Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO ASPERIORIBUS*

AD REV.MUM P. AUGUSTINUM SÉPINSKI,
ORDINIS FRATRUM MINORUM GENERALEM,
QUINTO EXEUNTE SAECULO AB OBITU
SANCTI IOANNIS A CAPISTRANO

 

Dilecte Fili,
Salutem et Apostolicam Benedictionem,

Quo asperioribus fluctibus per saeculorum decursum diva Petri navis iactatur, eo praesentius experitur atque validius caelestis gratiae auxilium. Haec veritas, quam etiam « historia, testis temporum, lux veritatis... magistra vitae » (1 Cic. De Orat. II, 9) addocet, menti succurrit Nostrae, cum quintum revolutum saeculum recogitamus, ex quo Ioannes a Capistrano, post tot egregia facinora in Dei gloriam christianorumque salutem peracta, sanctissimo obitu ad superos evolavit. Is siquidem in procellosa incidit tempora: inconsutilem Ecclesiae vestem nefasto schismate nonnulli dilacerare conabantur; Europae Principes non pauci, dominandi cupiditate permoti, conflictationes interdum sibi mutuo comminabantur, ac non raro in sacrosancta Ecclesiae iura temerario ausu invadebant; ex Oriente autem exercitus adventantes iam mediae Europae regionibus imminebant, clades atque ruinas allaturi. Quod vero deterius est, haud deerant qui populorum mores, tot procellis perturbatos, a christianae doctrinae praeceptis abstrahere eniterentur; quamobrem pietas nonnullorum in animis languescebat; atque huc etiam accedebat ut haereses, non sine aeternae salutis discrimine varia per loca grassarentur. Iamvero Ioannes a Capistrano, invictus ille athleta Christi, per totius suae vitae cursum ad eiusmodi mala pro viribus eradicanda, ac praesertim ad catholicae religionis impugnatores propulsandos, ad mutuam inter Principes, inter populos conciliandam concordiam, et ad mores evangelica virtute renovandos summo nisu summaque constantia allaboravit. Ac principio asseverandum est eum fuisse auctorem, una cum S. Bernardino Senensi, piae illius consuetudinis utilisque instituti publice contionandi ad populum, quadragenario praesertim ac sacri Adventus tempore, per urbes, per oppida, per vicos, ut omnes, quos possent, ad catholicam religionem institueret, ad Sacramenta suscipienda suaviter fortiterque adduceret, et ad vitam christiano more feliciter redintegrandam. Cum Decessor Noster fel. rec. Eugenius IV « praedicatores Apostolicos » constituit, qui eiusmodi munere fungerentur, Ioannes in primum eorum agmen libenter ingressus est; ac Romam, Aquilam, Senas, Florentiam, Bononiam, Ferrariam, Mediolanum, Veronam, Vicetiam, Mantuam, Patavium, Venetias, Brixiam (cfr. Muratori, Rerum Ital. Script., XXI, p. III, [1940], pp. 100-113: J. Hofer, Ioannes von Capestrano, ein Leben in Kampf um die Reform der Kirche [Innsbruck 1936], passim), aliasque non paucas urbes, divini verbi praeco virtutisque sator peragravit. Neque in Italia modo id egit, uberibus cum salutis fructibus, sed in Austria etiam, in Hungaria, in Bohemia, in Germania, in Polonia, in Burgundia et in Flandria, ita ut non deesset qui eum, postquam Decessor Noster imm. mem. Alexander VIII in Sanctorum Caelitum numerum, anno MDCLXXXX, sollemni ritu annumeravit, « Apostolum Europae » appellandum esse proponeret (cfr. Acta Sanctorum, Oct., tom. X, p. 427 sq.). Ex urbis autem, ex oppidis, ex castellis, quae ille, divinae veritatis nuntius virtutisque excitator actuosissimus ingressurus erat, « clerus et magistratus, sed et ipsi Reges et aulici obviam procedebant, cum reliquiis et Crucis vexillo, tamquam angelum reverenter excepturi, cantantes et passim repetentes: « Benedictus qui venit in nomine Domini » (Lucas Wadding, Scriptores Ordinis Minorum, Romae, 1906, t. I, p. 133). Haud miramur igitur si alius Decessor Noster fel. rec. Callistus III, magna admiratione tactus ob tot labores, tot itinera, tot sanctissima incepta a Ioanne exantlata, eum « invictum Dei praeconem et iam vita fere martyrem » (Bullarium Franciscanum N-S., t. II, n. 182, p. 100) nominat. Ac praeterea, cum Romani Pontifices eius non modo sanctimoniam, sed eius etiam gerendarum rerum prudentiam perspectam haberent, eum haud semel ad Principes non paucos legarunt, ut res communi cum utilitate componeret, et pacem redintegraret; hac scilicet de causa Neapolim, Mediolanum, in Burgundiam, in Flandriam, in Siciliam profectus est, idque egit non sine successu. In Ecclesiae autem annalibus id quoque praeclara luce enitet, quod ad milites cruce signatos excitandos gessit adversus eos, qui in christianam invadebant Europam; ac peculiari modo quod praecando, suadendo, adhortandoque contulit ad celeberrimam illam adipiscendam victoriam, quae apud Singidunum seu Belogradum, anno MCCCCLVI, parta est. Non igitur una de causa, dilecte fili, Franciscalium Familia universa quintum saeculum celebratura est, ex quo invictus ille christianae religionis defensor et propagator, catholicae fidei tutor studiosissimus, Romanorum Pontificum filius addictus et auxiliator indefatigabilis, itemque Ecclesiasticae disciplinae in suo Ordine in universoque clero, pro facultate sua, restitutor diligentissimus serenam mortem oppetiit. Reviviscere in illo visus est seraphicus Asisinatis Patriarchae animus excelsaque eius sanctimonia. Hanc igitur vos, saecularia haec sollemnia acturi, ante oculos vestros proponite, imitandamque, opitulante Deo, suscipite. Tempora, quibus vivimus, haud minus gravia, haud minus incerta sunt, quam ea, quibus Ioannes a Capistrano vitam egit. Sanctitate potissimum indigemus omnes; sanctitatem dicimus, quae una potest turbulentis aetatibus, prolapsis in deterius moribus, languescenti pietati, odiis et simultatibus increscentibus valida praebere remedia. Excitetur igitur cotidie magis in vobis, excitetur in omnibus actuosum eiusmodi sanctitudinis studium; atque hoc esto — ut vehementer cupimus — optatissimus ac salutaris celebrationum vestrarum fructus. Cuius sit auspex et conciliatrix Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte fili, cunctae Franciscalium communitati, iisque omnibus, qui proxima saecularia sollemnia celebraturi sunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Octobris, in festo S. Francisci Asisinatis, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
 Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 615 - 617
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana