Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

LITTERIS APOSTOLICIS*

E

RIGITUR IN SYRIA DIOECESIS BERYTENSIS ARMENORUM

 

Ad futuram rei memoriam. — Litteris apostolicis Nostris sub anulo Piscatoris datis die XV mensis Octobris anno MDCCCCXXVIII, ab urbe Constantinopolitana sedes Patriarchatus Ciliciae Armenorum - in Libanum translata est, ita ut in posterum sit sedes seu residentia Patriarchae Ciliciae Armenorum in Bzommar prope Berytensem urbem, ubi iam primi Patriarchae Armeni commorati sunt. Nunc autem ut rebus Patriarchatus eiusdem melius prospiciamus, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine praesentium Litterarum tenore, novam erigimus in Syria dioecesim, quae ex nunc erit peculiaris dioecesis hodierni Patriarchae Ciliciae Armenorum eiusque pro tempore successorum. Hanc vero novam dioecesim, quae a principe urbe Berytensi nuncupabitur Berytensis Armenorum, sequentibus limitibus constituimus: ad boream videlicet dioecesis ipsa fines attingat Aleppensis dioecesis; ad orientem Monte Antilibano ac Syria interiore circumscribatur; ad meridiem vero limitibus terminet Palaestinae; ad occidentem denique mari Mediterraneo alluatur. Sedes autem atque episcopalis cathedra eiusdem- dioecesis Berytensis Armenorum erit in urbe Berytensi, ac propterea, dum ecclesiam Armenorum, quae in honorem Sancti Eliae Deo dicata est, ad dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, praecipimus ac mandamus ut in eadem ecclesia cathedrali Sancti Eliae cathedra episcopalis siet peculiaris Patriarchae; integra tamen facultate remanente, eidem Patriarchae quoties ei benevisum fuerit, in propinquo loco Bzommar apud aedes Armenas atque ecclesiam Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae commorandi; Patriarcha vero in urbe Berytensi suam tum Patriarchalem tum Episcopalem peculiarem Curiam constituat. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque atque inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Ianuarii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 5

81-582

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana