oliverii Plunkett, Archiepiscopi Armachani Primatisque Hiberniae, Martyris;

- Beati Iustini De Jacobis, Episcopi Nilopolitani, Vicarii Apostolici Abyssiniae, e Congregatione Missionis;

- Beati Ioannis Macias, religiosi ex Ordine Praedicatorum;

- Beati Ioannis Baptistae a Conceptione, Conditoris Fratrum Reformatorum Discalceatorum Ordinis Sanctissimae Trinitatis;

- Beatae Vincentiae Mariae Lopez Vicuna, Virginis, Fundatricis Instituti Filiarum Mariae Immaculatae;

- Beatae Elisabeth Annae Bayley Viduae Seton, Fundatricis Congregationis Sororum a Caritate S. Iosephi in America.

Antequam autem ad has causas tractandas procedatur, restat ut alia negotia expediantur, secundum ordinem rerum agendarum in hoc Consistorio servandum.

In primis prospiciendum est Sacro Vestro Collegio, quod post mortem complorati Cardinalis Ildebrandi Antoniutti, Camerario vacat. Dum cogitatio Nostra pie et amanter advolat ad hunc vestrum Collegam vita functum, qui sui desiderium et vitae exemplum, grata recordatione dignum, reliquit, eius in munere successorem renuntiamus Cardinalem Franciscum Seper, Praefectum Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, qui, iuxta morem, usque ad proximum Consistorium hoc munere fungetur.

Praeterea, sedibus suburbicariis vacantibus prospicientes, Cardinalem Ioannem Villot, a Publicis Ecclesiae Negotiis, nominamus ac renuntiamus Episcopum Suburbicarium Tusculanum; Cardinalem Sebastianum Baggio, Praefectum Sacrae Congregationis pro Episcopis, nominamus et renuntiamus Episcopum Suburbicarium Veliternum; Cardinalem Antonium Samorè, Bibliotecae et Tabulario Sanctae Romanae Ecclesiae praepositum, nominamus ac renuntiamus Episcopum Suburbicarium Sabinensem et Mandelensem.

Denique ad provisiones Ecclesiarum procedendum est. Ad rem quod attinet, silentio praeterire nolumus eventum, cuius causa veementi sane paternoque solacio afficimur: constitutam dicimus Ecclesiasticam Hierarchiam in Sudanensi Natione. Quod eventum profecto Clara in luce ponit felices christianae vitae progressus apud Ecclesiam illam, quae post tristissimos recentiorum temporum casus, nedum vim suam amiserit, nova quodam vigore, veluti excisa arbor, pollere videtur. Fore igitur inde speramus, ut lectissima illa dominici agri pars cotidie magis floreat, incrementa capiat fructusque edat uberrimos.

Laetamur admodum, Venerabiles Fratres, quod ex latis suffragis dicimus Beatos Caelites, de quibus agitur, plane a vobis existimari dignos, quibus sanctitatis honores decernantur. Id Nostris quoque votis omnino respondet.

Cum vero omnia iam rite perfecta sint, quae bisce in causis postulantur, statuimus ac decernimus sollemnes eiusmodi caerimonias per Anni Sacri decursum in Vaticana Basilica, Deo iuvante, peragere. Ac placet iam nunc dies praestituere, quibus haec sollemnia habebuntur. Scilicet in Sanctorum Caelitum album referemus: Beatam Vincentiam Mariam Lopez Vicuiia, die vigesimo quinto mensis Maii; Beatum Ioannem Baptistam a Conceptione, eodem die; Beatam Elisabetham Annam Viduam Seton, die quarto decimo mensis Septembris; Beatum Ioannem Maciam, die vigesimo ottavo mensis Septembris; Beatum Oliverium Plunkett, die duodecimo mensis Octobris; Beatum Iustinum De Jacobis, die vigesimo sexto mensis Octobris.

Interea autem, ut haec feliciter eveniant et in Dei gloriam hominumque salutem plurimum conferant, una Nobiscum, Venerabiles Fratres, supplicibus Deo instare precibus ne desistatis.

                      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana