Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

FRIBURGENSIS ARCHIDIOECESIS*

AD ABBATIALEM GRADUM RESTITUITUR MONASTERIUM MONACHORUM O. S. BENEDICTI, LOCI NEUBURG INTRA FINES ARCHIDIOECESIS FRIBURGENSIS.

Ad perpetuam rei memoriam. — Friburgensis archidioecesis intra fines Ordinis Sancti Benedicti exstat monasterium, cuius ecclesia in honorem Sancti Bartholomaei Apostoli Deo dicata est. Prope Heidelbergam civitatem positum suam originem habuit a quodam monachorum asceterio, quod, saeculo decimo secundo fundatum, vulgo Neuburg nuncupatum est, et sub iurisdictione celeberrimae atque antiquae Ordinis Sancti Benedicti abbatiae Laureshamensis diu perduravit. Lucius Pp. II, decessor Noster, Neuburgense monasterium sollemniter adprobavit, idemque iuribus privilegiisque sat amplis ditavit. Postea vero monasterium, loco monachorum monialibus suffectis, Congregationi Bursfeldensi subiectum fuit, et virtutibus sodalium maxime floruit ad tempora usque germanicae, uti nuncupant, reformationis, cuius improbissima opera multa aerumnarum damnorumque passum est. Neuburgense tamen monasterium anno tantum MDCCCIV ob leges saecularizationis tunc temporis illatas exstinctum est.

At elapso plus quam saeculo ab huiusmodi monasterii fine, Archiabbatis S. Martini de Beuron studio sollertiaque, aedificia perantiqui Neuburgensis asceterii cum adiectis fundis Ordo S. Benedicti denuo comparavit; atque ita in eisdem, Friburgensium quoque Archiepiscopo probante, vita monachorum regulari instaurata est. Nunc autem, Deo favente, exsuscitati monasterii in claustris nova monachorum et fratrum conversorum familia, numero conspicua, floret adeo ut praelaudatum Archiabbas Sancti Martini de Beuron, dilectus filius Eaphael Walzer, moderator Congregationis Beuronensis O. S. Benedicti, enixis precibus a Nobis exposcat ut pro benignitate Nostra monasterium ipsum, sui iuris constitutum, ad abbatialem gradum restituere dignemur. Quibus supplicationibus Nos, audito quoque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Sacrae Congregationi pro Religiosorum Sodalium negotiis praeposito, ultro libenterque adnuendum censuimus. Quapropter apostolica Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore, monachorum monasterium Ordinis Sancti Benedicti loci Neuburg, archidioecesis Friburgensis intra fines, sub titulo Sancti Bartholomaei Apostoli, cum omnibus iuribus ac privilegiis olim ipsi concessis, in integrum restituimus, illudque, dummodo in eodem duodecim saltem chorales monachi adsint, in abbatiam sui iuris erigimus, quam Congregationi Beuronensi unimus, itemque privilegiorum ac favorum eidem Congregationi eoncessorum participem facimus.

Haec edicimus, mandamus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus et ordinationibus ceterisque in contrarium facientibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 3, pp. 100-101

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana