Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO

QUAM PIUS PP. X HABUIT IN CONSISTORIO DIEI 6 DECEMBRIS 1906,
 DE MIRA EPISCOPORUM CONCORDIA CUM S. SEDE DEQUE EADEM
EXOPTANDA FIDELIUM CUM EPISCOPIS CONCORDIA*

 

Venerabiles Fratres,

Nobis cum animo reputantibus quid hodie potius cum amplissimo coetu vestro communicaremus, nihil occurrit, quod sollicitos magis habeat, nisi ea acerbior in dies rerum atque hominum calamitosa procella, qua catholicum nomen miserrime affligitur. Equidem hoc maxime tempore Ecclesia sancta naviculae illi est verissime comparanda, quae in medio mari operiebatur fluctibus. Attamen minime nutat fides Nostra; quin imo firmissime persuasum est, nunc quoque nobis adesse Christum, qui maturo opitulandi momento, surgens imperet ventis et mari, atque optata fiat tranquillitas magna. Interea, Venerabiles Fratres, tametsi magnis premimur aerumnis, solatium non deest Nobis, grande illud quidem planeque mirandum, quodque vel ipsi stupent catholicarum partium osores. Concordiam inquimus singularem, qua universus coalescit Episcoporum ordo, atque Nobiscum est coniunctissimus. Una enim omnium est conspiratio, unus consensus cum Pastore summo, Christi in terris Vicario; ut nemo sit illorum, qui insigne illud Augustini verbum iterare non gaudeat: Roma loquuta est, caussa finita est. Sicubi vero turbulentis inimicorum ausibus sacrorum Antistites acrius vexantur; eo ceterorum Episcoporum videmus oculos animosque converti addereque fratres fratribus solatia afflictis, ut scilicet malis ne cedant, sed stent fortiores tortoribus. — Pater sancte, qui illos posuisti regere Ecclesiam tuam, custodi in aeternum hanc volutatem cordis eorum!

Utinam porro ad praeclarissimum hoc Episcoporum suorum exemplum catholicus etiam populus componatur ubique. Id utique toto Nos pectore exoptamus, id toto nisu hortamur, ut fideles suis omnino consentiant pastoribus, nihilque antiquius habeant, quam illorum nutu duci suasuque moveri. Postulat hoc quidem christiani nominis officium; sed postulat modo impensius religionis bonum; ut videlicet, ubi christianae rei oppugnatio iam premit, constanti fortitudine superetur; ubi vero parantur religioni infesta, catholici, partium studiis animorumque dissensionibus generose depositis, quidquid leges sinunt nec christiana conscientia prohibet, id totum audeant ut ea feliciter avertantur.

Haec ad commune solatium atque ad animos excitandos visum est significare: nunc vero officium exigit, Venerabiles Fratres, ut nonnullarum viduitati ecclesiarum, imprimisque inditae Sedi Patriarchali Hierosolymitanae latinae, quae per obitum Ven . Fratris Ludovici Piavi vacat, provideamus. Ad quam, re mature perpensa, Ven. Fratrem Philippum Camassei Archiepiscopum Naxiensem destinare placuit. — Qua e huius Antistitis in Apostolicam Sedem sit voluntas, quae sint multarum ornamenta virtutum fusius prosequi non opus est. Curiae Vicarii Pontificis Maximi in Urbe primum navavit operam, matrimoniis fidelium rite ordinandis praefectus. Tum vero, per annos quindecim, Collegio Urbaniano Rector cum laude praefuit, inter Pontificiae Domus Antistites merito cooptatus. Illum demum, ante annos duos, Archiepiscopatu Naxiensi, Nos ipsi auximus. In quo administrando quoniam egregi e se probavit; de eo ad latinum Hierosolymitanum Patriarchatum evehendo cogitavimus. Quare auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, electionem facimus de persona praedicti Philippi Camassei, quem absolvimus a vinculo quo tenebatur ecclesiae Naxiensi, ac transferimus ad Patriarchalem ecclesiam latinam Hierosolymitanam, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali ecclesiae latinorum, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur; contrariis quibuscumque non obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 582-584.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana