Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AD UN GRUPPO DI VESCOVI TEDESCHI
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Giovedì, 31 marzo 1977

 

Venerabiles Fratres,

Magno afficimur gaudio quod Nobis datur vos, sacri Pastores e provinciis ecclesiasticis Coloniensi et Paderbornensi, una cum nonnullis Episcopis Auxiliaribus vestris, excipere et consalutare; vos, qui quasi prima estis pars Sacrorum Antistitum Germaniae ad limina Apostolorum visenda accedentium.

Peculiari vero ratione salvere iubemus Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum Cardinalem Hoffner, hoc tempore Praesidem Conferentiae Episcoporum Germaniae, cui de verbis, obsequii plenis, quae ad Nos fecit, gratias plurimas agimus.

Visitatio vestra sepulcrorum Apostolorum in Urbe et precatio ante eorum limina naturali quodam modo continuantur et complentur in hoc Vestro adventu ad Nos, qui etsi indigni in locum beati Petri successimus et episcopalem cathedram Romanam tenemus. Si ergo incunabula fidei et Ecclesiae nostrae hic consideramus, simul ad tempora praesentia revocamur, quibus salutiferum opus Iesu Christi, in ipsa historia fundatum, vivo quodam modo in Ecclesia hodierna ad effectum adducatur oportet.

Deus igitur hac ipsa aetate Nos vocavit, ut qua Pastores et rectores populi Dei mandatum Apostolorum exsequeremur ad aedificandum Mysticum Corpus Christi. Renovatio Ecclesiae, a Concilio Vaticano Secundo manans, multas nobis praebet easque novas facultates hanc missionem salutiferam efficaciter et late peragendi. Simul vero multiplicia et ex parte difficilia munera imponit, quae potissimum vobis ut Ordinariis locorum expedienda et gerenda sunt, atque omnes vires vestras deposcunt.

Ecclesiae patriae vestrae haec profecto laus debetur, quod non solum magni momenti operam contulit ad causam renovationis et ad documenta Concilii Vaticani, sed etiam quod per communem Synodum, nuper absolutam, dioecesium Reipublicae foederatae Germaniae, viam iniit, qua magnanimiter et efficaciter normae Concilii ad usum adducerentur. Hoc imprimis munus vobis ut Pastoribus proximis annis erit agendum, scilicet ut deliberationes synodales in cuiusque dioecesi vestra fideliter et constanter exsequamini. Hoc ea mente fiet, ut vita religiosa in communitatibus ecclesialibus et familiis necnon testimonium fidei cuiusque christiani secundum spiritum Concilii vivificentur et altius percipiantur.

Novimus sane et participamus ex animo sollicitudines vestras de deminutione fidei, quae in Ecclesia deprehenditur, ac de difficultatibus, quae e penuria sacerdotum et religiosorum oriuntur. Ut huiusmodi rerum inclinationi occurramus, oportet, praeter ea quae ad aptas pertinent dispositiones, veluti ad novam ordinationem ministeriorum pastoralium et territoriorum, imprimis vita spiritualis sacerdotum ac fidelium impensior efficiatur; oportet in iis studium orandi et voluntas sese devovendi et officium conscie suscipiendum circa vocationes ecclesiasticas et circa missionem salvificam Ecclesiae in mundo novo quodam impetu excitentur ac foveantur. Solum enim si sal interiorem vim suam retinet et auget, redditur «sal terrae» et efficacius, amplius, latiusque potest operari.

Quo magis saecularizatio illa, ut aiunt, in humana societate et in publica re progreditur, eo apertius et vehementius Ecclesia vocem suam attollere debet, ut mandato suo, ex quo oportet sit fermentum, in ipso mundo huius aetatis respondeat. Id ipsum vos, Venerabiles Fratres, cum auctoritate facere annis praeteritis ac quidem magis in dies studuistis, qua sodales Conferentiae Episcoporum Germaniae, eo quod declarationes edidistis circa primarias quaestiones spectantes ad ius commune et principia moralia. Temporibus quidem nostris, quibus recta existimatio rerum moralium et obligationum, quibus omnes devinciuntur, formidandum in modum evanescit, in hodierna societate pluralismo quodam insignita, necessarium est, ut discretio spirituum fiat et opportune vel importune id appelletur et error et peccatum et arceatur quod voluntati Dei et dignitati humanae adversatur. Simul vero Ecclesia suum esse arbitratur ad iustiorem melioremque ordinationem humanae consortionis reddendam vires impendere. Hoc profecto modo plurimum confertur ad bonum commune et humanae personae motionem.

Ecclesiae patriae vestrae magnae laudi est altus ille sensus quo Conferentia Episcoporum Germaniae se teneri sentit circa graves et urgentes necessitates Ecclesiae in mundo et circa defensionem humanorum iurium. Huc pertinet etiam alacritas fidelium vestrorum adiuvandi ceteros, quae praesertim ac significanter beneficiis patefit magnorum operum episcopalium, quae «Misereor» et «Adveniat» appellantur necnon adiumentis, quae opus «Missio» nuncupatum praebet. Optamus sane ut bonum quod generosa haec voluntas opitulandi aliis Ecclesiis particularibus indigentibus et singulis etiam hominibus tribuitur, donatoribus ipsis eorumque Ecclesiae caelestium benedictionum abundantiam afferat. Nominatim de laicis catholicis Germaniae mentionem facere volumus, qui de animatione religiosa et humano cultu sunt bene meriti, atque etiam formis propriis et peculiaribus secundum sensum Ecclesiae ad terrenam civitatem aedificandam operam student conferre.

Fulgeat ergo coram mundo fides vestra, Venerabiles Fratres, administrorum vestrorum et fidelium, quorum curam geritis, fulgeat animus fortis hac hora, quae multum postulat a vobis!

Hisce votis et hac mente vos prosequimur et prosequemur etiam in posterum. Imploramus denique divina auxilia et praesidia vobismet ipsis, clero Vestro, religiosis et cunctis fidelibus communitatum ecclesialium vestrarum. Quorum pignus sit Apostolica Benedictio, quam in caritate Christi vobis impertimus.

                                    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana