Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DELCONCISTORO
PER LA NOMINA DI QUATTRO CARDINALI

Lunedì, 27 giugno 1977

 

Venerabiles Fratres Nostri,

Gratias ex animo agimus Cardinali Subdecano pro verbis, eximia fidelitate et observantia plenis quae modo fecit. Quibus etiam sensus omnium vestrum, Venerabiles Fratres Nostri, qui in hoc Consistorio Nos circumstatis, optime significantur. Eadem verba certo etiam interpretantur mentem, Nobis prorsus notam, Venerabilis Fratris Nostri Cardinali Decani, Aloisii Traglia, cuius hic cum affectu memores sumus, Deum deprecantes, ut ei benigne adsit eumque, gravi morbo correptum, soletur.

Hodie nova Membra - lectissimi Ecclesiae famuli in variis gravibusque ministeriis constituti - Sacro Cardinalium Collegio annumerantur; quo signo perspicuo vigoris et fidelitatis corda nostra laetitia communi et sincera perfunduntur.

Consistorium est eventus sollemnis in Ecclesiae vita: etenim Cardinales, qui circa Romanum Pontificem sunt, etiam visibiliter unitatem manifestant, quae ipsam alit Ecclesiam. Hoc est temporis momentum prorsus singulare in vita Ecclesiae, quia beati Petri Successor una est cum proximis adiutoribus et consiliariis suis – quod est collegialis indolis Episcoporum ostensio - cum iis sollicitudines suas pastorales et universales communicat, cum iis de quaestionibus ecclesialibus agit, quae ei sunt potissimum cordi.

I

Ante omnia Deo grates referimus, quo in pio praestando officio animus Noster etiam magis tangitur, quod alius annus Pontificatus modo est expletus. In hoc supremo munere versantes confirmari Nos sentimus amoris affectu, precibus, cooperatione omnium Ecclesiae ordinum: Episcoporum, sacerdotum, religiosorum, religiosarum, familiarum, consociationum catholicarum, fidelium cunctorum. Tanta fides et communio illos etiam, qui terrenis rebus distrahuntur et a religione sunt remoti, impellunt, ut haec secum considerent, Nobis vero infundunt fiduciam, animi tranquillitatem, bonam spem, quae in his verbis Christi innituntur: «Ego sum, nolite timere» (Matth. 14, 27); «Confidite» (Marc. 6, 50; cfr. Io. 16, 33); «Vobiscum sum» (Matth. 28, 20).

Antequam autem de amplioribus tractemus quaestionibus, libet Nobis eventum in memoriam revocare, qui dioecesim Romanam proxime respicit - illam dicimus Sedem, per quam, e divino consilio, astringimur regimine Ecclesiae universalis et conscientiae officio circa eam. Ideo etiam de hac re loquimur vobis, Venerabiles Fratres Nostri, quod peculiari prorsus nomine vos Membra estis huius Ecclesiae Romanae eidemque incardinati virtute illius Tituli, quo potissimum participes estis Presbyterii Romani, et ut tales «gaudium meum et corona mea» (Phil. 4. 1).

Significare scilicet volumus novam aptioremque formam die sexta mensis Ianuarii hoc anno tributam esse Vicariatui, vi Constitutionis Apostolicae «Vicariae Potestatis». Quemadmodum in cathedralis ecclesiae Romanae nitore splendoreque diximus, novam illam ordinationem Vicariatus promulgantes, haec non solum testimonium fiduciac fuit, quam in proximi cooperatoribus Nostris - imprimis in Cardinali Vicario Nostro - collocatam habemus, sed ea «in clariore lumine posuit nexum naturalem, qui est inter ipsum beati Petri Successorem, Episcopum Romanum, et eius dioecesim, unde consequitur necessitas communionis doctrinalis et pastoralis cum eo et cum universa communitate dioecesana» (PAULI PP. VI Vicariae Potestatis in Urbe: AAS 69 (1977) 55). Partecipatio deinde omnium membrorum dioecesis Nostrae definita est et accurate descripta quod attinet ad munera cooperationis, aptae coniunctionis simul ac dispositionis, communium suscepti officii rationum. Quae quidem participatio, intra fines proprios, singillatim est excitata, ut sive animationem christianam Urbis proveheret secundum normas directorias, quae a Concilio ac tempore hoc subsecuto sunt editae, sive promotioni humanae serviret, quam ingentia incrementa Romae quoad omnes rerum hominumque ordines postulant. Nec defuit nova ordinatio Tribunalium secundum iudicia seu criteria horum temporum necessitatibus congruentia.

Nos ergo probe fore speramus, ut multa ex hac nova Vicariatus forma proveniant, quibus res pastoralis in hac Urbe semper vigeat, quae peculiari titulo est Nostra et quae coram universa Ecclesia fulgeat oportet quasi centrum germanae vitae christianae, opere efficax, fervore ardens, recto ordine dispositum.

II

Hac hora Nos moveri etiam sentimus, ut universam Ecclesiam intueamur, quam Christus quasi supremum amoris sui pignus Nobis commisit : «Pasce agnos meos; pasce oves meas» (Io. 21, 15 ss.). Papa, veluti vigil excubitor, Ecclesiam Christi conspicit, quae est viva in fide, coniuncta in laude Dei, alacris caritate.

Ecclesia semper quidem est «signum levatum in nationibus procul» (Cfr. Is. 5, 26; 11, 12); cuius rei haec sunt indicia quaedam insignia;

1. eius praesentia efhcax in mundo, maxime ubi egestas postulat eiusdem officia caritatis;

2. nisus missionarius, quem non omisimus, variis oblatis occasionibus, quin illustraremus et excitaremus;

3. incrementa vocationum satis notabilia in nonnullis regionibus, quae dilectissimos filios Nostros sacerdotes monent, ut Signa vocationis divinae in animis adulescentium et iuvenum deprehendant, ut pulchritudo alliciens et austera vitae prorsus Deo et proximo, corde indiviso, devotae, ante oculos eorum effulgeat;

4. testimonium actionis sibi constantis et fermenti evangelici tot inter quaestiones difficillimas, quas nimius amor sui et hedonismus, qui dicitur, hodie ei ponunt quasi quandam provocationem;

5. opus subsidia ferendi et promotionis socialis, quod variis in rerum adiunctis exercetur, cum gravissimae clades vel hominum dolores contingunt, potissimum vero ad respondendum iustis nullamque dilationem patientibus postulationibus populorum, qui ad humanum cultum enituntur; hoc quod attinet iuvat Nos memorare recens decem annos esse expletos ab editis Encyclicis Litteris, quae a verbis «Populorum Progressio» incipiunt; atque gratiam habemus de cunctis inceptis initis ad recolendam significationem, momentum, proposita eiusdem Documenti, cuius exsecutio animum Nostrum valde sollicitat;

6. constantes rationes et congressiones cum publicis auctoritatibus civilibus, quae eo consilio fiunt, ut muniatur, confirmetur, incrementis augeatur libertas Evangelium annuntiandi pro dioecesibus variarum regionum, necnon ut in tuto collocetur ille veluti orbis actionis Ecclesiae: profecto hoc modo considerandae sunt admissiones, quibus Romanus Pontifex viros publica auctoritate praeditos vel in vita internationali versantes crebro contingit, et quibus Litteras crediti muneris testes accipit, Sibi exhibitas ab Oratoribus, qui ad Sedem Apostolicam legantur.

Haec omnia ad notissima bina verba rediguntur, quibus Ecclesia hac aetate quasi officio se sentit devinciri, quaeque sunt: evangelizatio et promotio humana.

III

Res peculiaris vitae Ecclesiae hodie iterum animi Nostri attentionem ad se convertit: fructus videlicet sine ullo dubio salutares renovationis liturgicae. Ex quo edita est ab universali Synodo Vaticana Constitutio «Sacrosanctum Concilium», permagnae factae sunt progressiones, iis rebus consentaneae, quas motus liturgicus exeuntis saeculi undevicesimi paraverat, et explentes impensas illas exspectationes, quarum causa tot viri Ecclesiae et homines studiis dediti operati erant et oraverant. Novus Ritus Missae, a Nobis promulgatus, postquam a competentibus coetibus diu ac perite est praeparatus, inductis aliis eulogiis eucharisticis, quae ad Canonem Romanum, quoad praecipua immutatum, sunt adiunctae, egregios edidit fructus: videlicet auctiorem participationem actionis liturgicae, penitiorem magisque consciam intellegentiam actionis sacrae; maiorem amplioremque cognitionem thesaurorum inexhaustorum Sacrae Scripturae; incrementum sensus «communitarii» Ecclesiae.

Cursus horum annorum ostendit nos recta via incedere. Verumtamen, pro dolor, fuerunt pravi usus et nimia libertas in exsequendis bisce normis, quamvis maxima pars sacerdotum et fidelium sanum probumque iudicium hac in re sit secuta. Iam tempus est modo terminali fermenta dissolventia abicere, quae ex utraque parte sunt perniciosa, atque integre ad effectum deducere renovationem liturgicam, a Nobis approbatam secundum vota Concilii, servando recta iudicia seu criteria, unde ea originem traxit.

Eos, qui reclamitant seu contestantur, quique nomine libertatis creatricis male intellectae inceptis suis tumultuariis, vulgaribus, levibus - atque interdum etiam lugenda quadam profanatione – tot damna Ecclesiae intulerunt, severe hortamur, ut normis statutis inhaereant; si hae non servarentur, ipsa essentia dogmatis et, ut patet disciplinae ecclesiasticae infirmaretur, secundum praeclaram illam sententiam: lex orandi, lex credendi. Postulamus ergo omnimodam fidelitatem, ut tuta sit regula fidei. Pro certo quidem habemus hac in re Nos adiuvari actione assidua, prudenti, paterna Episcoporum, qui circa fidem et preces conscientiae onere tenentur in singulis dioecesibus.

Ex aequo autem monemus eos, qui contestantur et in recusatione sua perstant - praetextu quidem traditionis, ut vocem Successoris beati Petri et Episcoporum, quemadmodum debitum poscit officium, audiant, ut vim salutarium mutationum «accidentalium», in sacros Ritus inductarum, agnoscant (hae enim veram continuationem exhibent, immo saepe ad antiquos revocantur Ritus, qui ad novas necessitates sunt accommodati), ne obstinate clausique maneant ex praeiudicata quadam opinione, quae probari nullo modo potest. Eos enixe deprecamur in nomine Domini: «Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo» (2 Cor. 5, 20).

IV

Haec monita et hortamenta, quae ex intimo quidem corde Nostro procedunt, illuc spectant, ut firmiter inculcetur maxima necessitas istius unitatis Ecclesiae, de qua locuti sumus in orationis huius exordio.

Cogitamus ante omnia unitatem in caritate. In pervigilio Anni Sacri vehementissime invocavimus reconciliationem intra Ecclesiae societatem (Cfr. PAULI PP. VI Paterna cum Benevolentia, 8 dec. 1974: AAS 67 (1975) 5-23). Nunc autem necesse esse omnino arbitramur eandem ipsam denuo postulare, quia - ut Nobis videtur - grex interdum ad sui divisionem inclinat et membra Ecclesiae more saeculi temptantur, ut inter se repugnent. Attamen veri Christi discipuli agnoscuntur secundum ardens suum studium quaerendae unitatis, atque communitates christianae referunt verum Ecclesiae vultum per concordiam fraternorum sensuum, qui oriuntur ex humilitate, ex alterna reverentia, ex mutua benevolentia. Sed contra, spectaculum discidiorum nocet auctoritati ac credibilitati nuntii christiani. Quam ob rem appellamus filios Nostros omnes, ut ex media communitate ecclesiali funditus exstirpentur istae causae vituperationis damnosae et dissensionis animorum et contumaciae adversus legitimam auctoritatem et mutuae suspicionis, quae vires spirituales abundantissimas nonnumquam potuerunt infringere, quin immo prorsus impedire ac simul retardare amplificationem Ecclesiae ad stabiliendum Regnum Dei. Volumus, ut singuli se tamquam domi suae esse sentiant in familia ecclesiali, sine exceptionibus vel separationibus, quae laedunt unitatem in caritate; nolumus, ut aliis faveatur cum aliorum detrimento. «Cor unum et anima una» (Act. 4, 32), sicut christiani pristinae communitatis matris Hierosolymitanae in beati Petri umbra, nos similiter debemus eniti et orare, pati et luctari, ut testimonium reddamus Christo Resuscitato, «usque ad ultimum terrae» (Ibid. 1, 8).

Sed Christus noluit hanc unitatem in caritate umquam seiungi ab unitate in veritate, sine qua videlicet prior illa consociari posset cum «pluralismo» intolerabili aut cum indifferentis animi affectu plane exitioso. Etenim regula fidei, quam memoravimus supra, poscit hanc immotam cohaerentiam in ipsa fidelitate erga Verbum Dei, non tamen sinit umquam obscurari lucidum fontem veritatis ex Santissima Trinitate scaturientem et hominibus impertitum a Christo, Filio Dei et Filio hominis, lapide angulari, in quo Ecclesia fundatur. Eadem porro regula fidei non permittit, ut interrumpatur illa doctrinae continuatio, quae per saeculorum decursum constanti fidelitate tradidit Revelationem quaeque ex hac hausit thesauros, inibi absconditos, per altiorem usque comprehensionem, sed «eodem sensu eademque sententia» (S. VINCENTII LIRINENSIS Commonitorium, 23).

At - secundum ipsa Christi praecepta et secundum immutabilem Ecclesiae constitutionem - cuius tandem est iudicium ferre de hac fidelitate erga depositum fidei, de consensione alicuius doctrinae vel normae agendi cum Traditione viva Ecclesiae? Hoc est Magisterium authenticum, quod profluit ex Apostolica Sede et ex corpore Pastorum cum illa coniunctorum. Inde a primis initiis haec semper fuit regula statuendae veritatis - tum in fide tum in moribus – et disciplinae sacramentorum et normarum maioris momenti circa rem pastoralem ad Evangelium inter homines nuntiandum.

Hodie potissimum oportet illud recordari, quoniam certae quaedam doctrinarum interpretationes adducunt in periculum ac discrimen ipsam fidem credentium, qui non satis maturi sint nec praeparati.
Quemadmodum iam antea fecimus, cum de pravis usibus in sacra liturgia tractaremus, ita nunc certo scimus Episcopos sine intermissione vigilare hac in provincia et petimus magnopere a cunctis - Episcopis, sacerdotibus, religiosis, fidelibus - ut unanimiter pro unitate in veritate operentur.

Rursus hoc loco - tristitia et aegritudine repleti – patefacimus dolorem, quem percipimus ex illicitis ordinationibus, quas Frater quidam Noster in Episcopatu, culpam iterum admittens, et heri contulit et iamiam collaturus est et quas Nos ipsi acerrime deploramus. Isto enim pacto ille aggravat suam propriam dissidentiam Ecclesiae repugnantem ac suam actionem, divisionis et seditionis indicem, in rebus summi omnino momenti, neglectis hortationibus Nostris patientiae plenis, necnon suspensione ab ipso contracta per interdictionem formalem, qua vetitus est in propositis suis, normae canonicae adversantibus, perstare. Iuvenes ergo hoc modo extra authenticum ministerium collocantur, quod ne exerceant sacrosancta lege ecclesiastica prohibentur; fideles autem, qui eos sequuntur, ad habitum quendam turbationis pertrahuntur, ne dicamus ad habitum seditionis, qui graviter illis ipsis nocet simulque Ecclesiae. Qualiscumque praetextus adhibetur, hoc vulnus est, quod Ecclesiae infertur, ac quidem unum e vulneribus, quae Sanctus Paulus tam severe damnavit. Obtestamur illum Fratrem Nostrum: animum attendat ad discidium, quod operatur, ad confusionem, quam gignit, ad divisionem, quam inducit, gravissimum conscientiae onus in semet ipsum recipiens. Decessores Nostri, ad quorum disciplinam provocare se dictitat, numquam tam diu toleravissent - quam diu Nos patienter toleravimus - talem inoboedientiam non minus noxiam quam obstinatam. Rogamus igitur vos, ut Nobiscum Spiritum Sanctum precemini, ut conscientias illuminet.

Christus Dominus Ecclesiam suam esse voluit unam, sanctam, catholicam et apostolicam. Verumtamen, si unitas dirumpitur – aut ex hac aut ex illa parte - quasi caliga quaedam toti communitati ecclesiali in ipsis eius notis constitutivis superfunditur. Unitatem Christus imploravit (Io. 17, 20-26); unitatis causa vitam suam profudit: «Iesus moriturus erat . . . ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum» (Ibid. 11, 51 ss.); unitatem concredidit nascenti Ecclesiae, ut ipsa ita iam esset testis unanima Verbi Dei eiusque salutis ante mundum et propter mundum.

Hanc ergo ipsam unitatem, quam Ecclesia Catholica integram servat, Nos instanter commendamus singulis Nostris Fratribus ac filiis. Appropinquante autem Sollemnitate Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli - columnarum scilicet Ecclesiae, pro qua vitam tradiderunt - cupimus committere illis tutelam unitatis; ad quam pariter invocamus deprecatricem Virginem Mariam, Matrem Ecclesiae. Et dum ad extremum flagitamus magnanimam et consciam et actuosam operam adiutricem omnium nostrorum Fratrum ac filiorum hac in re, dilargimur peculiarem Apostolicam Benedictionem, unde proposita firma et salutaria roborentur.

Nunc autem hos lectissimos Praesules, quorum nomina sequuntur, S.R.E. Cardinales creamus:

- Ioannem Benelli, Archiepiscopum Florentinum;

- Bernardinum Gantin, Archiepiscopum olim Cotonuensem;

- Iosephum Ratzinger, Archiepiscopum Monacensem et Frisingensem;

- Aloisium Ciappi, Episcopum titulo Misenensem.

Quibus aggregamus Franciscum Tomášek, Episcopum titulo Butiensem, Administratorem Apostolicum Pragensem, cuius nomen in Consistorio superioris anni in pectore reservavimus.

                                 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana