Index   Back Top Print

[ LA ]

  PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

IN MULTIPLICIBUS CURIS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
PUBLICAE ITERUM INDICUNTUR SUPPLICATIONES
AD PACEM IN PALAESTINA CONCILIANDAM

 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.

In multiplicibus curis, quae hoc temporum flexu — ex quo futurae maximi momenti condiciones orientur universae hominum familiae — gravissimum Supremi Pontificatus onus Nos experiri iubent, illae peculiari modo Nos sollicitant, quae ad bellum spectant, quod Sacra Palaestinae Loca cruentat. Verum enim vero vobis asseverare possumus, Venerabiles Fratres, nec laetam, nec tristem rerum vicissitudinem acerrimum posse relevare dolorem, qui vehementer Nos angit, dum animo recogitamus illa in regione, in qua Christus Iesus suum effudit sanguinem ut cunctum redimeret hominum genus, fraternum adhuc effluere cruorem; atque ubi primum angelicum pacis nuntium in noctis tenebris insonuit mentibusque affulsit, gentes inter se digladiari, miserorum cotidie magis augeri miseriam, atque expavescentium gliscere terrorem, dum exsules ac profugi, ad milia bene multa e sua terra deturbati, vagantur longe, panem quaerentes tutumque perfugium. Ea etiam peculiari de causa aegritudine maeroreque afficimur, quod Nobis perlatum est illa religionis ac beneficentiae aedificia, quae prope Sacra Loca habentur, non pauca, nec levia accepisse detrimenta; unde timendum est vel ipsa Sacra Loca, cum in Palaestina, tum praesertim Hierosolymae — quae quidem loca natali, vita atque obitu Divini Redemptoris Nostri consecrata fuere — eamdem posse deflendam habere sortem.

Supervacaneum autem est, Venerabiles Fratres, vobis significare Nos in praesenti rerum discrimine, quod auctiora etiam mala in posterum portendere videtur, non tacitos Nostrum compressisse in animo dolorem, sed quidquid in facultate esset, studiose effecisse, ut opportunum pro viribus huic causae adhiberetur remedium. Nostis enim, cum ante dimicationis initium Arabum optimates coram admisissemus, qui sua Nobis cupiebant testari obsequia, Nos, factis ad eos ex animo verbis, sollicitudinem Nostram pro Palaestinae pace aperuisse, ac clare affirmateque asseverasse eiusmodi veri nominis pacem non vi, non armis assequendam fore, sed veritate ac iustitia, sed mutua uniuscuiusque iuris in tuto posita securitate, servatisque consuetudinibus a maioribus acceptis, ad religionem praesertim quod attinet, ac debitis utriusque partis officiis invicem praestitis. Cum autem conflagratio iam orta esset, Nos, qui pro Apostolico, quo fungimur, Ministerio, supra humanae societatis confiictus nullo non tempore erigimur, aequanimitate summa impense, pro facultate, allaboravimus, ut concordia ac tranquillitas, cum iustitia copulatae, in Palaestina triumpharent, ac Sacra inibi Loca incolumia atque inviolata manerent. Et quamvis fere undique ad Apostolicam hanc Sedem, supplices preces ab omne genus egentibus admoveantur, nihilo secius, quotiescumque potuimus, iis omnibus enisi sumus suppetias occurrere, qui ex bello detrimenta fecissent, cum per Nostros in Palaestina, in Libano et in Aegypto Legatos impertitis auxiliis, tum aliarum Nationum christifidelibus ad idem propositum atque inceptum paterno animo excitatis.

Quoniam vero Nobis perspectum est difficili huic ac salebrosae causae componendae humanas opes impares evadere, precibus potissimum confidimus, quae ad Divinum pacis Principem adhibeantur; atque adeo per Encyclicam Epistulam « Auspicia quaedam », haud ita pridem datam, vos adhortati sumus, Venerabiles Fratres, quemadmodum iterum adhortamur, ut publicae a vobis et a gregibus, pastorali sollicitudini vestrae concreditis, habeantur supplicationes, quibus id tandem, Beata Virgine Maria auspice, impetretur « ut, rebus . . . in Palaestina aequitate compositis, inibi etiam concordia et pax feliciter redintegretur » (Acta Ap. Sedis - 1948, n. 5, p. 171). Haud incassum invitationem eiusmodi Nostram evenisse, non sine animi solacio, novimus. Ac novimus etiam, dum Nos, iis omnibus coniuncti, quos ubique terrarum habemus in Christo filios, supplicando operandoque enitebamur, ut res in Palaestina ordinatim feliciterque componerentur, cordatos non defuisse homines, qui, nec parcentes laboribus, nec periculis territi, ad hoc idem assequendum contenderent propositum; quorum quidem nobiles nisus heic placet publice agnoscere ac dilaudare.

In praesens tamen, dum conflictatio non remittit neque conquiescit, ac iacturae ruinaeque, quae inde consequuntur, miserrime augentur, opportunum ducimus Nostras iterare invitationes, fore omnino confisi ut eaedem non modo a vobis, Venerabiles Fratres, sed a christianis etiam omnibus libenti actuosoque animo excipiantur. Quemadmodum postridie calendas Iunias Sacro Purpuratorum Patrum Collegio coram admisso declaravimus, Nostrum eidem pandentes animum ob hanc causam sollicitum et anxium, incredibile prorsus Nobis videtur futurum ut universa christianorum communitas voluntate facile acquiescente, vel inani indignatione cernat sacras illas terras, quas suave omnibus erat invisere, ac venerabundo animo incensoque deosculari amore, ab armigeris ferro ignique vastari, et ab aëronavibus, incendiariis missilibus e caelo deiectis, pessumdari ac diripi; incredibile prorsus videtur Nobis fieri posse ut Sacra illa Loca ipsumque Iesu Christi sepulcrum temere diruantur. Immo potius fiduciam fovemus bonam fore ut, quae a christianis ex toto terrarum orbe ad Omnipotentem ac Misericordissimum Deum hac de causa admoventur preces, itemque nobilissima illa tot hominum vota, qui veritatem bonitatemque appetunt, id reapse efficiant, ut iis, qui populorum gubernacula moderantur, minus asperum minusque arduum pateat iter, quod ad iustitiam tranquillitatemque in Palaestina restituendam conducat; atque ita res ibi ordinari possint ut — mutua omnium, quorum causa est, consensione et opera collata — et publica privataque utriusque partis securitas in tuto ponatur, et spiritualis socialisque vitae condiciones habeantur, quae ad rectam verique nominis prosperitatem conferant.

Parique modo futurum confidimus ut indictae preces ac nobilissima eiusmodi proborum hominum vota — e quibus manifestum est quantopere fere universa humana communitas Sacra illa Loca cordi habeat — iis omnibus, qui in supremis coetibus gravissimam causam tractant de redintegranda populorum pace, id persuadeant prorsus, opportunum nempe omnino esse ut Hierosolymae ac vicinitati, ubi Divini Redemptoris vitae ac mortis veneranda servantur monumenta, regimen tribuatur « internationali » iure statutum ac solidatum, quod in praesentibus rerum adiunctis satius aptiusque videtur sacra eadem monumenta tueri posse. Quo quidem « internationali » iure opportunum itidem erit commeatuum ad Sacra Loca securitatem confirmare, divinorurn rituum libertatem sartam tectamque ponere, ac mores denique consuetudinesque a maioribus traditas incolumes servari.

Ac faxit utinam Deus ut quam primum dies elucescat, quo pias ad Sacra Loca peregrinationes iterum christiani suscipere possint, ibique iisdem luculentius pateat, Iesu Christi amoris testimonia meditantibus, qui pro fratrum salute vitam profudit suam, quo modo homines ac gentes, pacatis rebus rationibusque suis, una simul vivere queant. Qua quidem spe freti, cum vobis, Venerabiles Fratres, vestrisque gregibus, tum iis omnibus, qui volenti animo has excipient hortationes Nostras, caelestium gratiarum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem perlibenter in Domino impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XXIV mensis Octobris, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 407- 410
Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana