Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA APOSTOLICA

CUM PROXIME*

AD REV.MUM P. NORBERTUM DE BOYNES,
SOCIETATIS IESU VICARIUM GENERALEM
NECNON SODALITATIS A PRECATIONIS
APOSTOLATU MODERATOREM: SAECULO EXEUNTE
AB EIUSDEM SODALITATIS CONSTITUTIONE

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. - Cum proxime exeat saeculum, ex quo non sine providentis Dei consilio pia sodalitas, quae a Precationis Apostolatu nuncupatur, feliciter constituta fuit, Nos, dum undique dolores rerumque angustiae premunt, ex uberum illorum fructuum recordatione, quos per diuturnum hoc temporis spatium haec societas opitulante Numine edidit, summum haurimus solacium. Quamobrem cum tibi, qui huic bene merenti consociationi praees, tum iis omnibus, imprimisque Societatis Iesu sodalibus, qui eidem augendae provehendaeque dant operam, paterno gratulamur animo, optamusque non praeteriri huius faustitatis eventum, quin debitis illam honestemus laudibus, itemque ad pia impensaque voluntate eam participandum christifideles adhortemur omnes.

Quam arcte hoc institutum cum Ecclesiae profectu animorumque bono cohaereat, facile intellectu est. Etenim si precatio communiter habita, quae « sicut oportet » (Rom. 8, 26) fiat, satius nobis Dei clementiam bonitatemque conciliat ex ipsius Iesu Christi pollicitatione dicentis: « Si duo ex vobis consenserint super terram, de ornni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est » (Matth. 18, 19); quanto magis apud aeterni Numinis solium ea valere dicenda est, quam non duo solummodo fundant, sed ac bene multa fere ubique terrarum centena milia christiani peculiari ratione caritatisque vinculo copulati. Idque eo vel magis quod per laudabilem eiusmodi sodalitatem cum adsiduis sociorum precibus placamina quoque ac piacula coniunguntur; quod insontes pueri, quorum animi candor divinam facilius commovet misericordiam, in hoc impetrationis placationisque inceptum frequentissimi adsciscuntur quod denique Deiparae Virginis patrocinium hac de causa praesentissimum interponitur, ac communes hae supplicationes expiationesque precibus illis ac piaminibus coagmentantur, quibus Sacratissimum Cor Iesu, semet ipsum in Augusto altaris Sacramento offerens, aeternum Patrem interpellat pro nobis. Quod enim huius societatis sodales velut peculiare sibi inditum propositum habent hoc est: ut nempe pro Ecclesiae necessitatibus enixe deprecentur, iisdemque omni ope satisfaciant; atque adeo hac de causa Deo cotidie preces, actus, aerumnas pio deferentes animo, universam vitam cuiusque suam in impetrationem ac piamentum convertant. Quin immo dum haec omnia — Divini Iesu Christi Cordis deprecationibus, quibus adiunguntur, in immensum adaucta — per Immaculatum Mariae Virginis Cor misericordiarum Patri praebent, ad Regnum Dei latius constituendum amplificandumque non parum pro facultate conferunt. Cum igitur non ad unum dumtaxat vel alterum Ecclesiae emolumentum ac profectum haec sodalitas respiciat, sed ad Dei gloriam hominumque salutem pro viribus procurandam, cumque illa Dominicae Precationis verba « Adveniat Regnum tuum » veluti tesseram sibi propriam habeat, idcirco a ceteris omnibus piis consociatibus, quibus fecunda Iesu Christi Sponsa exornatur, clare discernitur, luculenteque distinguitur. Ut vero innumerus hic comprecantium exercitus supernas vires supernaque arma sua ne distrahat, sed in unum convertat, duplex singulis mensibus supplicandi ratio ac mens universis sociis proponitur, quam ipse Romanus Pontifex recognoscit, comprobat, ac caelesti benedictione auget: altera scilicet mens ac ratio generalis est; altera autem ad sacras spectat missionalium expeditiones fovendas promovendasque.

At putandum non est laudabilem hanc societatem universae tantummodo Ecclesiae bono prospicere; quandoquidem, ut Decessor Noster imm. rec. Pius XI asseverat, singulis etiam sodalibus « continentes uberesque ab initiis suis fructus protulit spiritualis boni » (Litt. Apost. Apostolatus orationis d. d. VI Aug. a. MDCCCCXXXII). Etenim consociatos omnes ad adsiduae precationis usum excitat ac permovet secundum illud :« Oportet semper orare et non deficere » (Luc. 18, 1). Ac praeterea, quandoquidem nostris hisce temporibus illud fallaciae plenum commentum, quod « naturalismum » vocant, omnia pervadere conatur, ac per « haeresim actionis », ut aiunt, vel in ipsas spiritualis vitae et apostolicae navitatis rationes irrepere contendit, non sine summa opportunitate utilitateque per pium hoc institutum vestrum christifideles ad illud revocantur doctrinae caput, quo edocemur « neque qui plantat esse aliquid, neque qui rigat; sed, qui incrementum dat, Deum » (cfr. 1 Cor. 3, 7).

Huc accedit quod sodalitas vestra ad solidam verique nominis pietatem suos asseclas instituit ac dirigit. Eis enim suadet ut piae semper mentis intentione omnia cuiusque sua ad Deum erigant ac dirigant, quod quidem recti omnes sacrae disciplinae magistri praeclarissimum ducunt ac praecipuum spiritualis perfectionis adiumentum. Eosque adhortatur universos ut, quae pietatis exercitia minus probata sint devitantes, cultum Sacratissimi Cordis Iesu promoveant, in quo « totius religionis summa atque adeo perfectioris vitae continetur » (Litt. Enc. Miserentissimus Redemptor: A. A. S. XX p. 167); itemque ut Augustum colant Eucharistiae Sacramentum, quod « tamquam centrum existimandum est, in quo christiana vita, quanta usquam est, insistit» (Acta Leonis XIII p. 130: Litt. Enc. Mirae caritatis); ac denique ut Deiparam Virginem, eiusque Immaculatum Cor, quod « vas insigne devotionis » (Litan. Lauret.) est, revereantur impenseque diligant. Nec deest in instituto hoc vestro flagrantis caritatis studium erga Rosnanum Pontificem, cui quidem quanto quis arctius adhaeserit, tanto erit ab omni periculo tutior.

Cum vero multiformis sit gratia Dei (cfr. 2 Petr. 4, 10), valde opportune societas ista ita conformata est, ut non eadem ab omnibus sodalibus postulet atque exigat, sed eos in gradus, seu ordines, dispertiens, variae animorum generositati facultatique se accommodet; atque adeo eis, « qui prae ceteris pietati dediti, singulari flagrant animarum studio, ideoque zelatores et zelatrices dicuntur » (Statuta Apostolatus orationis, art. VI), altioris perfectionis viam commendet, ad eamque volenti animo ingrediendam eos alliciat suaviterque compellat.

Ex iis, quae adhuc, presse breviterque attingendo, diximus, facile cernere est, Dilecte Fili, quantopere haec pia societas conferat ad « Actionem Catholicam » ad ceterasque consociationes, quae adiutricem in Ecclesiae apostolatu navant operam, provehendas efficiendasque cotidie magis frugiferas. Etenim, praeterquam quod exploratum est sine divino auxilio — quod per instantem adsiduamque precationem ad Deum admotam nobis esse comparandum nos admonet incassum laborare homines, illud quoque animadvertendum est institutum hoc vestrum interiorem illam alere ac refovere vitam, qua Deo continenter coniungamur, quaeque veluti supernus sit afflatus veracis validique apostolatus; ac praeterea, cum singulis mensibus peculiares Ecclesiae necessitates ante omnium sodalium oculos ponat, eosque excitet, ut iisdem satisfaciendis supplices Deo preces ac piacula offerant, idcirco procul dubio sociorum animos ad apostolicum studium permovet, et ad rectam eosdem id genus navitatem comparat, conformat, instruit. Quin immo, cum suos etiam cotidianos labores doloresque pro Ecclesiae necessitatibus aeterno Numini eos deferre iubeat, totius eorum vitae cursum non modo in impetrationem expiationemque convertit, sed in eiusmodi etiam apostolatus opera, quae cuilibet volenti facile pateant. Qua in re commentarii illi magna Nobis laude digni videntur, qui « Nuntius Cordis Iesu » inscribuntur, quique linguis amplius quadraginta editi, tam bene de Ecclesia merentur.

Sed in hac potissimum tempestate, dum odio simultateque seiuncti, acerrime inter se digladiantur populi, peculiari sane opportunitate pollet, peculiaremque vim habet pia ista societas ad animorum conciliandam firmandamque coniunctionem. Ex caritate enim orta, et ad caritatem fovendam animorumque salutem procurandam ordinata, sodalium mentes, ex quavis gente, stirpe ac sermone sint, ad idem apostolicum propositum, eadem communi prece exsequendum efficiendumque, allicit atque compellit. Ac praeterea quibus coalescit comprecantium agmina singulari quadam ratione cum Iesu Christi Vicario arctissime coniungit, non modo quod, ut supra diximus, ad eius mentem singulis mensibus datam, funduntur preces, sed quod etiam, inde ab inito eiusmodi instituto, eius consueverunt socii « spirituales thesauros », qui dicuntur, colligere ac pro Summo Ecclesiae Pastore Deo offerre. Hisce autem postremis temporibus, cum Communis Patris aerumnae atque angustiae ingravescerent, id Iaudabili consilio inductum est, quod Nobis est sane gratissimum, ut cotidie nempe in universo terrarum orbe Eucharistica Sacrificia, auspice sodalitate vestra, ad mentem Nostram celebrarentur; qua quidem in re cernere libet priscae aetatis christianorum morem reviviscere, qui perseverantes erant in precatione sancta pro primo Christi Vicario: « Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo » (Act. 12, 5).

Sed fraterna haec animorum coniunctio, qua sodales inter se copulantur, in eum consummatur, qui est « Rex et centrum omnium cordium » (Litan. Sacratissimi Cordis Iesu), in divinissimum videlicet Cor Iesu, cui iidem se consecrant, ex quo vitam et apostolicam vim hauriunt, quod peculiari modo venerantur, et cuius communione invicem coagmentati, suas preces et piamenta Deo offerunt.

Cum tam uberes sint salutis fructus, quos haec societas per annorum decursum feliciter edidit, cumque vel uberiores cotidie felicioresque exspectentur, haud mirum est si Decessores Nostri summis eam laudibus exornarunt; ac Nosmet ipsi, qui inde ab inito Pontificatu, quotiescumque opportunitas data est, eidem benevolentiam Nostram ultro patefecimus, haud ita multo ante in Encyclicis Litteris « Mystici Corporis Christi » eamdem summopere commendare voluimus « utpote Deo gratissimam » (A. A. S. XXXV p. 246). Magno autem cum animi solacio at gaudio cernimus haec comprecantium agmina fere omnes terrarum orbis partes pervasisse, ubicumque christiana fides fulgeat, christianaque caritas operetur; et in Dioeceses MCCC circiter inque paene innumeras paroecias, Episcopis iuvantibus ceteroque clero, fuisse invecta. Siquidem institutum hoc vestrum non modo in Europae et Americae regionibus viget, sed in Africanis etiam, in Asianis et in Oceanicis terris, ac vel in glacialibus illis plagis, quibus recens illuxit evangelicae lucis iubar; itemque non modo in religiosis domibus, in sacris Seminariis, in collegiis et ephebeis viret atque efflorescit, sed in Officinis etiam, in militum stationibus, in valetudinariis, ac vel in ipsis carceribus publicaeque custodiae locis. Ita quidem ut pacifica haec precantium acies trecenties et quinquagies centena milia consociatorum in suis ordinibus recenseat.

Nec minore cum solacio cernimus, praeter Societatem Iesu — in cuius sinu haec sodalitas orta atque enutrita est et in maiorem usque ubertatem constanter laudabiliterque increbrescit sacrorum Antistites plurimosque ex utroque clero sacerdotes volentibus animis foederatisque viribus in pia hac consociatione, pro sua cuiusque parte, augenda, iuvanda, moderandaque sollerter elaborare.

Pergite igitur, dilecti Filii, quotquot piam hanc participatis societatem, per iter auspicato inceptum studiose cotidie magis progredi; pergite hoc institutum — quo ex sententia Decessoris Nostri fel. rec. Pii X, « nihil utilius » est « ad haec tanta et tam varia sananda mala, quibus humani generis societas est affecta » (Epist. ad R. P. Iosephum Boubée: A. A. S. III p. 345) — pro viribus fovere et usque quaque propagare; pergite ea omnia alacri impensaque navitate adhibere, quae ad Sacratissimi Cordis Iesu Regnum augendum amplificandumque valeant.

Nos cupimus vehementer ominamurque a Deo ut hic paene innumerus supplicantium exercitus non tantum militum numero succrescat, sed superna etiam virtute supernoque vigore adaugeatur; utque incenso illo impetrationis expiationisque studio affletur ac vigescat, quod totam sodalium vitam eorumque cogitationes, proposita ac vota permoveat, ita quidem ut iidem « non amplius petitores, sed petitiones » (cfr. Gregor. Magn. In I Reg. XII, 2– Migne PL 79 c. 338) sint; illo dicimus impetrationis expiationisque ardore, quo ut per proximum Decembrem mensem ad mentem Nostram iam vobis ex more patefactam deprecaturi estis — christianos omnes oportet magis in dies magisque imbui.

Quae ut feliciter, adspirante Deo, eveniant, efficiat Apostolica Benedictio, quam caelestium gratiarum auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte Fili, tum piae huius consociationis moderatoribus, fautoribus ac sodalibus singulis universis effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Iunii, in festo Sacratissimi Cordis Iesu, a. MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
 Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 371-377
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana