Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. PAULI DE MINNESOTA (NOVAE ULMAE)*

AB ARCHIDIOECESI S. PAULI DE MINNESOTA QUAEDAM
REGIONES DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA ECCLESIA EFFICITUR,
«
NOVAE ULMAE » APPELLANDA.

 

Qui Christi voluntate et iussu ad sacri imperii fastigium eo evecti sumus ut quos ipse magno sanguinis pretio redemisset, eos paterna sollicitudine custodiremus, haud minimum in officiis Nostris id censemus, quo fines terminosque dioecesium apte constituimus, id bene scientes plerumque ex hoc fidelium multitudini magnas utilitates et commoda nasci. Qua de re, cum petierit venerabilis Frater Villelmus O. Brady, Archiepiscopus S. Pauli de Minnesota, ut diviso suae archidioecesis territorio nova quaedam dioecesis fieret : esse enim eam peramplam, frequentissimoque populo abundare, negotiisque affluere; Nos, explorato quid venerabilis Frater Ioannes Hamletus Cicognani, Archiepiscopus titulo Laodicensis in Phrygia atque in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Apostolicus Delegatus, super hac re sentiret; de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum; eorum consensum supplentes, qui in hac re aliquod ius sese habere putent vel habeant, admotis precibus concedendum esse arbitramur, deque Nostra apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi S. Pauli de Minnesota hos quindecim comitatus, uti dicunt, separamus, populari sermone sic cognominatos : Big Stone, Brown, Chippewa, Kandiyohi, Lac Qui Parle, Lincoln, Lyon, Me Leod, Meeker, Nicollet, Redwood, Renville, Sibley, Swift et Yellow Medicine, ex iisque novam dioecesim condimus, cui erit appellatio, ab urbe vulgo New Ulm, in comitatu Brown sita, Nova Ulma, quae urbs sedes erit novae dioecesis atque Episcopi domicilium, cathedra episcopalis auctoritatis in templo SS. Trinitatis collocata. Hanc autem sacram aedem, uti aequum, ad dignitatem templi cathedralis extollimus. Constituta Ecclesia suffraganea erit metropoli S. Pauli de Minnesota; Praesul, item, cui gubernanda tradetur, Archiepiscopo eiusdem Sedis subicietur. Ea praeterea iura, honores, privilegia aliaque huiusmodi quae ad quamlibet dioecesim pertinere solent, ea omnia et huic damus Ecclesiae eiusque sacrorum Antistiti, qui tamen onera quoque subibit obligationibusque tenebitur, quae sunt ordini Episcoporum congruentia. Curet Episcopus Novae Ulmae ut Canonicorum Collegium in suo cathedrali templo constituat. Si tamen id in praesens fieri non possit, concedimus ut ad tempus Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio iuvaturi. Hi scilicet a suo munere cessabunt, condito Collegio Canonicorum. Seminarium quoque, saltem elementarium, in huius territorio dioecesis construatur, pueris ad sacerdotium vocatis excipiendis : summa enim cura ii fovendi sunt, qui mox populi christiani erunt ductores et patres. Mensa episcopalis, quae dicitur, efficietur : bonis, pro rata tamen parte, quae adhuc ad Sedem S. Pauli de Minnesota pertinebant, iisdemque ad praescripta canonis 1500 C. I. C. divisis; Curiae fructibus; pecunia seu rebus quae a christianis fidelibus sponte onerentur. Quod ad regimen, ad administrationem, ad electionem Vicarii Capitularis, cum dioecesis vacaverit, aliaque huiusmodi, iussa Codicis omnino serventur. De clero autem hoc peculiare statuimus ut qui clerici, his Litteris ad effectum deductis, in novae Sedis territorio legitime degant ; ii tamquam proprius eius clerus habeantur. Documenta denique et acta, quae ad dioecesim Novae Ulmae quoquo modo respiciant, statim ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiosa cura in tabulario serventur. Ceterum, has Litteras Nostras exsequi studebit venerabilis Frater Ioannes Hamletus Cicognani, cui omnes potestates facimus rei perficiendae. Poterunt autem hae alii quoque viro delegari, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Post vero negotium, idem documenta exarari faciet, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si tempore exsecutionis alius Delegationi Apostolicae praesit in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis, hic Nostra iussa faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
Episc. Ostien. ac Portuen. et S. Rufinae

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 8, pp. 351-353

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana