Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE AD SPIRITUALE*

DIOECESIS AKCRENSIS AB AMADIENSI CHALDAEORUM DISIUNGITUR.

VENERABILI FRATRI IOSEPHO EMMANUELI THOMAS,
PATRIARCHAE BABYLONENSI CHALDAEORUM

 

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae ad spirituale fidelium bonum satius procurandum opportuniora videntur, ea in hac sublimi Principis Apostolorum cathedra, licet immerentes, collocati, omni studio ac voluntate praestamus. Hoc igitur consilio ducti, Akcrensem dioecesim in tuo isto Patriarchatu, quae expostulantibus Georgio Ebed Jesu Khayyath, Patriarcha fel. mem., atque Synodo Episcoporum Chaldaici ritus, per similes Apostolicas litteras, die vicesimo tertio mensis Aprilis anno MDCCCXCV datas, Dioecesi Amadiensi perpetuo accessorie unita fuit, addito eidem Episcopo Amadiensi una cum iurisdictione etiam titulo Akcrensis, nunc ob graves causas, inferius descriptas, a praedicta dioecesi Amadiensi disiungendam censuimus. Quindecim enim annorum experimento, Nostri Delegati testimonio confirmato, compertum est Episcopum Amadiensem nec apte nec commode ob locorum distantias, impervias semitas, aliasque graves difficultates Akcrensis dioeceseos regimini et gubernio incumbere posse. Quapropter tu, venerabilis frater, superiore anno in hac Alma Urbe Nostra praesens ob visitationem Sacrorum Liminum enixas preces Nobis adhibuisti, ut praedicta Akcrensis dioecesis ab Amadiensi iterum separaretur, et donec rite de proprio Pastore provideri possit, potius a Patriarcha, cuius dioecesi illa propior est, interim administraretur. Quibus omnibus rei momentis cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, christiano nomini propagando praepositis pro negotiis Ritus orientalis, sedulo ac mature perpensis, tuis huiusmodi votis annuendum existimavimus. Quare praesentium tenore ac de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, praefatam sedem episcopalem Akcrensem ab Amadiensi Chaldaeorum separamus omnino ac disiungimus, et ita separatam ac divisam administrandam provisorie et ad interim curae et religioni venerabilis fratris Patriarchae Babylonensis pro tempore committimus, qui eandem regere et gubernare poterit etiam per dignum atque idoneum suum Vicarium ad nutum amovibilem, prout eidem videbitur in Domino expedire. Decernentes praesentes Nostras litteras firmas, validas, efficaces, semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et sanctionibus Apostolicis in contrariis facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*AAS, vol. II (1910), n. 4, pp. 142-143.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana