Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HUANUCENSIS-HUARAZENSIS (HUARIENSIS)*

A DIOECESIBUS HUANUCENSI ET HUARAZENSI QUAEDAM TERRITORIA
 DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA PRAELATURA
«NULLIUS» EFFICITUR, «HUARIENSIS» APPELLANDA.

 

Qui Regnum Dei, grano sinapis a Christo Iesu assimilatum, in universum terrarum orbem indesinenter prolatari videmus, plurimum sane censemus ad christifidelium utilitatem conducere si Ecclesiarum territoria ac fines aptius describantur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Rhizaeanus et in Republica Peruviana Apostolicus Nuntius ab hac Romana Sede expostulaverit ut in ea regione, divisis territoriis Huanucensis et Huarazensis dioecesium, nova excitaretur praelatura « nullius », Nos, id rati bene fieri, admotis precibus concedendum esse arbitramur. Quapropter sententia audita venerabilium Fratrum Caroli Alberti Arce Masias, Episcopi Huanucensis, et Theodosii Moreno Quintana, Episcopi Huarazensis, atque consensu eorum suppleto, qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, de summa et apostolica Nostra potestate haec, quae sequuntur, statuimus ac iubemus. A dioecesi Huanucensi omne territorium provinciae vulgo Marañon nuncupatae separamus; a dioecesi vero Huarazensi, territorii partem regionis quam « Departamento de Ancash » appellant, quae nempe civiles provincias complectitur quibus Hauri, Pomabamba, Mariscal, Luzuriaga, Corongo et Pallasca vulgaria sunt nomina ; quibus ex terris novam praelaturam « nullius » efficimus Huariensem appellandam, atque iisdem finibus, quibus provinciae quas memoravimus, simul sumptae, terminandam. Eius autem urbs caput atque Praelati domicilium, civitas Huari erit ; cuius templum, Sancto Dominico Confessori dicatum, in quo Praelatus cathedram sui magisterii collocabit, ad dignitatem templi praelatum evehimus, cum debitis iuribus et honoribus; Praelato vero Ordinario etiam onera imponimus, quae ad sui gradus Praesules spectare solent. Conditam praelaturam Ecclesiae Limanae suffraganeam facimus ; itemque eius sacrorum Antistes Archiepiscopo eiusdem metropolitanae obnoxius subicietur. Iubemus praetera ut educandis pueris, qui Dei gratia ad sacerdotium invitentur, seminarium saltem elementarium construatur, ad normas iuris communis et regulas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus statutas. Optimi vero illorum, cum adoleverint, Romam mittantur ut, Pontificio Collegio Piano Latino Americano recepti, philosophia atque sacra theologia imbuantur. Praelaturam mensam, quam vocant, efficient sive curiae reditus, sive stipendium a civili auctoritate solvendum, sive pecunia quae a populo sponte dabitur, sive denique bonorum pars quae, divisis possessionibus Huanucensis et Huarazensis dioecesium ad normam can. 1500 C. I. C. novae Sedi obveniet. Quod ad clerum attinet, sacerdotes ei Ecclesiae addicantur tamquam proprius clerus in qua officium aut beneficium obtineant; ceteri vero ei, in qua legitime degant. Regimen, administratio, Vicarii Capitularis, sede vacante, electio aliaque id genus, omnino iuris Canonici legibus temperentur; omnia postremo acta et documenta ad praelaturam hanc pertinentia vel respicientia, a dioecesium Huanucensis et Huarazensis curiis ad Huariensem quam primum mittantur, in tabulario religiose servanda. Ceterum, quae per has Apostolicas sub plumbo Litteras mandavimus, venerabilis Prater Franciscus Lardone exsequenda curabit, cui omnes potestates rei agendae facimus, cuilibet delegandas, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Idem documenta exarari faciet, eaque, sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius, tempore exsecutionis, eidem Apostolicae Nuntiaturae praesit, bic mandata et iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per bas Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
             
Cesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 17, pp. 844-846

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana