Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII
 
MOTU PROPRIO DATAE

SOLLICITUDINEM NOSTRAM*

DE IUDICIIS PRO ECCLESIA ORIENTALI

 

Sollicitudinem Nostram in bonum et profectum Ecclesiae Orientalis convertentes, de matrimonii disciplina apud christifideles eiusdem Ecclesiae servanda die XXII mensis Februarii anno MDCCCCXXXXIX Apostolicas Litteras promulgavimus, quarum exitus eventusque conceptae spei Nostrae haud impares esse gaudemus. Solatio enim haud mediocri Nobis fuit a Legatis Nostris in regionibus Orientalis Ecclesiae et a sacrorum Antistitibus, qui ibidem sunt, gratiarum actiones excipere itemque significationes, quae aperte obtestabantur inceptum Nostrum communi opinione perutile aestimari. Atqui ab iisdem, dum iteratis votis petebatur, ut quam primum integer legum Codex pro Orientali Ecclesia publicaretur, asseverabatur quoque rem prorsus urgere, ut saltem canones ad ecclesiastica tribunalia spectantes actutum promulgarentur: quodsi enim huiusmodi necessitati obviam non iretur, magnum incommodum et detrimentum christifidelium animis exoriturum esse.

Accedit quoque nonnullas leges processuales in Ecclesia Orientali vigentes, ad antiquorum temporum adiuncta accommodatas, mutatis condicionibus, factas fuisse ad exsequendum difficiles vel minus ad animarum salutem conducibiles.

Non paucae vero omni carebant utilitate, et saepe impedimento erant ad iuris canonici studium, utpote quae vel easdem res crebro recinerent vel aliis, recentiore aetate latis, adversaretur.

Oportet etiam sacra Ecclesiae iura sarta tecta serventur in exercenda iudiciali potestate, quae ad ipsam divinitus data pertinent, itaque compescantur conamina, ibidem hic illic notabiliter prodeuntia, quae civilibus magistratibus huiusmodi iudicia arrogant.

Quibus incommodis et periculis ut afferamus medelam, utque tuendis vel redintegrandis iuribus consulamus in rite peragendis iudiciis, quibus humanae consortionis haud levi in re pax et bonum continentur, Nos attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu proprio, certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus et decrevimus de supra memoratis causis eos canones iam nunc publicare, qui a Consilio legum Codici pro Orientali Ecclesia conficiendo parati erant.

Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi sunt, qui sequuntur.

DE IUDICIIS

PARS I
DE IUDICIIS IN GENERE

Can. 1

§ 1. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima disceptatio et definitio.

§ 2. Obiectum iudicii sunt:

1°. Personarum physicarum vel moralium iura persequenda aut vindicanda, vel facta iuridica, quae per iudicem declarari earundem personarum interest; et tunc iudicium est contentiosum;

2° delicta quod spectat ad poenam infligendam vel declarandam; et tunc iudicium est criminale.

§ 3. Delicta quae cadunt sub criminale iudicium sunt delicta quae in foro externo legitime probari possunt.

Can. 2

§ 1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit:

1° De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas;

2° De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem;

3° De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes.

§ 2. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni.

Can. 3

Actor, qui causas mixti fori ad tribunal ecclesiasticum deductas ad forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest et privatur iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam agendi in foro ecclesiastico.

Can. 4

Tribunal Congregationis S. Officii suo more institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia, in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem traditas sequantur oportet.

CAPUT I
De potestate ordinaria et delegata

Can. 5

§ 1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.

§ 2. Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi persona propter suas qualitates electa fuerit aut subdelegatio prohibita.

§ 3. Potestas delegata ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, si delegetar ad universitatem negotiorum, potest in singulis casibus subdelegari; si vero ad singula negotia, subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem, etiam sine expressa commissione, iudices delegati possunt subdelegare.

§ 4. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit.

Can. 6

§ 1. Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est; quaelibet alia stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset.

§ 2. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis.

Can. 7

§ 1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri, nisi expresse aliter statuatur.

§ 2. Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, salvo praescripto can. 152.

Can. 8

§ 1. Delegatus qui, vel quod ad res vel quod ad personas attinet, mandati sui fines excedit, nihil agit.

§ 2. Fines tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus tamquam condicio.

Can. 9

§ 1. Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint ad idem negotium et dubitetur utrum potestas delegata fuerit singillatim an collegialiter exercenda, praesumitur facta collegialiter in re iudiciali; secus, singillatim.

§ 2. Pluribus singillatim delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere.

§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes, ut actus valeant, in negotio expediendo simul procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit.

Can. 10

Pluribus diverso tempore delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse revocatum fuit.

Can. 11

§ 1. Potestas delegata exstinguitur: expleto mandato, elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit, cessante causa finali delegationis, revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi aliud ex additis clausolis appareat aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in eodem expressis, et res integra sit.

§ 2. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegata potestas exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet. 

Can. 12

§ 1. Nisi aliter iure caveatur, potestas iurisdictionis sive ordinaria sive delegata suspenditur legitima appellatione interposita, excepto casu quo forte appellatio sit tantum cum effectu devolutivo.

§ 2. Haec potestas non suspenditur interposito recursu, nisi aliud ius expresse caveat.

Can. 13

In errore communi aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia.

CAPUT II
De foro competenti

Can. 14

Prima Sedes a nemine iudicatur.

Can. 15

Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:

1° Eos qui supremum actu tenent populorum principatum horumque coniuges, filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum;

2° S. R. E. Cardinales et Patriarchas;

3° Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares, firmo praescripto can. 17.

Can. 16

§ 1. Firmo praescripto can. 15, coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent:

1° Episcopi residentiales in contentiosis, et; Syncellis exceptis, ceteri locorum Hierarchae sive in contentiosis sive in criminalibus, dummodo Patriarchae vel Archiepiscopo non subiiciantur aut, si subiiciantur, domicilium vel quasi-domicilium extra patriarchatus vel archiepiscopatus habeant;

2° Personae ecclesiasticae, sive physicae sive morales, quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent.

§ 2. Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipse Romanus Pontifex designaverit.

Can. 17

§ 1. 1° Patriarchae cum Synodo permanenti competit iudicare Episcoporum sibi subiectorum, qui domicilium vel quasi-domicilium in patriarchatu habent, causas criminales minores, quae nempe poenam privationis officii aut depositionis minoris seu depositionis simplicis vel maioris seu degradationis non secumferant;

2° In causis vero maioribus, Patriarcha cum Synodo permanenti processum instruere debet Romano Pontifici, ferendae sententiae causa, transmittendum. Patriarcha, insuper, ad scandalum vitandum, remedia opportuna interim adhibere potest.

§ 2. Archiepiscopo cum Synodo permanenti, quod attinet ad causas criminales minores Episcoporum sibi subiectorum, qui in archiepiscopatu domicilium vel quasi-domicilium habent, competit processum instruere; sententia autem ferri non potest nisi praevia Romani Pontificis speciali delegatione.

Can. 18

§ 1. Patriarchae cum Synodo permanenti est iudicare:

1° Causas contentiosas Episcoporum, etiam titularium, gravioris momenti, et, si agatur de re pecuniaria, illas in quibus agitur de summa vel re cuius pretium excedat triginta milia francorum aureorum;

2° Eparchiarum contentiosas causas;

3° Causas de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae seu domus vel curiae eparchialis.

§ 2. Causae gravioris momenti, de quibus in § 1, definiri et, quoad fieri potest, recenseri debent in Synodo patriarchali.

§ 3. Patriarchae competit iudicare ceteras contentiosas causas Episcoporum, etiam titularium, firmo can. 46, § 1, n. 1.

Can. 19

Tribunali ordinario sedis patriarchalis de quo in can. 85 competit iudicare:

1° Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, Patriarchae Syncellos atque delegatos qui non sint Episcopi;

2° Personas physicas vel morales Patriarchae immediate subiectas, firmo praescripto can. 51, § 1;

3° Religiones iuris pontificii exemptione pontificia fruentes, firmo praescripto can. 51, § 1;

4° Causas contentiosas vel criminales Superioris in religione iuris pontificii exemptione pontificia fruente, qui in eadem religione Superiorem iudiciali potestate praeditum non habeat;

5° Causas ex iuris praescripto tribunali patriarchali reservatas.

Can. 20

§ 1. Quae can. 18 de competentia Patriarchae, cum vel sine Synodo permanenti, praescripta sunt, intelligi debent etiam de Archiepiscopo et Synodo permanenti archiepiscopatus.

§ 2. Tribunali vero ordinario Sedis archiepiscopalis competit iudicare Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, qui Episcopi non sint.

§ 3 . Archiepiscopalis dignitas coniuncta est cum sede metropolitana extra patriarchatus sita, a Romano Pontifice aut a Synodo Oecumenica determinata vel agnita.

Can. 21

In causis de quibus in can. 14-20 §§ 1, 2, inferiorum iudicum incompetentia est absoluta.

Can. 22

§ 1. Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can. 23-31 determinantur.

§ 2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

§ 3. Actor sequitur forum rei ; quod si reus multiplex forum habeat, optio fori actori conceditur.

Can. 23

Forum necessarium habent:

1° Actiones de spolio, coram Hierarcha loci rei sitae;

2° Causae respicientes beneficium, quamvis non residentiale, coram Hierarcha loci beneficii;

3° Causae quae versantur circa administrationem, coram Hierarcha loci ubi administratio gesta est;

4° Causae quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Hierarcha loci ultimi domicilii illius de cuius hereditate aut legato pio agitur, nisi res sit de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.

Can. 24

Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram Hierarcha loci.

Can. 25

§ 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, potest in ipsa tamquam in proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum, id est petendi ut ad proprium Hierarcham remittatur.

§ 2. Qui in Urbe ab anno commoratur, ius habet declinandi forum Hierarchae et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur.

Can. 26

§ 1. Vagus et ille cuius domicilium et quasi-domicilium ignota sunt, forum habent in loco ubi actu commorantur; religiosus in loco domus suae.

§ 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sint, conveniri potest coram Hierarcha loci in quo actor habet domicilium aut quasi-domicilium, vel, si hic sit vagus, commorationem.

Can. 27

Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Hierarcha loci ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est.

Can. 28

§ 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram Hierarcha loci in quo contractus initus est vel adimpleri debet, nisi pars e loco discesserit, salvo praescripto § 2.

§ 2. In actu autem contractus permittitur contrahentibus, obligationis declarandae, urgendae vel implendae gratia, locum eligere, in quo etiam absentes citari et conveniri possint.

Can. 29

Ratione delicti reus forum sortitur in loco patrati delicti.

Can. 30

Ratione connexionis seu continentiae ab uno eodemque iudice cognoscendae sunt causae inter se connexae, nisi legis praescriptum obstet.

Can. 31

Ratione praeventionis, cum duo vel plures iudices aeque competentes sunt, ei ius est causam cognoscendi qui prius citatione reum legitime convenit.

CAPUT III
De variis tribunalium gradibus et speciebus

Can. 32

§ 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto orbe catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem, in quovis iudicii gradu et in quovis litis statu, cognoscendam ad Sedem Apostolicam deferre vel apud eandem introducere.

§ 2. Provocatio tamen ad Sedem Apostolicam interposita non suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se advocasse.

Can. 33

Exceptis causis Sedi Apostolicae reservatis aut ad eandem advocatis, illisque de quibus in can. 17-20 §§ 1, 2, ceterae omnes cognoscuntur a diversis tribunalibus, de quibus in can. 37 seqq.

Can. 34

Quodlibet tribunal quod attinet ad partium et testium examen aut citationem, documentorum vel rei controversae inspectionem, decretorum intimationem aliaque huiusmodi, ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal, quod normas pro singulis actibus iure praescriptas servare debet.

Can. 35

Qui causam vidit vel in eadem causa operam praestitit in uno iudicii gradu, nequit in alio eandem causam iudicare aut partem assessoris agere.

Can. 36

§ 1. Contra Hierarcharum decreta, actus, dispositiones, quae ad regimen seu administrationem eparchiae spectant, non datur appellatio, ne ratione quidem refectionis damnorum, sed tantum recursus.

§ 2. De recursu, de quo in § 1, qui fiat ad Sedem Apostolicam, vident exclusive Sacrae Congregationes.

ARTICULUS I
De tribunali ordinario primae instantiae

1 - De iudice

Can. 37

§ 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis a iure expresse non exceptis, iudex primae instantiae est loci Hierarcha, qui iudiciariam potestatem exercere potest etiam per alios in tribunali unius iudicis vel plurium secundum canones qui sequuntur.

§ 2. Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae seu domus vel curiae eparchialis extra patriarchatus et archiepiscopatus, controversia dirimenda deferatur ad tribunal appellationis.

Can. 38

§ 1. 1° Erectio tribunalis, quod pro pluribus eparchiis sit seu regionalis, reservatur Sedi Apostolicae aut Episcopis in Synodo congregatis cum approbatione Sedis Apostolicae;

2° Hierarchae eparchiarum pro quibus tribunal regionale erectum est nequeunt tribunal collegiale sua in eparchia valide erigere.

§ 2. Nominatio iudicum, promotoris iustitiae -et defensoris vinculi in tribunali regionali spectat ad Patriarcham vel Archiepiscopum de consensu Synodi permanentis, aut, extra patriarchatus et archiepiscopatus, ad Metropolitam de consensu duorum, ordine praecedentiae, priorum provinciae Episcoporum; ceterorum administrorum nominatio spectat, iuxta casus, ad unum Patriarcham, vel Archiepiscopum vel Metropolitam.

Can. 39

§ 1. Locorum Hierarchae iurisdictionem in eodem territorio intra patriarchatus obtinentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali unico quod causas sive contentiosas sive criminales fidelium cuiusvis ritus alicui ex iisdem locorum Hierarchis subiectorum, cognoscat.

§ 2. Nominatio administrorum huius tribunalis et tempus ad quod iidem in officio perdurent ab iisdem locorum Hierarchis fieri seu determinari debet.

Can. 40

§ 1. Quilibet loci Hierarcha potest vicarium iudicialem constituere cum potestate ordinaria iudicandi, a Syncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas negotiorum vel alia gravis causa suadeat ut hoc officium ipsi Syncello committatur.

§ 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Hierarcha loci : sed nequit iudicare causas quas Hierarcha sibi reservat.

§ 3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est vices gerentium vicarii.

§ 4. Tum vicarius iudicialis tum eiusmet vices gerentes esse debent sacerdotes integrae famae, in iure saltem canonico doctores vel ceteroquin periti, annos nati non minus triginta, prudentia et iustitiae zelo probati.

§ 5. Sunt amovibiles ad nutum Hierarchae loci; vacante sede, a munere non cessant, nec ab Administratore eparchiae vacantis amoveri possunt; adveniente autem novo loci Hierarcha, indigent confirmatione.

§ 6. Qui Syncellus est idemque vicarius iudicialis, sede vacante cessat quidem a Syncelli, non autem a vicarii munere.

§ 7. Si vicarius iudicialis designetur in Administratorem eparchiae vacantis, ipse novum nominare potest vicarium.

Can. 41

§ 1. In qualibet eparchia, nonnulli presbyteri integrae famae et in iure canonico periti, etsi alius eparchiae, nominentur ut in litibus iudicandis partem habeant; quibus nomen est iudicum eparchialium. 

§ 2. 1° Iudices eparchiales in Conventu seu Synodo eparchiali constituantur, propositi ab Episcopo, a Conventu approbati, salvo iure particulari disponente ut eorum officium a sodalibus Consistorii episcopalis impleatur;

2° Ad officium iudicis eparchialis designari potest presbyter etiam alius eparchiae, de consensu tamen sui Hierarchae.

§ 3. Tot eligantur quot Episcopus prudenti suo iudicio necessarios iudicaverit, non tamen infra quatuor.

Can. 42

§ 1. Iudicibus eparchialibus medio tempore inter unum et alium Conventum eparchialem demortuis vel alia ratione ab officio cessantibus, alios Episcopus substituat auditis consultoribus eparchialibus.

§ 2. Haec norma servetur etiam in iudicibus eparchialibus constituendis quoties Conventus eparchialis non habeatur.

Can. 43

§ 1. Iudices eparchiales, sive in Conventu eparchiali sive extra Conventum constituti, post decem annos a suscepto officio vel etiam prius adveniente novo eparchiali Conventu eodem cadunt ; possunt tamen negotium iam coeptum ad exitum perducere et, servatis de iure servandis, denuo constitui.

§ 2. Qui loco iudicum eparehialium deficentium constituantur, in officio persistunt dumtaxat quousque perstitissent ii quibus substituti fuerunt.

Can. 44

Iudices eparchiales removeri ab Episcopo possunt gravi de causa et auditis, nisi contrarium opportunum ipse duxerit, eparchialibus consultoribus.

Can. 45

Unicus iudex in quolibet iudicio duos assessores consulentes sibi adsciscere potest; quos tamen ex iudicibus eparchialibus deligere debet.

Can. 46

§ 1. Reprobata contraria consuetudine, tribunali collegiali trium iudicum reservantur:

1° Causae contentiosae: a) de vinculo sacrae ordinationis et oneribus eidem adnexis; b) de vinculo matrimonii, firmo can. 498; c) de separatione coniugum; d) de statu personarum, de natalibus, legitimatione prolis, de iuribus et praecipue de dote vel de alimentis a validitate matrimonii dependentibus; e) de iuribus aut bonis temporalibus cathedralis ecclesiae; f) de iure fundationis seu patronatus ad personam moralem spectante; g) de re patrimoniali cuius pretium excedit summam decem milium francorum aureorum;

2° Causae criminales: a) de privatione beneficii inamovibilis; b) de delictis quae depositionis minoris seu depositionis simplicis, privationis perpetuae habitus ecclesiastici, vel depositionis maioris seu degradationis poenam important; c) de irroganda vel declaranda excommunicatione.

§ 2. Loci Hierarcha, incluso Syncello si habuerit mandatum speciale, certam causam, difficiliorem vel implicatiorem, videndam, ad rormam iuris, ab unico iudice, committere potest iudicio trium iudicum.

§ 3. Duos iudices qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices eparchiales Hierarcha designet ex ordine per gyrum seu turnum, nisi pro sua prudentia aliter opportunum existimaverit.

Can. 47

Hierarcha loci, utraque parte petente, concedere poterit ut aliae quoque causae tribunalis collegialis iudicio subiiciantur.

Can. 48

§ 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad maiorem suffragiorum numerum sententias ferre.

§ 2. Eidem praeest vicarius iudicialis vel eius vices gerens.

Can. 49

§ 1. Tribunalis collegialis praeses, nisi ipse velit id officium gerere, debet unum de iudicibus tribunalis collegialis ponentem designare.

§ 2. Idem praeses potest ponenti alium ex iuxta causa substituere.

Can. 50

§ 1. Ponens processum dirigit et decernit quae pro iustitiae administratione in causa quae agitur necessaria sunt.

§ 2. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam in scriptis redigit.

Can. 51

§ 1. Si controversia sit inter religiosos eiusdem monasterii sui iuris, iudex primae instantiae est Superior eiusdem monasterii; si inter monasteria eiusdem confoederationis, est praeses eiusdem confoederationis ; si inter monasteria stauropegiaca non confoederata, est ille quem Patriarcha designaverit.

§ 2. 1° Si controversia sit inter domus vel religiosos eiusdem exempti clericalis Ordinis vel Congregationis, iudex primae instantiae, nisi aliud in statutis caveatur, est Superior provincialis; 

2° Salvo diverso statutorum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas provincias, in prima instantia iudicabit supremus religionis Moderator, qui potest causam aliis committere.

§ 3. Firmo can. 16 § 1, n. 2 et can. 19 nn. 2-4, si controversia enascatur inter religiosas personas physicas vel morales diversae religionis, aut etiam inter eiusdem non exemptae Congregationis personas physicas vel morales vel inter eiusdem mulierum monasterii vel Ordinis personas physicas vel morales, aut inter religiosum et clericum saecularem vel laicum, iudex primae instantiae est Hierarcha loci.

2 - De auditoribus

Can. 52

§ 1. Potest Hierarcha unum aut plures auditores, seu actorum instructores, sive stabiliter sive pro certa aliqua causa constituere.

§ 2. Iudex auditorem eligere potest tantummodo pro causa quam cognoscit, nisi Hierarcha iam providerit.

Can. 53

Auditores pro tribunali eparchiali, quantum fieri potest, deligantur ex iudicibus eparchialibus; pro tribunali vero religiosorum deligendi semper sunt ex professis eiusdem religionis ad normam statutorum.

Can. 54

Eorum est testes citare et audire, aliaque acta iudicialia instruere secundum tenorem mandati, non autem sententiam definitivam ferre.

Can. 55

Auditor quovis litis momento ab ofiicio removeri potest ab eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra partium praeiudicium.

 3 - De notario, promotore iustitiae, vinculidefensore

Can. 56

§ 1. Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta, si non fuerint ab eo subscripta.

§ 2. Quare iudex, antequam causam cognoscere incipiat, actuarium assumat unum e notariis legitime constitutis, nisi ipse Hierarcha aliquem ad eam causam iam designaverit.

Can. 57

Constituatur in eparchia promotor iustitiae ad causas tum criminales tum contentiosas in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest.

Can. 58

§ 1. In causis criminalibus promotor iustitiae gerit partes accusatoris, eo tendens ut delinquentes iuste puniantur.

§ 2. Licet vero eius sit accusare et sustinere ex officio accusationem, id tamen praestare non debet, si censeat accusationem prorsus fundamento destitui.

Can. 59

§ 1. In causis contentiosis Hierarchae est ferre iudicium de eo utrum bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae ex natura rei evidenter necessarius dicendus sit, ut in causis impedimenti ad matrimonium contrahendum, separationis inter coniuges, piae fundationis quod attinet ad eius exsistentiam, iuris fundationis seu iurispatronatus propter libertatem Ecclesiae tuendam, etc.

§ 2. Si in praecedentibus instantiis intervenerit promotor iustitiae^ huius interventus praesumitur necessarius.

Can. 60

§ 1. Promotor iustitiae in causis contentiosis bonum publicum tuetur. Itaque, quoad fieri potest, salva rei veritate, defendit e re nata iura matrimonii, piarum fundationum, Ecclesiae. § 2. Si causa plura capita complectatur, quorum quaedam dumtaxat ad bonum publicum spectant, de iis tantum promotor iustitiae curabit.

Can. 61

In causis contentiosis, ad tuendum bonum publicum, praeter promotorem iustitiae, admitti possunt ab Hierarcha, eodem promotore audito, aliae personae praesertim morales.

Can. 62

Ad causas in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi.

Can. 63

§ 1. In causis in quibus promotoris iustitiae ant defensoris vinculi praesentia requiritur, iis non citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerint.

§ 2. Si legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem valent, verum postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut ea omnia sive voce sive scriptis possint animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna iudicaverint.

Can. 64

Nisi aliud expresse caveatur:

1° Quoties lex praecipit ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et vinculi defensor, si iudicio intersint, audiendi sunt;

2° Quoties instantia partis requiritur ut iudex quid decernere possit, instantia promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, qui iudicio intersint, eamdem vim habet.

Can. 65

§ 1. Eadem persona officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest, nisi obstet multiplicitas negotiorum et causarum.

§ 2. Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum ad singulas causas.

Can. 66

§ 1. Hierarchae est promotorem iustitiae et vinculi defensorem nominare, qui sint presbyteri integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroquin periti, ac prudentia et iustitiae zelo probati.

§ 2. In tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem religionis professus.

Can. 67

§ 1. Promotor iustitiae et vinculi defensor constituti ad universitatem causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec ab Administratore eparchiae vacantis possunt removeri ; adveniente autem novo Hierarcha, indigent confirmatione.

§ 2. Iusta tamen de causa, Hierarcha loci eos removere potest. 20 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

4 - De cursoribus et apparitoribus

Can. 68

§ 1. Ad acta iudicialia intimanda, nisi alius sit probatus tribunalis mos, constituantur cursores sive ad omnes causas sive ad certam causam; item apparitores ad sententias ac decreta iudicis, eo committente, exsecutioni mandanda.

§ 2. Eadem persona utroque officio fungi potest.

Can. 69

§ 1. Cursores et apparitores sint laici, nisi prudentia in aliqua causa suadeat ut ecclesiastici ad id munus assumantur.

§ 2. 1° Cursores et apparitores sint integrae famae et omni exceptione maiores;

2° Iidem ab Episcopo nominantur; removeri autem aut suspendi possunt, praeter quod ab Episcopo, ab eius successore aut Superiore, non autem ab Administratore eparchiae vacantis, nisi de consensu consultorum eparchialium.

Can. 70

Acta quae hi conficiunt, publicam fidem faciunt.

Can. 71

Iudices et ministri de quibus in can. 38 seqq., assumi possunt ex personis diversi quoque ritus.

ARTICULUS II
De tribunali ordinario secundae et tertiae instantiae

Can. 72

§ 1. 1° A tribunali, sive collegiali sive non collegiali, Episcopi comprovincialis appellari debet ad Metropolitam;

2° A tribunali eparchiae Patriarchae vel Archiepiscopi propriae et a tribunali locorum patriarchatus vel archiepiscopatus ubi eparchiae erectae non sunt appellari debet ad Patriarcham vel Archiepiscopum, firmo can. 73, § 2;

3° A tribunali Metropolitae Patriarchae vel Archiepiscopo subiecti fieri debet appellatio ad Patriarcham vel Archiepiscopum;

4° A causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita aliove Hierarcha loci qui Superiorem infra Romanum Pontificem non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione Sedis Apostolicae electum;

5° A tribunali regionali, nisi aliud expresse statutum sit, appellatio fieri debet, iuxta casus, ad Patriarcham, ad Archiepiscopum vel ad Metropolitam;

6° A tribunali unico plurium rituum, de quo in can. 39 appellatio fieri debet ad tribunal designatum a Patriarchis partium diversi ritus in causa.

§ 2. Inter monasteria vel monachos, tribunal secundae instantiae:

1° Pro causis coram Superiore monasterii sui iuris non confoederati actis, est penes ioci Hierarcham, si agatur de monasterio iuris eparchialis vel pontificii exemptione pontificia non fruente; penes Patriarcham, si de monasterio stauropegiaco vel de monasterio exemptione pontificia fruente;

2° Pro causis coram Superiore monasterii sui iuris confoederati actis, est penes praesidem ipsius confoederationis monasticae;

3° Pro causis coram praeside confoederationis monasticae actis, est tribunal eparchiale si confoederatio non sit exempta ; secus, est tribunal patriarchale de quo in can. 19.

§ 3. Inter domus vel sodales eiusdem exempti Ordinis vel Congregationis, tribunal secundae instantiae pro omnibus causis actis coram Superiore provinciali, est penes supremum Moderatorem religionis.

§ 4. Pro causis vero de quibus in can. 51, § 3, servetur praescriptum huius canonis § 1.

Can. 73

§ 1. A tribunali Patriarchae vel Archiepiscopi iudicante in prima vel secunda instantia appellatio fieri potest ad Sedem Apostolicam vel ad alios iudices a Patriarcha vel Archiepiscopo nominatos, firma § 2.

§ 2. Quoties ipse Patriarcha vel Archiepiscopus partes iudicis per se egit, appellatio interponi debet ad Sedem Apostolicam.

Can. 74

Appellatio a sententiis de quibus in can. 17, § 1, n. 1, et § 2, et in can. 18, §§ 1, 3, fieri debet ad sedem Apostolicam.

Can. 75

Tribunal appellationis eodem modo quo tribunal primae instantiae constitui debet; et eaedem regulae, accommodatae ad rem, in causae discussione servandae sunt.

Can. 76

Si collegialiter causa in prima instantia cognita fuit, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; si autem ab unico iudice, etiam in gradu appellationis ab unico iudice definienda est.

ARTICULUS III
De ordinariis Apostolicae Sedis tribunalibus

Can. 77

Romanus Pontifex pro toto orbe catholico ad normam can. 32 iudex est supremus, qui vel ipse per se ius dicit, vel per tribunalia ab ipso constituta, vel per iudices a se delegatos.

1 - De Sacra Romana Rota

Can. 78

§ 1. Tribunal ordinarium a Romano Pontifice constitutum pro appellationibus recipiendis est Sacra Rota Romana, quae est tribunal collegiale constans certo Auditorum numero cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares.

§ 2. Ii sacerdotes esse debent laurea doctorali in utroque saltem iure praediti.

§ 3. Auditorum electio Romano Pontifici reservatur.

§ 4. Sacra Rota ius dicit aut per singula collegia trium Auditorum ex ordine seu per singulos turnos, aut videntibus omnibus, nisi aliter pro aliqua causa Summus Pontifex constituat.

Can. 79

§ 1. Firma § 2, Sacra Rota iudicat:

1° In secunda instantia causas quae a quorumvis Hierarcharum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint et ad Sedem Apostolicam per appellationem legitimam deferantur;

2° In ultima instantia causas ab ipsa Sacra Rota et ab aliis quibusvis tribunalibus in secunda vel ulteriori instantia iam cognitas, quae in rem iudicatam non transierint.

§ 2. Causas quae ad fideles rituum orientalium spectant et per appellationes ad Sedem Apostolicam deferuntur, Sacra Rota iudicat in secunda et ulteriori instantia, si a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali ad eam remittantur.

§ 3. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can. 16, § 1, aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal advocaverit et Sacrae Rotae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissionis rescripto, Sacra Rota iudicat quoque in secunda et tertia instantia ope Collegiorum trium iudicum seu turnorum qui sibi invicem succedunt.

Can. 80

Causae maiores penitus excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.

Can. 81

Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E. Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.

Can. 82

§ 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:

1° De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Eotae illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint;

2° De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;

3° De querela nullitatis contra sententiam S. R. Rotae;

4° De petitione restitutionis in integrum adversus S. R. Rotae sententiam quae in rem iudicatam transierit;

5° De recursibus adversus sententias Sacrae Rotae in causis matrimonialibus quas ipsa ad novum examen admittere renuit;

6° De conflictu competentiae qui oriatur inter tribunalia inferiora, ad normam can. 127, § 2.

§ 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad Romanum Pontificem porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.

Can. 83

§ 1. In causa criminali, de qua in can. 82, § 1, n. 1, si forte locus sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.

§ 2. In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Eotam remittit, ut, secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota fuit, in suo Collegio seu turno manente vel excluso.

§ 3. In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus de quibus in can. 82, § 1, n. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla sententia S. R. Rotae, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus; et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam remittit ad Sacram Rotam, nisi Summus Pontifex aliter providerit.

§ 4. In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.

Can. 84

§ 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent, quamvis rationes in facto et in iure non contineant. 

§ 2. Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet, Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum regulas Tribunalis proprias.

ARTICULUS IV
De ordinariis tribunalibus patriarchalibus et archiepiscopalibus

Can. 85

§ 1. In curia patriarchali constitui debet ad normam iuris tribunal patriarchale, a tribunali eparchiae Patriarchae propriae distinctum.

§ 2. Tribunal patriarchale proprios iudices, promotorem iustitiae et vinculi defensorem habeat, atque instructum sit auditoribus, notariis,, aliisque necessariis ministris.

§ 3. Iudicibus, auditoribus atque promotore iustitiae exceptis, ceteri in § 2 recensiti iidem esse possunt in tribunali patriarchali et eparchiali.

Can. 86

Patriarchae habere debent Synodum permanenter constitutam iudicandis causis quae ad normam canonum praesentium Litterarum Apostolicarum ad ipsam spectant.

Can. 87

§ 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha praeside et quatuor Episcopis ad quinquennium nominatis.

§ 2. Horum Episcoporum duo ex residentialibus esse debent, designati ex ordine, ratione antiquioris episcopalis ordinationis.

§ 3. 1° Ceterorum Episcoporum alter a Patriarcha libere nominatur: alter ab Episcopis Patriarchae subiectis ad normam canonum eligitur. Hi Episcopi, exacto quinquennio, ad idem officium iterum assumi possunt;

2° Eodem tempore ac modo, designetur Episcopus qui sodalem Synodi permanentis, a Patriarcha nominatum vel ab Episcopis electum, impeditum substituat.

§ 4. Synodi permanentis sodales esse non possunt:

1° Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel condemnatoriam;

2° Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex iure communi aut particulari.

Can. 88

§ 1. Si Patriarcha impediatur quominus Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest, firmo iure particulari, antiquior episcopali ordinatione inter Episcopos Synodi sodales, redintegrato quinario numero per Episcopum substitutum a Patriarcha ad normam can. 87, § 3, n. 2, designatum.

§ 2. 1° Quoties Episcopus Synodi permanentis sodalis impeditur quominus sessionibus Synodi intersit, substituitur, si sit ex duobus Episcopis de quibus in can. 87, § 2, Episcopus immediate ex ordine sequens; si sit ex ceteris substituitur Episcopus de quo in can. 87, § 3, n. 2;

2° Si cum Episcopus, Synodi sodalis, a Patriarcha vel ab Episcopis electus, tum eius substitutus impediantur quominus interesse possint Synodi sessioni, et urgeat negotii definitio, idem Episcopus suffragium mittat ad Patriarcham per litteras, aperiendas in Synodi sessione.

§ 3. Quoties Synodus permanens definire debet negotium quod personam alicuius Episcopi Synodi sodalis vel eius eparchiam tangat, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam § 2.

Can. 89

Si quod negotium, ad Synodi permanentis competentiam pertinens, definiendum sit dum celebratur patriarchalis Synodus vel habetur Synodus electionum, negotii decisio Synodo permanenti reservatur.

Can. 90

§ 1. Ubi, ob aliquam gravem causam, Synodus permanens constitui non possit, causa perdurante, constituatur, Sede Apostolica praemonita, Consilium patriarchale quod Synodi permanentis vices in omnibus suppleat.

§ 2. Consilium patriarchale constat:

1° Ex Episcopo residentiali, ordinatione episcopali antiquiore inter Episcopos a Patriarcha dependentes;

2° Ex Episcopo ad normam canonum ab Episcopis residentialibus electo.

§ 3. Exacto quinquennio, pro Episcopo ratione antiquioris ordinationis episcopalis designato substituitur Episcopus residentialis ex ordine immediate sequens; Episcopus autem electus ab Episcopis residentialibus, ab iisdem ad idem officium iterum assumi potest.

Can. 91

Quae can. 85-90 de Synodo permanenti in patriarchatibus, de Consilio patriarchali et de tribunali patriarchali praescripta sunt, servari debent de Synodo permanenti in archiepiscopatibus, de Consilio archiepiscopali et de tribunali archiepiscopali.

ARTICULUS V
De tribunali delegato

Can. 92

Delegati iudices servare debent regulas statutas in can. 5-1l, 13.

Can. 93

§ 1. Iudex a Sede Apostolica delegatus uti potest ministris constitutis in curia eparchiae in qua iudicare debet; sed potest etiam alios cuiusvis eparchiae et ritus quos maluerit eligere et assumere, nisi in delegationis rescripto aliud cautum sit.

§ 2. Iudex a Patriarcha delegatus, nisi aliter ferat delegationis rescriptum, uti potest ministris intra territorium mandantis degentibus.

§ 3. Iudices vero ab Hierarchis locorum delegati uti debent ministris curiae eparchialis vel aliis ab Hierarcha loci probatis, nisi loci Hierarcha in aliquo peculiari casu ob gravem causam proprios et extraordinarios ministros constituendos decreverit.

CAPUT IV
De modis evitandi iudicia

ARTICULUS I
De transactione

Can. 94

§ 1. Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evitentur, proposita aliqua controversia quae privatum eorum bonum respiciat, iudex partes exhortetur ut per transactionem, si qua concordiae spes affulgeat, lis componatur.

§ 2. Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium vocentur, sive cum primum iudicio steterint, sive denique quocumque tempore et efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit.

§ 3. Convenit tamen dignitati iudicantis ut hoc negotium non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed ut illud alicui presbytero, praesertim ex iudicibus eparchialibus, committat.

Can. 95

In transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo transactio initur, nisi iuri divino vel canonico adversentur et salvo praescripto canonum qui sequuntur. 

Can. 98

§ 1. Transactio fieri valide nequit in causa: 1° Criminali;

2° De vinculo matrimonii;

3° De re beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptetur, nisi legitima accedat auctoritas;

4° De rebus spiritualibus quotiescumque interveniat solutio rei temporalis.

§ 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis rebus quae etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulet, solemnitatibus a iure statutis de alienatione rerum ecclesiasticarum.

Can. 97

§ 1. Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur compositio seu concordia.

§ 2. Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse cautum sit, utraque pars dimidium solvat.

ARTICULUS II
De compromisso in arbitros

Can. 98

§ 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire ut ea ab arbitris dirimatur.

§ 2. Idem scripto convenire possunt qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.

Can. 99

Nequeunt in arbitros compromitti controversiae de quibus transactio fieri vetatur.

Can. 100

§ 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.

§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designentur, debet saltem eorum numerus praefiniri et simul ratio statui qua nominandi sint.

Can. 101

Compromissum est irritum:

1° Si servatae non sint normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt;

2° Si scripto non sit exaratum; 

3° Si procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sint praescripta can. 99 vel 100;

4° Si controversia non sit vel orta, vel ex certo contractu oritura, ad normam can. 98.

Can. 102

§ 1. Si arbitri non sint in compromisso designati, vel si sufficiendi sint, et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiant de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali quod competens esset ad causam definiendam in primo gradu committere, nisi partes aliter convenerint. Tribunal auditis ceteris partibus, decreto provideat.

§ 2. Eadem norma servanda est si qua pars aliusve negligat arbitrum designare, dummodo tamen ipsa pars quae ad tribunal recurrit, viginti saltem ante dies, suos arbitros, si forte debuit, designaverit.

Can. 103

§ 1. Ab arbitri munere prohibentur:

1° Minores;

2° Excommunicati, infames et exclusi ab actibus legitimis coram Ecclesia post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;

3° Laici in controversiis de quibus in can. 2, § 1, n. 1-2.

§ 2. Religiosi munus arbitri ne suscipiant sine licentia Superioris.

Can. 104

Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptet.

Can. 105

§ 1. Praeter obligationes compromisso statutas, arbitri iisdem tenentur obligationibus quibus iudices, nisi rei natura aliud ferat.

§ 2. Nisi sententia sit irrita propter gravem ipsorum culpam, arbitri ius habent:

1° Ad expensarum restitutionem; qua de re possunt sibi cavere ad normam can. 436, § 2;

2° Ad honoraria, dummodo ne scripto se obligaverint ad gratuitam operam praestandam.

§ 3. Partes obligatione in solidum tenentur expensas et honoraria solvendi, salvo iure regressus.

Can. 106

§ 1. Arbitri recusari possunt propter suspicionem, servato praescripto can. 143, § 1.

§ 2. De recusatione autem videt tribunal de quo in can. 102, § 1; quod, auditis arbitris recusatis et partibus, decreto quaestionem dirimat, arbitris quos suspectes declaret, nisi in compromisso aliud cautum sit, alios sufficiens.

Can. 107

§ 1. Nisi partes aliter statuerint, arbitri rationem procedendi, libere seligunt; simplex autem ipsa sit, et breves termini, naturali aequitate servata, et legis processualis ratione habita.

§ 2. Arbitri quavis coercitiva carent potestate ; necessitate exigente, adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam ut de poenis infligendis decernat.

§ 3. Praescripta can. 140, 265, § 3, 277, § 3 ad arbitrorum quoque iudicium, quatenus fieri possit, applicanda sunt.

Can. 108

§ 1. Quaestiones incidentes quae forte exoriantur in iudicio arbitrali ipsi arbitri decreto dirimant.

§ 2. Si autem quaestio praeiudicialis oriatur de qua compromitti in arbitros, ad normam can. 99, nequeat, arbitri debent supendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint arbitrisque significaverint sententiam quae transierit in rem iudicatam, vel, si quaestio sit de statu personarum, sententiam quae exsecutioni mandari possit.

§ 3. Arbitri provisiones de quibus in can. 189-198 decernere non possunt; necessitate exigente, servetur praescriptum can. 107, § 2. Can. 109 § 1. Msi partes aliter statuerint, arbitri sententiam proferré debent intra sex menses a die quo omnes munus acceptaverint.

§ 2. Terminus prorogari potest a partibus; his autem dissentientibus, a tribunali de quo in can. 107, § 2, auditis partibus, dummodo prorogatio necessaria sit, nec tamen ultra tres menses.

§ 3. Decursus termini suspenditur si qui arbiter subrogandus sit, aut si casus eveniat de quo in can. 106, § 1, 108, § 2, 255, n. 1, 257; ipso iure autem pars termini quae superest ad viginti dies prorogatur, si sit minor. § 4. Si arbiter unicus, vel omnes subrogandi sint, terminus interrumpitur. Can. 110 Arbitri sententiam ferre debent ad normam iuris.

Can. 111

§ 1. Arbitrorum sententia ad maiorem suffragiorum numerum fertur.

§ 2. Conscribi autem debet ad normam can. 396-398, quatenus res patitur, et addita mentione compromissi quo arbitrorum potestas innititur.

§ 3. Sententia a singulis arbitris subscribi debet; ad eiusmet autem validitatem requiritur et sufficit ut maior eorum numerus eidem subscribat, dummodo rationum, ob quas ceteri non subseripserunt, expressa mentio in eadem sententia fiat.

Can. 112

§ 1. Exaratae ab arbitris sententiae integer textus intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae ubi sententia data est deponi debet; et intra quinque dies a depositione, nisi certo constet sententiam nullitate insanabili affectam esse, vicarius iudicialis, per se vel per alium, decretum confirmationis proferat, partibus statim notificandum.

§ 2. Si vicarius iudicialis hoc decretum proferre recuset, vel si transactis decem diebus a deposita sententia decretum non ediderit,pars cuius interest recurrere potest ad tribunal appellationis, servatis praescriptis can. 231, § 3, 232.

Can. 113

Data ab arbitris sententia, etiamsi eadem irrita declaretur, nec partes iure aliquo suo cadunt, nec terminorum lapsus habetur; sed sive illud sive hi suspenduntur, usque ad transactos decem dies ab illo, quo iudicialis sententia, quae illam arbitrorum nullam declaravit, in rem iudicatam transiit.

Can. 114

§ 1. Excepta sententiae correctione, de iuris remediis contra sententiam videt iudex qui competens est ad causam ab arbitris definitam in primo gradu iudicandam.

§ 2. Iudex qui huius sententiae nullitatem declaret, vel qui adversus eam concedat restitutionem in integrum, vel qui eam appellatione proposita reformandam ex toto vel ex parte censuerit, causam ipsam in primo gradu iudicare debet.

Can. 115

Arbitrorum sententiae correctio, in casibus de quibus in can. 402, § 1, peti potest a iudice loci in quo sententia data est, qui praescripta §§ 2-3 eiusdem canonis servare debet.

Can. 116

§ 1. Querela nullitatis sanabilis proponi potest, intra mensem a notificatione decreti de quo in can. 112:

1° Si compromissum sit irritum, firmo praescripto can. 117, § 1, n. 2;

2° Si violatae sint normae de quibus in can. 102, 103;

3° In casibus de quibus in can. 420, n. 2-4;

4° Si arbitri suae potestatis fines excesserint, vel terminos ad sententiam proferendam vel cancellariae tribunalis tradendam non servaverunt.

§ 2. Nequit autem proponi propter nullitates de quibus in n. 1 et 2, vel propter decursum termini ad sententiam proferendam, nisi a parte quae, ante sententiae pronunciationem, nullitatem arbitris denunciaverit.

Can. 117

§ 1. Querela nullitatis insanabilis proponi potest, servatis praescriptis can. 419 et 424, § 1:

1° In casibus de quibus in can. 418, n. 2-3;

2° Si violatam sit praescriptum can. 99.

§ 2. Terminus ad querelam nullitatis insanabilis proponendam decurrit a notificatione decreti de quo in can. 112.

Can. 118

Restitutio in integrum proponi potest, in casibus can. 432 statutis, intra terminum unius mensis, ad normam eiusdem canonis supputandum.

Can. 119

Tertii oppositio admittitur secundum normas can. 425-428 statutas.

Can. 120

Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur cum partes scripto inter se convenerunt sententiam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio proponenda est intra decem dies a notificatione decreti de quo in can. 112, coram ipso iudice, qui decretum tulit; si autem alius sit iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est facienda.

Can. 121

§ 1. Arbitrorum sententia contra quam appellatio non admittitur, transit in rem iudicatam statim ac decretum de quo in can. 112 prolatum sit.

§ 2. Arbitrorum sententia, contra quam appellatio admittitur, transit in rem iudicatam ad normam can. 429, n. 2.

Can. 122

§ 1. Arbitrorum sententiae exsecutio fieri potest in iisdem casibus quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.

§ 2. Exsecutio pertinet ad Hierarcham loci in quo data est, nisi partes alium exsecutorem designaverit.

CAPUT V
De disciplina in tribunalibus servanda

ARTICULUS I
De officio iudicum et tribunalis ministrorum

Can. 123

Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium, ne recuset.

Can. 124

§ 1. Iudex antequam aliquem ad suum trahat tribunal et iudicaturus sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.

§ 2. Eodem modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere debet num is in iudicio possit iure consistere.

§ 3. Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.

Can. 125

§ 1. Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.

§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.

§ 3. Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat, potest intra decem dierum spatium provocare ad tribunal appellationis.

Can. 126

Iudex quovis momento causae se absolute incompetentem agnoscens, suam incompetentiam declarare debet.

Can. 127

§ 1. Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali superiore in can. 72 designato.

§ 2. Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint distinctis tribunalibus superioribus, controversiae definitio reservatur tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota est; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato Romani Pontificis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.

Can. 128

§ 1. Index cognoscendam ne suscipiat causam in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum inclusive gradum lineae obliquae, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum, procuratorem, peritum vel testem egerit.

§ 2. In iisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent iustitiae promotor, defensor vinculi, assessor et auditor.

Can. 129

§ 1. Firmo can. 82, § 1, n. 2, cum iudex, etsi competens, recusatur ut suspectus, de recusatione, si proponatur contra minorem plurium iudicum numerum, iudicare debent ceteri iudices de collegio, qui non sint suspecti; si contra vicarium iudicialem vel maiorem iudicum eparchialium numerum, loci Hierarcha; si contra auditorem, a iudice principali; si contra iudicem delegatum in causa unicum vel contra maiorem delegatorum iudicum numerum, ipse delegans.

§ 2. Si ipsemet Hierarcha sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici appellationis.

§. 3. Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi, assessorem aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.

Can. 130

§ 1. Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.

§ 2. Hierarchae autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.

§ 3. Quod si ipsemet Hierarcha declaratus fuerit suspectus, idem peragat iudex appellationis.

Can. 131

Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos suspicio cadat.

Can. 132

Quod ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum can. 143.

Can. 133

In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.

Can. 134

§ 1. Nisi lex aliud caveat, si actor pro re sua probationes quas afferre posset, non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne suppleat excepto casu evidentis negligentiae vel doli partium, vitandae iniustae sententiae causa.

§ 2. Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas supplere potest et debet.

Can. 135

Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in iudicio primae instantiae ultra biennium non protrahantur, in gradu vero appellationis ultra annum.

Can. 136

§ 1. Excepto loci Hierarcha qui per se potestatem iudiciariam exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de officio rite et fideliter implendo coram Hierarcha vel coram iudice a quo electi sunt, vel coram sacerdote ab alterutro designato, praestare debent; idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur, si ad peculiarem aliquam causam sint constituti.

§ 2. 1° Etiam iudex a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegatus idem iusiurandum praestare debet cum primum tribunal constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando actum redigat;

2° Obligatio de qua in n. 1° tenet quoque iudicem ordinarium in monasteriis, in Ordinibus itemque in Congregationibus exemptis.

Can. 137

§ 1. Quotiescumque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut tribunalis administris, sive a partibus, testibus, peritis, semper emitti debet praemissa divini Nominis invocatione et tactis Cruce D. N. I. Ch. vel sancto Evangeliorum libro, aut, si ita ferat usus, tacto a sacerdotibus pectore.

§ 2. Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio iurati affirmant.

§ 3. Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.

Can. 138

§ 1. In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit, iudices et tribunalis adiutores obligatione tenentur servandi secretum officii.

§ 2. Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.

§ 3. Imo quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando adstringere ad secretum servandum.

Can. 139

Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera quaevis acceptare prohibentur.

Can. 140

§ 1. Iudices qui, cum certe et evidenter competentes sint, ius reddere recusent, vel qui temere se competentes declarent, vel qui ex dolo aut gravi negligentia actum irritum cum aliorum detrimento vel actum iniustum ponant, aut aliud litigantibus damnum inferant, ad instantiam partis aut etiam ex officio, congruis poenis a competenti auctoritate puniri possunt, non exclusa officii privatione.

§ 2. Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo modo communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria aliisque poenis, privatione officii non exclusa, salvo iure particulari quo graviores poenae praescribantur.

§ 3. Iisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.

Can. 141

Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro ecclesiasticae sententiae observantia.

 ARTICULUS II
De ordine cognitionum

Can. 142

Iudices et tribunalia debent causas ad se delatas eo ordine cognoscere quo fuerunt propositae, nisi qua earum celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali statuendum est.

Can. 143

§ 1. Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, opponendae et cognoscendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.

§ 2. Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in quovis statu et gradu causae.

§ 3. Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex ofiicio semper excludi debent.

Can. 144

§ 1. Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed condemnetur in expensas, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse- § 2. Aliae exceptiones peremptoriae opponi debent post contestatam litem, et suo tempore tractandae sunt secundum regulas circa quaestiones incidentes.

Can. 145

§ 1. Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem, utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen proponi possunt.

§ 2. Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut index opportunius existimaverit. 

Can. 146

Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.

Can. 147

Quoties, proposita principali controversia, causa suboriatur, quae talis sit naturae et tali nexu cum controversia cohaereat ut ex eius solutione pendeat solutio propositae 'Controversiae, haec praeiudicialis causa ante omnia a iudice cognoscenda est.

Can. 148

§ 1. Si ex principali controversia quaestiones incidentes nascantur, cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum solutionem.

§ 2. Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra parte propositae sunt, illae antea definiantur.

§ 3. Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.

ARTICULUS III
De terminis et dilationibus

Can. 149

§ 1. Fatalia legis quae dicuntur, idest termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.

§ 2. Termini autem iudiciales et convenionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.

§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

Can. 150

Si dies, ad actum iudicialem indictus, sit feriatus nec in decreto iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis, terminus intelligitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.

ARTICULUS IV
De loco et tempore iudicii

Can. 151

§ 1. Quamvis Episcopus in quolibet suae eparchiae loco, qui non sit exemptus vel stauropegiacus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus, ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.

§ 2. Iusta ex causa, Patriarcha et Archiepiscopus erigere possunt ad actum tribunal in quolibet sui patriarchatus vel archiepiscopatus loco.

Can. 152

Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto loci Hierarcha.

Can. 153

§ 1. In unaquaque eparchia, Hierarcha publico decreto dies et horas definiri curet, pro adiunctis opportunas, quibus tribunal adiri regulariter possit, et ab eo iustitiae administratio exigi.

§ 2. Iusta tamen de causa, et quoties periculum est in mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici tutelam invocare.

Can. 154

§ 1. Dies festi de praecepto, et ultimi tres dies maioris hebdomadae feriati habeantur; et in iis citationes intimare, audientias habere, partes et testes excutere, probationes assumere, decreta et sententias ferre, denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana caritas, aut bonum publicum aliud postulent.

§ 2. Iudicis autem est in singulis casibus statuere et denuntiare, an et quae acta supra dictis diebus expleri debeant.

ARTICULUS V
De personis ad disceptationem iudicialem admittendis
et de modo conficiendi et conservandi acta

Can. 155

§ 1. Dum causae coram tribunali aguntur, extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.

§ 2. Omnes, iudicio assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et incontinenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere. 

Can. 156

§ 1. Si alieni actui processuali interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.

§ 2. Eadem norma servetur si interroganda sit surdus vel mutus, neque fieri possit aut expediat ut interrogatio fiat ad normam can. 301.

Can. 157

§ 1. Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, ut sunt sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ut citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.

§ 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua officiali loci redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

Can. 158

§ 1. Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.

§ 2. Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.

§ 3. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 159

§ .1. In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam can. 157, 158, conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis cautelis acta ipsa originalia.

§ 2. 1° Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam ibi communiter cognitam vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet;

2° In causis in quibus appellans, qui ad Sedem Apostolicam provocat, ad patrocinium gratuitum iam admissus fuerit, versio actorum fit ex officio a tribunali coram quo acta ipsa exarata sunt.

Can. 160

§ 1. Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus, bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.

§ 2. Nisi iudici ob peculiares rationes aliud videatur, anonymae epistulae atque libelli quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscripta quae sint certo calumniosa, destruantur.

§ 3. Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.

§ 4. Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.

CAPUT VI
De partibus in causa

ARTICULUS I
De actore et reo convento

Can. 161

Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur; reus autem legitime conventus respondere debet.

Can. 162

Licet actor vel reus conventus procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen debet in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.

Can. 163

§ 1. Pro minoribus et iis qui rationis usu destituti sunt, agere et respondere debent eorum parentes aut tutores vel curatores.

§ 2. Si iudex existimet ipsorum iura esse in convictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a parentibus aut tutoribus, vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut difficulter liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.

§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si minores usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine patris vel tutoris consensu ; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum expleverint, etiam per seipsos; secus per tutorem decreto ab Hierarcha, praevia prudenti inquisitione, datum, vel etiam per procuratorem a se, Hierarchae auctoritate, constitutum.

Can. 164

Nomine personarum moralium, sive collegialium sive non collegialium, stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto can. 168; in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris, procurator ab Hierarcha designatus.

Can. 165

Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis : in ceteris agere et respondere debent per suos curatores.

Can. 166

§ 1. Ut curator ab auctoritate civili alicui datus a iudice ecclesiastico valide admittatur, debet accedere consensus Hierarchae proprii illius cui datus est.

§ 2. Hierarcha potest quoque alium curatorem constituere pro foro ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id statuendum esse prudenter censuerit.

Can. 167

Religiosi sine Superiorum consensu persona carent in iudicio, nisi in casibus qui sequuntur:

1° Si de vindicandis adversus religionem iuribus sibi ex professione quaesitis agatur;

2° Si ipsi extra claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio urgeat.

Can. 168

§ 1. Hierarchae locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut domus episcopalis stare in iudicio ; sed consultores eparchiales vel consilium administrationis audire aut eorum consensum obtinere debent, quando in periculo versatur pecuniae summa ad quam alienandam, eorumdem consensus aut consilium requiritur.

§ 2. Beneficiarii omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut respondere praevia licentia scripto data Hierarchae loci, aut saltem, si res urgeat, protopresbyteri seu Vicarii foranei, qui statim Hierarcham de concessa licentia certiorem reddere debet.

§ 3. Praelati ac Superiores sodalitatum, confraternitatum, aliorumque sodalitiorum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt, nomine suae cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam statutorum.

§ 4. Adversus eos de quibus in §§ 1-3, si sine praescripto consensu aut consilio in iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad refectionem damnorum.

§ 5. In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris munere fungitur, potest ipse loci Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.

§ 6. Superiores religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare in iudicio, nisi ad normam statutorum.

Can. 169

§ 1. Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo ad impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis; per procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium avertendum ; in reliquis ab agendo repelluntur.

§ 2. Alii excommunicati generatim stare in iudicio queunt, nisi exceptio opponatur ad normam can. 143, § 3.

ARTICULUS II
De procuratoribus ad lites et advocatis

Can. 170

§ 1. In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.

§ 2. Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio constituat, aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.

§ 3. Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem sibi constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.

§ 4. At Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui eius personam, procuratorio nomine, gerat.

Can. 171

§ 1. Unicum quisque potest constituere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi id eidem expresse permissum fuerit.

§ 2. Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem constituantur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.

§ 3. Advocati autem plures simul constitui queunt.

§ 4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro eodem cliente eadem persona exercere potest.

Can. 172

§ 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae ; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.

§ 2. Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure canonico.

§ 3. Religiosus admitti potest sive ut procurator sive ut advocatus, nisi aliud in statutis caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen Superioris.

Can. 173

§ 1. Quilibet a parte potest constitui procurator, dummodo secundum can. 172 idoneus sit, neque opus est ut Hierarchae approbatio antecesserit.

§ 2. Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Hierarchae, quae aut generalis sit ad omnes causas aut specialis ad certam causam.

§ 3. In iudicio coram Sedis Apostolicae vel Patriarchae delegato, ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.

§ 4. Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 51, §§ 1, 2, aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi a iudice qui causam videt; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis § 3 apud tribunal Hierarchae loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.

Can. 174

§ 1. Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum ad lites scriptum, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.

§ 2. Quod si mandans scribere nesciat vel nequeat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum subsignent.

Can. 175

Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.

Can. 176

Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, necesse est id munus a parte vel a iudice ad instar mandati procuratorii habeat, de qua commissione in actis constare debet.

Can. 177

Si quis, cum mandatum nequeat probare, libellum iudicialem ad iuris exstinctionem impediendam exhibere nomine alterius velit, vel singulos actus urgente necessitate ponere in processu, potest arbitrio iudicis admitti, praestita, si res ferat,.idonea cautione; actus autem qualibet vi caret, nisi, intra terminum peremptorium a iudice statuendum, mandatum rite probet.

Can. 178

Procuratori valide notificantur omnia acta processualia quae partibus notificari debent vel possunt, nisi iudex aliter statuat.

Can. 179

Quoties ius requirit speciale mandatum in procuratore ut certum actum ponere valeat, uti est renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, transigere, pacisci, compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, procurator qui sine mandato actum illum ponit, nihil agit. Can. 180 Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.

Can. 181

§ 1. Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.

§ 2. Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet.

Can. 182

§ 1. Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei religiosae parte vindicata pacisci.

§ 2. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Hierarcha poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.

Can. 183

Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum officium prodiderint, a patrocinio exercendo suspendantur, et muleta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.

CAPUT VII
De actionibus et exceptionibus

Can. 184

Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.

Can. 185

§ 1. Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.

§ 2. Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.

Can. 186

§ 1. Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.

§ 2. Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.

Can. 187

§ 1. Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.

§ 2. Pariter potest reus conventus in petitorio, actorem reconvenire in possessorio ; et vice versa, nisi res sit de spolio.

Can. 188

§ 1. Potest actor, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.

§ 2. Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.

§ 3. Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem et firmis praescriptis can. 148, § 3, 219, § 1.

ARTICULUS I
De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris
et de necessariis alimentis ad tempus praestandis

Can. 189

§ 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

§ 2. In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui inhibeatur.

§ 3. Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videtur.

Can. 190

§ 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure manifesto constet et servata norma de qua in can. 451.

§ 2. Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae quolibet titulo apud alias personas reperiantur, et ad res quae, licet debitoris non sint, ei tamen debentur.

Can. 191

Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offeratur.

Can. 192

Iudex potest ei cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis, si ius suum non probaverit, resarciendis.

Can. 193

§ 1. Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idoneus sequester, proponentibus partibus, a iudice designetur; si partes inter se dissentiant, iudex ipse sequestrem deligat.

§ 2. Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere debet cum omni causa. § 3. Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.

Can. 194

Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex, auditis partibus, decreto statim exsequendo, statuere potest, idoneis si res ferat praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.

Can. 195

Proposita a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum decretum de quo in can. 194, iudex, audita altera parte, expeditissime provideat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis, aut petitione reiecta, patet recursus ad Hierarcham cui tribunal subiicitur, dummodo ipse ne sit iudex, vel, si quis malit, ad iudicem appellationis, qui item expeditissime decernant.
 

ARTICULUS II
De actionibus ex novi operis nuntiatione et damno infecto

Can. 196

§ 1. Qui ex aliquo novo opere damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.

§ 2. Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab opere cessare debet ; sed, dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.

§ 3. Nuntianti novum opus potest iudex praeviam imponere cautionem de damno, si ius suum non demonstraverit, resarciendo ; ad iuris autem probationes afferendas duo menses praefiniuntur, qui, ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera parte, prorogari vel reduci poterunt.

Can. 197

Si vetus opus magna ex parte immutetur, idem ius esto quod de novo opere can. 196 constitutum est.

Can. 198

Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam minatur, ex arbore aut ex alia re quacumque, actionem habet de damno infecto ad obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel, si forte evenerit, resarciendo.

ARTICULUS III
De actionibus ob nullitatem actuum

Can. 199

Si actus aut contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis.

Can. 200

§ 1. Nullitas actus tunc tantum habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu condiciones desiderantur a canonibus ad validitatem requisitae.

§ 2. Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actuum qui praecedunt aut subsequuntur et ab actu non dependent.

Can. 201

Qui actum posuit nullitatis vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.

Can. 202

Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure censentur.

Can. 203

Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit mandatum.
 

ARTICULUS IV
De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum

Can. 204

§ 1. Actionem ad rescissionem aetas positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, proponere potest:

1° Si agatur de actu inter vivos, ille qui metum vel dolum passus est eiusque heredes;

2° Si agatur de actu mortis causa, quilibet cuius intersit.

§ 2. 1° Eadem actione intra biennium uti potest, qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est;

2° Si tamen alter contrahens offerat talem contractus emendationem, quae sufficiat ad laesionem reparandam, iudex debet a contractus rescissione abstinere.

Can. 205

Institui haec actio potest:

1° Contra eum qui metum intulit aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia peregerit;

2° Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem, qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet usque ad ipsum metus vel doli auctorem.

Can. 206

Si is qui metum intulit aut dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem;, parti laesae seu deceptae competit exceptio metus vel doli.

Can. 207

§ 1. Minoribus vel minorum iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.

§ 2. Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi imputandam non esse probaverint.

Can. 208

§ 1. Restitutio in integrum peti debet intra quadriennium ab adepta maiori aetate computandum, si agatur de minoribus; a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis moralibus.

§ 2. Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.

Can. 209

Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.

ARTICULUS V
De actionibus reconventionalibus

Can. 210

§ 1. Actio quam reus coram eodem iudice in eodem iudicio instituit contra actorem vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel minuendam actoris petitionem, dicitur reconventio.

§ 2. Reconventio reconventionis non admittitur.

Can. 211

Actio reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis causis spolii.

Can. 212

Proponenda est iudici coram quo actio principalis instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti, nisi, ad actionem reconventionalem quod attinet, is sit absolute incompetens.

ARTICULUS VI
De actionibus seu remediis possessoriis

Can. 213

Qui ad possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel iuris exercitium immittatur.

Can. 214

Non solum possessio, sed etiam simplex detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem possessoriam.

Can. 215

§ 1. Qui annum integrum in possessione rei vel in quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae possessionis.

§ 2. Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.

Can. 216

§ 1. Etiam qui vi, clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus quemlibet deturbatorem : non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam surripuit aut precario accepit.

§ 2. In causis quae ad bonum publicum spectant, iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi, clam vel precario possidet.

Can. 217

§ 1. Si inter duos controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.

§ 2. In dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.

§ 3. Si rei vel iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiantur ut litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii petitorii exitum.

Can. 218

§ 1. Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii tuctorem vel rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel spolii et spolii exceptionem.

§ 2. Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.

Can. 219

§ 1. Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium,, obligatione respondendi non tenetur, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.

§ 2. Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi spoliationem ipsam.

§ 3. Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod occurat periculum (uti saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro diversis adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.

Can. 220

Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in iudiciis adipiscendae.

ARTICULUS VII
De exstinctione actionum

Can. 221

In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur praescriptione ad normam iuris; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur.

Can. 222

Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et praescriptione.

Can. 223

Firmo praescripto can. 4, de delictis Sacrae Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi agatur:

1° De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;

2° De actione ob delicta qualificata contra castitatem et iustitiam commutativam, quae quinquennio perimitur;

3° De actionibus ob simoniam vel homicidium, contra quae actio criminalis decennio perdurat.

Can. 224

Sublata per praescriptionem actione criminali:

1° Non est hoc ipso sublata actio civilis, forte ex delicto orta, ad damna resarcienda;

2° Hierarcha remedio uti adhuc potest non promovendi ad altiorem ordinem clericum, et, ad scandalum evitandum, prohibendi clerico exercitium sacri ministerii aut etiam eundem ab officio seu munere, ad normam iuris, amovendi.

Can. 225

§ 1. Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.

§ 2. Si delictum habeat tractum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit.

§ 3. In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.

PARS II
DE IUDICIO CONTENTIOSO

SECTIO I
DE IUDICIO CONTENTIOSO IN GENERE

CAPUT I
De causae introductione

ARTICULUS I
De libello litis introductorio

Can. 226

Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio, ad normam canonum, proposita sit ab eo cuius interest, vel a promotore iustitiae.

Can. 227

Introducta causa ad normam can. 228 et seqq., iudex procedere potest ex officio, praeter alios casus iure expressos, in causis quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, ad normam can. 133.

Can. 228

Qui aliquem convenire vult debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.

Can. 229

§ 1. Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus libellum exhibeat, ore petitionem suam coram tribunali proponere potest.

§ 2. Item in causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio ore sibi factae.

§ 3. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus.

Can. 230

Libellus quo lis introducitur debet:

1° Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo petatur;

2° Indicare, summatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae allegantur et asseruntur;

3° Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, nec non loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia.

Can. 231

§ 1. Iudex vel tribunal, postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam in iudicio non deesse, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.

§ 2. Si iudicis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere ; quod si iudex emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.

§ 3. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad tribunal appellationis; a quo, audita parte, et promotore iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda est.

Can. 232

Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam can. 231, pars cuius interest instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Hierarcham cui tribunal subiicitur, si ipse iudex non sit, vel ad tribunal appellationis interponere ut vel iudex ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum subrogetur.

ARTICULUS II
De citatione et denuntiatione actuum iudicialium

Can. 233

§ 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis.

§ 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse.

Can. 234

§ 1. Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.

§ 2. Denuntiantur autem reo, et, si sint plures, singulis.

§ 3. Debet insuper actori nota fieri, ut statuto die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.

Can. 235

Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium suscipere debet ad normam can. 163-169.

Can. 236

Quaelibet citatio est peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in can. 369.

Can. 237

§ 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, indicans a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; nec non locum, annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.

§ 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.

Can. 238

Citatio duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera asservetur in actis.

Can. 239

§ 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicumque is invenitur.

§ 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius eparchiae ingredi potest, si iudex id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.

§ 3. Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi. commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum ; sin minus eam ad iudicem referat, ut transmittatur ad normam can. 241, 242.

Can. 240

Reus qui citatoriam schedam recipere recuset, legitime citatus habeatur.

Can. 241

Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et condiciones tutissimus sit.

Can. 242

§ 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.

§ 2. Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores curiae schedam citationis ad modum edicti per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica ephemeride eam inserendo ; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.

Can. 243

§ 1. Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit, debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.

§ 2. Idem peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.

§ 3. Si citatio fiat per edictum, cursor in edicti calce signet quo die et hora edictum affixum ad fores curiae fuerit et quamdiu affixum manserit.

§ 4. Si reus receptionem schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addito die et hora recusationis, iudici remittat.

Can. 244

§ 1. Cursor quae peregit ad iudicem referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.

§ 2. Si per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides eiusdem officii.

Can. 245

Si scheda citatoria non referat quae in can. 237 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus.

Can. 246

Regulae superius statutae de rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum denuntiationi aliisque huiusmodi.

Can. 247

Cum citatio legitime peracta fuerit aut partes sponte in iudicium venerint:

1° Res desinit esse integra;

2° Causa fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;

3° In iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure delegantis;

4° Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam iuris;

5° Lis pendere incipit; et ideo statim obtinet principium: lite pendente, nihil innovetur.

CAPUT II
De litis contestatione

Can. 248 

Obiectum seu materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu declaratione qua conventus petitioni actoris formaliter contradicit, animo litigandi coram iudice.

Can. 249

Ad litis contestationem sufficit ut partibus coram iudice vel eius delegato comparentibus, in actis inseratur petitio actoris et contradictio conventi, unde constet qua de re agatur seu quinam sint controversiae termini.

Can. 250

In causis tamen implicatioribus, in quibus petitio actoris nec perspicua sit nec simplex vel contradictio conventi difficultatibus scateat, iudex, ex officio aut ad instantiam actoris vel conventi, partes citet ad rite definiendos controversiae articulos, idest ad causae dubia, ut dicitur, concordanda.

Can. 251

§ 1. Si die dubiis concordandis praestituto, pars in ius vocata non compareat nec iustam absentiae excusationem alleget, contumax declaretur, et dubiorum formula statuatur ex officio, parte, quae praesens fuerit, id postulante. Parti autem contumaci statim id notum fiat ex officio ut quas velit exceptiones contra dubiorum formulam possit proponere et a contumacia se purgare, intra tempus quod iudici congruum videatur

§ 2. Partibus praesentibus et in formula dubiorum concordibus, si iudex non contradicat, eius rei fiat mentio in decreto quo formula firmatur.

 § 3. Si vero partes dissentiant aut earum conclusiones iudici non probentur, fit locus quaestioni incidenti.

§ 4. Dubiorum formula semel statuta mutari non potest, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita utraque vel altera parte eiusque rationibus perpensis.

Can. 252

Antequam litis contestatio locum habuerit, iudex ad testium auditionem aliarumve probationum receptionem ne procedat, nisi in casu contumaciae, aut nisi testium depositionem recipere oporteat, ne ipsa ob probabilem testis mortem, ob discessum eiusdem vel ob aliam iustam causam recipi postea nequeat, aut difficulter possit.

Can. 253

Lite contestata:

1° Haud licet actori libellum mutare, nisi, reo consentiente, iudex, iustis de causis, censeat mutationem esse admittendam, salva semper reo compensatione damnorum et expensarum, si qua debeatur. Libellus non censetur mutatus, si coarctetur aut mutetur probationis modus; si minuantur aut petitio aut accessoria petitionis; si facti adiuncta in libello pridem posita ita illustrentur, compleantur aut emendentur, ut controversiae obiectum idem remaneat; si praeter rem petatur foenus; si in locum rei petatur pretium aut aliquid aequivalens;

2° Iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis; quod quidem poterit, instantibus partibus, arbitrio suo prorogare, dummodo ne lis, ultra quam aequum sit, protrahatur;

3° Possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; quapropter damnatus rem restituere, non solum rem ipsam, sed et rei fructus a litis contestatae tempore restituere debet et damna praeterea resarcire, si qua secuta fuerint.

CAPUT III
De litis instantia

Can. 254

Instantiae initium fit citatione ; finis autem omnibus modis, quibus iudicium terminatur, sed et antea instantia non solum interrumpí, verum etiam finiri potest sive peremptione sive renuntiatione.

Can. 255

Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab ofiicio cuius ratione agit:

1°Causa nondum conclusa, instantia interrumpitur, donec heres defuncti aut successor litem instauret;

2° Causa conclusa, instantia non interrumpitur, sed iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore.

Can. 256

Si controvertatur cuinam ex clericis litigantibus ius sit ad beneficium et alter, lite pendente, moriatur, aut beneficio renuntiet, instantia non interrumpitur, sed contra superstitem eam prosequitur promotor iustitiae qui pro beneficii aut ecclesiae libertate dimicet, nisi beneficium sit liberae collationis Hierarchae et hic praeferat causam ut victam superstiti adiudicare.

Can. 257

Procuratore aut curatore a munere cessante, tamdiu interrupta manet instantia, quamdiu pars aut ii ad quos pertinet novum procuratorem vel curatorem nominaverint aut per se ipsi in posterum agere se velle professi fuerint.

Can. 258

Si nullus actus processualis, quin aliquod obstet impedimentum, ponatur in tribunali primae instantiae per annum aut in gradu appellationis per sex menses, instantia perimitur.

Can. 259

Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve minoribus aequiparatos, eaque ex ofiicio etiam declarari debet, salvo iure regressus ad indemnitatem adversus tutores, administratores, procuratores qui culpa se caruisse non probaverint.

Can. 260

Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae: imo haec vim habere possunt etiam in alia instantia, dummodo ea inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.

Can. 261

In casu peremptionis, quas quisque ex litigatoribus fecerit, has ipse ferat expensas perempti iudicii.

Can. 262

§ 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum reus possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.

§ 2. Renuntiatio ut valeat, peragenda est scripto, et a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari, vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.

Can. 263

Renuntiatio a iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae; et obligat renuntiantem ad salvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.

CAPUT IV
De interrogationibus partibus in iudicio faciendis

Can. 264

§ 1. Iudex ad eruendam veritatem facti quod publice interest ut extra dubium ponatur, debet partes interrogare.

§ 2. In aliis casibus potest contendentes interrogare, etiam ex officio, vel ut illustretur probatio adducta vel ne iniustam ferat decisionem propter evidentem partium negligentiam vel dolum.

§ 3. Interrogatio partium fieri a iudice potest in quovis stadio iudicii ante conclusionem in causa; post conclusionem in causa servetur praescriptum can. 385.

Can. 265

§ 1. Iudici legitime interroganti partes respondere debent et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso.

§ 2. Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit haec recusatio, utrum iusta sit, an confessioni aequiparanda, necne, iudicis est aestimare.

§ 3. Pars, quae respondere debet, si illegitime respondere recusaverit aut si postquam responderit mendax reperta fuerit, puniatur, ad tempus a iudice pro rerum adiunctis definiendum, remotione ab actibus legitimis coram Ecclesia; et si ante responsionem iusiurandum de veritate dicenda praestiterit, laicus interdicto personali, clericus suspensione plectatur.

Can. 266

§ 1. Quoties bonum publicum in causa est, iudex debet iusiurandum de veritate dicenda a partibus exigere; in aliis, potest pro sua prudentia.

§ 2. Post absolutus interrogationes iudex potest ab eo qui praestitit iusiurandum de veritate dicenda exigere iusiurandum de veritate dictorum sive circa omnes articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii aliave iusta causa id postulare videatur; debet autem in causis, in quibus bonum publicum vertitur, si forte iusiurandum de veritate dicenda omissum sit.

Can. 267

§ 1. Tum actor tum reus, tum etiam promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur».

§ 2. In his articulis exarandis, admittendis et parti proponendis regulae cum proportione serventur quae in can. 295-304 statutae sunt.

Can. 268

Ad iusiurandum praestandum vel interrogationibus respondendum partes personaliter coram iudice se sistere debent, exceptis iis de quibus in can. 292, § 2, n. 1, 2.

CAPUT V
De probationibus

Can. 269

Non indigent probatione:

1° Facta notoria;

2° Quae ab ipsa lege praesumuntur;

3° Facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi a iure vel a iudice probatio nihilominus exigatur.

Can. 270

§ 1. Onus probandi incumbit ei qui asserit.

§ 2. Actore non probante, reus absolvitur.

Can. 271

Probationes quae ad moras iudicio nectendas postulari videntur, ceu examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod cito haberi non potest, iudex ne admittat, nisi hae probationes necessariae videantur quia ceterae deficiant aut satis non sint.

ARTICULUS I
De confessione partium

Can. 272

Assertio de aliquo facto, in scriptis aut ore ab una parte contra se et pro adversario coram iudice, sive sponte, sive iudice interrogante peracta, dicitur confessio iudicialis.

Can. 273

Si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, confessio iudicialis unius partis, dummodo libere et considerate facta, relevat alteram ab onere probandi.

Can. 274

Pars, aliquid confessa in iudicio, non potest contra confessionem suam venire, nisi aut ex continenti hoc faciat, aut probet confessionem ipsam vel carere condicionibus in can. 273 expressis vel errori facti esse adscribendam.

Can. 275

Confessio sive scriptis, sive ore, ipsimet adversario aut aliis extra iudicium facta, dicitur extraiudicialis: eaque in iudicium deducta, iudicis est, perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti facienda sit.

ARTICULUS II
De testibus et attestationibus

Can. 276

Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum praefinitum in canonibus qui sequuntur.

Can. 277

§ 1. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.

§ 2. Salvo praescripto can. 279, § 3, n. 2, ab hac obligatione eximuntur:

1° Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;

2° Qui ex testificatione sua sibi vel coniugi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae obliquae, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.

§ 3. Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes puniantur ad normam can. 265, § 3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.

1 - Qui  testes  esse  possint

Can. 278

Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte.

Can. 279

§ 1. Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.

§ 2. Ut suspecti:

1° Excommunicati, periurii, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;

2° Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;

3° Publici gravesque partis inimici.

§ 3. Ut incapaces:

1° Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli, Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;

2° Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;

3° Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae obliquae, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut canonicum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur.

Can. 280

Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur ; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et regulariter iniurati audiantur.

2 - Aquibus, quomodo, et quot  testes  induci 
et  qui  excludi  possint

Can. 281

§ 1. Testes a partibus inducuntur.

§ 2. Possunt etiam induci a promotore iustitiae et defensore vinculi, si id ad causam intersit.

§ 3. Sed ipse iudex, quoties agitur de minoribus aliisve qui minoribus aequiparantur, et generatim quoties publicum bonum id exigit, potest testes ex officio inducere ; itemque in casu de quo in can. 134, § 1.

§ 4. Pars, quae testem induxit, potest eius examini renunciare; sed adversarius postulare potest ut, hac non obstante renuntiatione, testis examini subiiciatur.

Can. 282

§ 1. Si quis sponte compareat testimonii reddendi gratia, iudex poterit eius testimonium admittere vel repellere prout expedire censuerit.

§ 2. Debet autem testem, qui se sponte obtulerit, repellere cum comparere sibi videatur moras iudicio nectendi causa vel iustitiae et veritati quoquo modo officiendi.

Can. 283

§ 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur; praeterea exhibeantur articuli argumentorum super quibus testes sint interrogandi.

§ 2. Si ne intra diem quidem peremptorium a iudice praestitutum, obtemperatum fuerit, postulatio deserta censetur.

Can. 284

Iudici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi.

Can. 285

Partes debent sibi invicem nota facere testium nomina antequam eorum-examen inchoetur, aut, si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante testimoniorum publicationem.

Can. 286

§ 1. Testes debent ex ofiicio excludi, si iudici liquido constet eos a testimonio ferendo prohiberi, salvo praescripto can. 280.

§ 2. Ast etiam, postulante adversario, testes excludendi sunt, si iusta exclusionis causa demonstretur, quae exclusio dicitur reprobatio personae testis.

§ 3. Pars nequit reprobare personam testis quem ipsa induxit, nisi nova reprobationis causa supervenerit ; potest autem eius dicta reprobare.

§ 4. Reprobatio testis fieri debet intra triduum postquam testium nomina cum parte communicata fuerint, nec postea facta admittatur, nisi pars demonstret vel saltem iuramento affirmet defectum testis antea sibi notum non fuisse.

§ 5. Iudex autem reprobationis discussionem in finem litis reservet, nisi contra testem stet praesumptio iuris, aut defectus sit notorius vel statim ac facile probari possit vel postea probari nequeat.

Can. 287

Citatio testium fit ministerio iudicis, decreto interveniente, et intimanda est testibus ad normam can. 237-245.

Can. 288

§ 1. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.

§ 2. Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus obveniat.

3 - De iure iurando testium

Can. 289

§ 1. Testis, antequam testimonium edat, iusiurandum praestare debet de tota ac sola veritate dicenda, salvo praescripto can. 280.

§ 2. Partes earumve procuratores praestationi iurisiurandi testium assistere possunt, salvo praescripto can. 285.

§ 3. Testibus, si de iure partium mere privato agatur, poterit iusiurandum, partibus consentientibus, remitti.

§ 4. Sed etiam cum iusiurandum a teste non exigitur, iudex testem commone faciat gravis obligationis, qua semper tenetur, veritatem dicendi.

Can. 290

Testes, tametsi iusiurandum praestiterint de veritate dicenda, poterunt nihilominus pro prudenti iudicis arbitrio, absoluto examine, adigi ad iusiurandum de veritate dictorum praestandum sive circa omnes articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii et editae testificationis adiuncta id postulare videntur.

Can. 291

Testes adigi etiam iureiurando possunt ad secretum servandum circa propositas interrogationes dataque responsa, usque dum acta et allegata publici iuris fiant; imo etiam perpetuo ad normam can. 138, § 3.

4 — De testium examine

Can. 292

§ 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.

§ 2. Ab hac generali regula excipiuntur:

1° S. R. E. Cardinales et Patriarchae, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa; ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;

2° Qui morbo aliove corporis vel animi impedimento aut condicione vitae, uti moniales, tribunalis sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;

3° Qui extra eparchiam degentes, ad tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a tribunali loci in quo commorantur ad normam can. 34, secundum interrogationes et instructiones a causae iudice transmissas;

4° Qui in eparchia quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis sede, ut sine gravibus impensis vel gravi incommodo tribunalis sedem adire non possint. Hoc in casu iudex, nisi ipse sine gravibus impensis testes commode adire possit, debet propiorem aliquem sacerdofem dignum et idoneum designare, ut cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque opportunis instructionibus.

Can. 293

Examini tertium partes assistere nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.

Can. 294

§ 1. Testes seorsum singuli examinandi sunt.

§ 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu comparare.

§ 3. Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant:

1° Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;

2° Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;

3° Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.

Can. 295

§ 1. Examen fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.

§ 2. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere debent, ut eas ipse deferat.

Can. 296

Testis primo interrogari debet non modo de generalibus personae adiunctis : de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, condicione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.

Can. 297

Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.

Can. 298

§ 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.

§ 2. Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censeat.

Can. 299

Testes ore testimonium dicant, et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.

Can. 300

Responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.

Can. 301

Si testis sit surdus, mutus, vel surdus et mutus, interrogationes vel responsiones vel utraeque scripto fieri possunt, nisi iudex interpretis opera uti malit.

Can. 302

Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis deque ceteris omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.

Can. 303

§ 1. Testi, antequam ab auditorio discedat, debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.

§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.

Can. 304

Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam acta seu testimonia publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae absit periculum.

5 - D  testimoniorum evulgatione 
eorum quere probatione

Can. 305

§ 1. Cum partes aut earum procuratores examini non interfuerunt, testimonia post absolutum omnium testium examen poterunt, decreto iudicis, statim evulgari.

§ 2. Sed poterit iudex differre testimoniorum evulgationem in tempus quo cetera probationum capitula fuerint absoluta, si id e re existimet, firmo can. 382.

Can. 306

Post testimoniorum evulgationem:

1° Cessat ius reprobandi testis personam, excepto casu de quo in can. 286, § 4;

2° Sed est ius reprobandi testes sive quod attinet ad modum examinis, cum obiiciuntur regulae iuris in examine peragendo neglectae, sive quod attinet ad testificationes ipsas, cum testimonia arguuntur de falso aut de variatione, contradictione, obscuritate, defectu scientiae et similibus.

Can. 307

Reprobationem iudex decreto suo reiiciat, si eam futili inniti fundamento aut ad retardandum iudicium factam animadvertat.

Can. 308

Si iudicium reprobationis admittatur, iudex brevem terminum parti postulanti praestituat ad probandam reprobationem, et deinde procedat uti in aliis incidentibus causis.

Can. 309

Post evulgata testimonia, testes iam auditi denuo super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi caute et ex gravi ratione in causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam; ex gravissima ratione in ceteris; et in quolibet casu omni fraudis et subornationis periculo remoto et audita altera parte; quae omnia iudex decreto suo definiat.

6 - De indemnitate testium

Can. 310

§ 1. Testis ius habet ad petendam compensationem impensarum, quas sustinuerit ratione itineris et commorationis in loco iudicii, et ad congruam indemnitatem pro interruptione sui negotii vel operis.

§ 2. Iudicis est, auditis parte ac teste, et, si opus sit, etiam peritis, taxare indemnitatem et impensas testi solvendas.

Can. 311

Si intra peremptorium terminum a iudice praestitutum congrua pecuniae quantitas vel cautio ad normam can. 436, § 2, ab eo qui testes inducere vult deposita non sit, is testium examini renuntiasse censeatur.

7 - De testimoniorum fide

Can. 312

In aestimandis testimoniis iudex, requisitis, si opus sit, testimonialibus litteris, ante oculos habeat:

1° Quae condicio sit personae, quaeve honestas et an aliqua dignitate testis praefulgeat;

2° Utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama, aut de auditu ab aliis;

3° Utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat; an varius, incertus, vel vacillans;

4° Denique utrum testimonii contestes habeat, an sit singularis.

Can. 313

Si testes inter se discrepent, iudex perpendat utrum testimonia inter se adversentur, an sint dumtaxat diversa vel mutuo adiuventur et compleantur.

Can. 314

§ 1. Unius testis depositio plenam fidem non facit, nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus ex officio gestis.

§ 2. Si sub iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter cohaerentes, de aliqua re vel facto in iudicio testificentur de scientia propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem.

ARTICULUS III
De peritis

Can. 315

Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et iudicium requiritur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.

Can. 316

§ 1.Indicis est peritos designare.

§ 2. Hanc designationem in causis mere privatis iudex facere potest rogatu utriusque partis vel etiam alterutrius, altera tamen consentiente; in causis vero bonum publicum respicientibus, audito promotore iustitiae aut vinculi defensore.

§ 3. Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum pluresve peritos designare pro causae natura et rei difficultate, dummodo ne sint pauciores numero ipsa lege constituto.

Can. 317

Peritorum est peritiam suam ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando neque verum occultando ; in quo si deliquerint, puniantur ad normam can. 265, § 3.

Can. 318

§ 1. Ad periti munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus auctoritate idonei fuerint comprobati.

§ 2. Ad periti munus assumi nequeunt:

1° Minores;

2° Qui a testimonio ferendo excluduntur ad normam can. 279;

3° Qui testes in eodem iudicio fuerunt vel futuri sint;

4° Qui in adiunctis inveniuntur de quibus in can. 35, 128, § 1.

Can. 319

§ 1. Possunt periti cum ob causas quibus testes, tum ob aliam iustam causam recusari.

§ 2. Iudex suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium sufficiat.

Can. 320

§ 1. Periti demandatum munus suscipere censentur praestatione iurisiurandi de munere fideliter implendo.

§ 2. Partes non solum interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni muneris perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel iudex statuat.

Can. 321

Post iusiurandum praestitum, si periti intra praefinitum tempus mandato non paruerint aut sine iusta causa exsecutionem defugiant, tenentur damnorum. 

Can. 322

§ 1. Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula capita decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.

§ 2. Tempus intra quod examen perficiendum est et iudicium proferendum, si necessarium vel opportunum iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis partibus, prorogari.

Can. 323

§ 1. Si dubitetur quis scriptum aliquod exaraverit, iudex, praeter scripturam quaestioni obnoxiam, assignet peritis, proponentibus partibus, scripturas cum quibus illa comparari seu conferri debeat.

§ 2. Si de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes dissentiant, iudex seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias recognovit, aut quas qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut persona publica -et in archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut eius subscriptiones quas ex fide notarii vel personae publicae constet coram ipsis fuisse exaratas.

§ 3. Quod si scripturae a partibus et a iudice pro comparatione designatae, peritorum iudicio, investigationi non sufficiant iudex, eum cui scriptura controversa tribuitur, ad instantiam partis aut etiam ex officio citet, ut manu propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid periti, iudex ipse, eiusve delegatus dictaturi sint.

§ 4. Qui scribere recusat, non probata legitima recusandi causa, perinde habetur ac si controversam scripturam suam esse confiteatur.

Can. 324

§ 1. Periti iudicium suum vel in scriptis proferre possunt, vel ore coram iudice ; sed si ore proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.

§ 2. Peritus autem, praesertim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.

§ 3. Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis conclusiones ab ipsis prolatae nitantur.

Can. 325

Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat ; quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur.

Can. 326

§ 1.Si periti inter se discrepent, licet iudici aut peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de integro peritos adhibere.

§ 2. Idem potest iudex quoties periti post designationem in suspicionem inciderint vel impares atque non idonei muneri reperti fuerint.

Can. 327

§ 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.

§ 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.

Can. 328

Peritorum expensas et honoraria iudex, receptam uniuscuiusque loci consuetudinem ante oculos habens, ex bono et aequo taxare debet, salvo iure recursus ad normam can. 440, § 1.

ARTICULUS IV
De accessu et recognitione iudiciali

Can. 329

§ 1. Si ad controversiae locum iudex accedere atque ipsam rem controversam inspicere necessarium existimet, decreto id praestituat, quoea quae in accessu praestanda sint, auditis partibus, summatim describat.

§ 2. Si iudex iusserit ut pars vel tertius rem tribunali exhiberet, parte vel tertio recusante, servetur praescriptum can. 347 de parte recusante.

Can. 330

Iudex recognitionem peragere potest vel ipse per se vel per auditorem aut iudicem delegatum.

Can. 331

§ 1. Iudex, rem vel locum recognoscens, peritos adhibere potest, si ipsorum opera necessaria vel utilis videatur.

§ 2. Si periti adhibeantur, serventur, quantum fieri potest, quae* praescripta sunt can. 316-328.

Can. 332

Si iurgii vel perturbationis periculum pertimescendum iudici videatur, poterit ipse prohibere ne partes vel earum advocati iudiciali recognitioni intersint.

Can. 333

Iudex testes, vel ex officio accitos vel a partibus ante recognitionem rite productos, potest in ipso iudiciali accessu examini subiicere, si id expedire videatur ad pleniorem probationem aut ad removenda dubia ob quae recognitio decerni debuit.

Can. 334

§ 1. Notarius diligenter curet ut constet ex actis quo die et hora recognitio facta sit, quae personae interfuerint, quae, recognitione durante, aut dicta aut peracta aut a iudice decreta sint.

§ 2. Peractae recognitionis instrumenta tum iudex tum notarius subscribant.

ARTICULUS V
De probatione per documenta

1 - De natura et fide documentorum

Can. 335

In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.

Can. 336

 § 1. Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:

1° Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Hierarcharum in exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel ab eorum notariis;

2° Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;

3° Acta iudicialia ecclesiastica;

4° Inscriptiones collati sacramenti baptismi, chrismatis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis curiae vel paroeciae vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem desumptae et a parochis vel ab Hierarchis vel a notariis ecclesiastic i s confectae aut earum exemplaria authentica.

§ 2. Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur.

§ 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis confecta, privatorum documentorum numero habentur.

Can. 337

Documenta publica sive ecclesiastica sive civilia genuina praesumuntur, donec contrarium evidentibus argumentis evincatur.

Can. 338

Recognitio aut impugnatio scripturae proponi potest in iudicio tum incidenter, tum ad modum causae principalis.

Can. 339

Documenta publica fidem faciunt de iis quae directe et principaliter in eisdem affirmantur.

Can. 340

Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, eandem probandi vim habet adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab iis habentes, ac confessio extra iudicium facta; sed per se non habet vim probandi adversus extraneos.

Can. 341

Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta facienda sint.

2 —  De productione documentorum 
et actione ad exhibendum

Can. 342

Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint iaut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.

Can. 343

Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint.

Can. 344

§ 1. Si dubium excitetur utrum fideliter exscriptum sit exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel etiam ex ofiicio decernere potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar est desumptum.

§ 2. Si id fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem delegare aut loci Hierarcham rogare pro examine et collatione documenti, praescribens quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collati; collationi vero partes assistere possunt.

Can. 345

Documenta communia quaeve de communi agunt negotio, ut testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones, contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa possidere dicitur.

Can. 346

§ 1. Nemo tamen exhibere debet documenta etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 277, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi.

§ 2. Attamen si qua saltem documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem exhibeatur.

Can. 347

§ 1. Si pars exhibere recuset documentum de iure producendum, quod ipsa fertur possidere, iudex, altera parte postulante vel etiam ex officio, auditoque, si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, ad normam can. 364 decernat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.

§ 2. Parte parere recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda sit.

§ 3. Quod si pars documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini subiicere et ad iusiurandum de ea re praestandum adigere.

ARTICULUS VI
De praesumptionibus

Can. 348

§ 1. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur ; alia hominis, quae a iudice coniicitur.

§ 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure.

Can. 349

Contra praesumptionem iuris simpliciter admittitur probatio tum directa tum indirecta; contra praesumptionem iuris et de iure, tantum indirecta, hoc est contra factum quod est praesumptionis fundamentum.

Can. 350

Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.

Can. 351

Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniiciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.

ARTICULUS VII
De iureiurando partium

Can. 352

Si habeatur semiplena tantum probatio nec alia probationis adiumenta iam supersint, iudex aut iubeat aut admittat iusiurandum suppletorium ad probationes supplendas.

Can. 353

§ 1. Iudicis est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum suppletorium deferri debeat.

§ 2. Defertur sive ex officio, sive ad instantiam partis.

§ 3. Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.

Can. 354

§ 1. Iureiurando suppletorio abstineat iudex, si de iure vel re magni pretii agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res, factum non sit proprium personae cui iusiurandum esset deferendum.

§ 2. Huic iuriiurando maxime locus est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum personae statum respiciunt, aliter comperiri nequeunt.

Can. 355

§ 1. Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad «ius statum civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in adversarium referre.

§ 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.

§ 3. Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.

Can. 356

Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est, iusiurandum aestimatorium deferre.

Can. 357

In deferendo iureiurando aestimatorio:

1° Iudex a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque pretium secundum probabilem suam aestimationem exprimat;

2° Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem reducat, ante oculos habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.

Can. 358

Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque lite et in quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante, alteri iusiurandum decisorium deferre, ea condicione ut quaestio sive principalis sive incidens, secundum iusiurandum decisa habeatur.

Can. 359

Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:

1° De re, in qua cessio et transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti seu pretii;

2° Ab eo qui cedere aut transigere potest ;

3° Ei, qui cedere vel transigere valet, quique pariter pro se non habet plenam probationem;

4° De mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum defertur.

Can. 360

§ 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est, revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et praestari, vel minus, aut referri in adversarium.

§ 2. Praestito iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si cessio aut transactio iudicialis intercessisset.

§ 3. Si iusiurandum recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit aequiparanda.

§ 4. Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus causa cadit.

§ 5. Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae concurrant condiciones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis ministerium.

CAPUT VI
De causis incidentibus

Can. 361

Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore, si iudicio intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.

Can. 362

Causa incidens proponitur vel ore vel per libellum, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, et servatis, quoad eius fieri poterit, regulis can. 228-247 statutis.

Can. 363

Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis partibus, et, si opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum deliberet num proposita incidens quaestio f utilis sit et ad retardandum principale iudicium unice excitata ; itemque num causa incidens talis sit naturae et tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat. Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto suo eam reiiciat.

Can. 364

§ 1. Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit iudicii forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et gravitate, aestimet.

§ 2. Si causa incidens sit iudicio definienda, regulae, quoad eius fieri poterit, servandae sunt, quae in aliis iudiciis obtinent ; curet tamen iudex ut dilationum termini sint quam maxime breves.

 § 3. Iudex in decreto quo, non servata iudicii forma, vel reiicit vel definit quaestionem incidentem, rationes quibus innititur, in iure et in facto breviter exponat.

 Can. 365

Antequam finiatur causa principalis, iudex interlocutoriam sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex officio, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita altera parte.

ARTICULUS I
De contumacia

Can. 366

Reus citatus qui sine iusta causa nec ipse per se nec per procuratorem comparet, contumax declarari potest.

Can. 367

§ 1. Non potest tamen iudex reum contumacem declarare nisi prius constiterit:

1° Citationem, legitime factam, tempore utili ad rei notitiam pervenisse aut saltem pervenire debuisse;

2° Reum absentiae excusationem afferre neglexisse aut non iustam attulisse.

§ 2. Haec comprobari possunt sive per novam citationem reo factam ut contumaciam suam, si possit, excuset, sive alio modo.

Can. 368

§ 1. Ad instantiam partis iudex rei contumaciam declarare potest, eaque declarata, procedere, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem.

§ 2. Si procedatur ad sententiam definitivam, lite non contestata, sententia respicere tantum debet petita in libello; si lite contestata, ipsum contestationis obiectum.

Can. 369

Ad frangendam rei contumaciam iudex potest comminari ecclesiasticas poenas ; quo in casu, iteranda est rei citatio, cum comminatione poenarum; nec iam tunc licet aut contumaciam declarare aut, ea declarata, poenas irrogare, nisi probetur banc quoque secundam citationem suo effectu caruisse.

Can. 370

Rei a contumacia recedentis seqne in indicio sistentis ante causae definitionem, conclusiones probationesque, si quas afferat, admittantur; caveat autem iudex ne mala fide in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

Can. 371

Post latam vero sententiam contumax beneficium restitutionis in integrum ad appellandum ab ipso iudice qui eam tulit, petere potest, non ultra tamen tres menses ab ipsius sententiae intimatione, nisi agatur de causis quae non transeunt in rem iudicatam.

Can. 372

Regulis superius traditis etiam tum locus est cum reus, etsi primae citationi obtemperaverit, fit tamen postea progressu iudicii, contumax.

Can. 373

Si die et hora, qua reus secundum citationis praescriptum coram iudice primum se sistit, actor non adsit, nullamque vel insufficientem absentiae excusationem attulerit, iudex eum ad instantiam rei conventi citet iterum ; et si actor novae citationi non paruerit vel postea iudicium inchoare vel inchoatum prosequi neglexerit, instante reo convento vel promotore iustitiae aut defensore vinculi, contumax a iudice declaretur, iisdem servatis regulis quae supra traditae sunt pro rei contumacia, excepta tamen comminatione ecclesiasticarum poenarum.

Can. 374

§ 1. Actoris contumacia a iudice declarata perimit eiusdem actoris ius ad suam instantiam prosequendam.

§ 2. Permittitur tamen promotori iustitiae vel vinculi defensori instantiam facere suam eamque prosequi, quoties publicum bonum id postulare videtur.

§ 3. Reus autem exinde ius habet petendi ut vel libere possit a iudicio abire, vel nulla habeantur omnia eo usque gesta, vel definitive ipse absolvatur a petitione actoris, vel iudicium, absente quoque actore, ad finem adducatur.

Can. 375

§ 1. Qui contumax declaratus contumaciam suam non purgaverit, sive actor sit sive reus, condemnetur tum ad litis expensas, quae ob suam contumaciam factae sunt, tum etiam, si opus sit, ad indemnitatem alteri parti praestandam.

§ 2. Si tum actor tum reus sint contumaces, ad expensas litis tenentur in solidum.

ARTICULUS II
De interventu tertii in causa

Can. 376

§ 1. Is cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in qualibet litis instantia.

§ 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter de iure interveniendi ipsum edoceat.

§ 3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum in qua probationes proponuntur pervenerit.

Can. 377

Si tertii interventus appareat necessarius, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio debet interventum in causa iubere.

ARTICULUS III
De attentatis lite pendente

Can. 378

Attentatum est quidquid, lite pendente, aut altera pars adversus alteram aut ipse iudex adversus alterutram vel utramque partem innovat, parte dissentiente et in eius praeiudicium; sive innovatio respiciat litis materiam, salvo tamen praescripto can. 189, 190, sive respiciat terminos partibus a iure vel a iudice assignatos ad ponendos certos actus iudiciales.

Can. 379

§ 1. Attentata sunt ipso iure nulla.

§ 2. 1° Parti ex attentato laesae competit actio ad obtinendam declarationem nullitatis.

2° Actio haec instituenda est coram ipso iudice causae principal i s ; quod si ob attentatum pars laesa iudicem suspectum habeat, exceptionem suspicionis potest opponere, in qua procedendum est ad normam can. 130. 

Can. 380

§ 1. Pendente quaestione de attentato, eursus causae principalis regulariter suspenditur, sed si iudici opportunius videatur, quaestio de attentato potest una cum causa principali pertractari et resolvi.

§ 2. Quaestiones de attentatis expeditissime sunt pertractandae et decreto iudicis definiendae, auditis partibus.

Can. 381

Demonstrato attentato, iudex decernere debet eius revocationem seu purgationem.

CAPUT VII
De processus publicatione, de conclusione in causa
et de causae discussione

Can. 382

Ante causae discussionem et sententiam omnes probationes quae sunt in actis et quae adhuc secretae permanserunt, sunt publicandae.

Can. 383

Concessa partibus earumque advocatis licentia acta iudicialia inspiciendi petendique eorum exemplar, intelligitur facta publicatio processus.

Can. 384

§ 1. Expletis omnibus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa deveniendum est.

§ 2. Haec conclusio habetur quoties aut partes a iudice interrogatae declarent se nihil aliud deducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere.

§ 3. De peracta conclusione in causa, quocunque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.

Can. 385

§ 1. Post conclusionem in causa novae probationes inhibentur, nisi agatur de causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam aut de documentis nunc primum repertis, aut de testibus qui antea ob legitimum impedimentum tempore utili induci non potuerunt.

§ 2. Si novas probationes admittendas censeat, id decernat iudex, audita altera parte, cui congruum tempus concedat ut novas probationes cognoscere et se defendere possit; aliter iudicium nullius est momenti.

Can. 386

§ 1. Facta conclusione in causa, iudex, pro suo prudenti arbitrio, partibus congruum, temporis spatium praestituat ad defensiones suas seu allegationes sive per se sive per advocatum exhibendas.

§ 2. Hic terminus prorogari a iudice potest instante una parte, audita altera; vel etiam coarctari, utraque consentiente.

Can. 387

§ 1. Defensio in scriptis est conficienda, et re ulariter tot exemplaribus conscribenda quot sunt iudices, ut singula angulis iudicibus possint exemplaria distribui.

§ 2. Sed etiam promotori iustiti ie et defensori vinculi, si iudicio intersint, debet exemplar tradi; praeterea partes inter se exemplaria commutare debent.

§ 3. Iudex et, in tribunali collegiali, ponens, quoties pro suo prudenti arbitrio necessarium censeat, et sine nimio partium gravamine fieri animadvertat, mandare potest ut defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus in fasciculo coniungendis, qui actorum et documentorum summarium continet.

 § 4. Quo in casu iubeat ne quidquam imprimatur, nisi prius exhibito manuscripto et licentia illud publicandi obtenta; praeterea sedulo caveat de secreto, si quod sit in causa servandum.

Can. 388

Iudicis et in tribunali collegiali ponentis est moderari, pro sua prudentia, nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari tribunalis lege sit cautum.

Can. 389

§ 1. Communicatis vicissim inter partes defensionum scripturis, utrique parti responsiones exhibere liceat, intra breve tempus a iudice praestitutum, et servatis regulis et cautelis de quibus in can. 387, 388.

§ 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio uni parti facta, alteri quoque data censetur.

Can. 390

§ 1. Advocati iudicem de adiunctis iuris et facti causam respicientibus privatim instruere prohibentur.

§ 2. Admittitur tamen moderata disputatio coram iudice pro tribunali sedente ad aliquid illustrandum, si eam iudex utilem censeat vel utraque pars postulet. 

§ 3. Ad disputationem obtinendam partes exhibere debent in scriptis quaestionum capita cum altera parte discutienda paucis verbis expressa; iudicis autem est ea cum partibus communicare, ac diem et horam disputationi assignare et disputationem ipsam moderari.

§ 4. Disputationi assistat unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, scripto ad normam iuris ex continenti referre.

Can. 391

Si partes parare sibi tempore utili defensionem negligant, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, dummodo ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare.

CAPUT VIII
De sententia

Can. 392

§ 1.Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.

§ 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.

Can. 393

§ 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam.

§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis.

§ 4. Iudex qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescripto» can. 217, § 2.

Can. 394

Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit implicatior et actorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis intervallum.

Can. 395

§ 1. In tribuali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

§ 2. Assignato conventui die, singuli iudices scriptas afferant conclusiones suas et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint : quae conclusiones actis adiungantur, secreto servandae.

§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

§ 4. In discussione autem licet unicuique a pristina sua conclusione recedere.

§ 5. Quod si iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam differri non debet.

Can. 396

Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare ; in tribunali vero collegiali servetur praescriptum caii. 50, § 2.

Can. 397

§ 1. Sententia debet:

1° Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est reum absolvere aut condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis, congrua responsione;

2° Determinare (saltem quatenus fas sit et materia patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;

3° Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur;

4° Statuere de litis expensis.

§ 2. In tribunali collegiali motiva a iudice qui sententiam conscribit desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipso iudicum maiore numero praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.

Can. 398

§ 1. Sententia ferri debet divino Nomine ab initio semper invocato.

§ 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal ; qui sit actor, reus, procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.

§ 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus.

§ 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.

§ 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii, ac sigillo tribunalis muniatur.

Can. 399

Regulae superius positae locum habent potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.

Can. 400

Sententia, rite redacta, quamprimum publicetur.

Can. 401

Publicatio sententiae fieri potest vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente ; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel sententiae exemplar transmittendo ad partes ad normam can. 246.

CAPUT IX
De iuris remediis contra sententiam

Can. 402

§ 1. Errorem materialem qui inciderit vel in transcribendo parte dispositiva sententiae vel in referendis factis aut partium petitionibus aut in ponendis calculis, corrigere valet ipse iudex qui sententiam tulit.

§ 2. Iudex ad hanc correctionem deveniat edito decreto ad instantiam partis, nisi pars altera refragetur.

§ 3. Si altera pars refragetur, quaestio incidens ad normam can. 364, § 3, decreto definiatur; et decretum ad calcem sententiae correctae referatur.

ARTICULUS I
De appellatione

Can. 403

Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 404. 

Can. 404

Non est locus appellationi:

1° A sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;

2° A sententia iudicis qui a Sede Apostolica delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;

3° A sententia vitio nullitatis infecta;

4° A sententia quae in rem iudicatam transiit;

5° A definitiva quae iureiurando litis decisorio innixa est;

6° A iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;

7° A sententia in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;

8° A sententia contra contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;

9° A sententia lata contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare;

10° A sententia iudicis unici in causis patrimonialibus de rebus quarum pretium non excedit summam biscentum francorum aureorum.

Can. 405

Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.

Can. 406

A delegato non datur appellatio ad delegantem nisi delegans sit ipsa Apostolica Sedes, firmo can. 404, n. 2.

Can. 407

§ 1. Appellatio fieri potest ore coram iudice pro tribunali sedente, si publice sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.

§ 2. Aliter facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 229.

Can. 408

Si alia pars ad tribunal Apostolicae Sedis appellaverit, alia ad aliud competens, appellatio prosequenda est coram tribunali Apostolicae Sedis.

Can. 409

Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo facta est appellatio longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

Can. 410

§ l . A d prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars; ministerium invocet iudicis appellationis ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.

§ 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo appellationem interposuit obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui tribunal a quo appellatum est praecepto obstringat ofiicio suo quamprimum satisfaciendi.

Can. 411

§ 1. Si casus de quo in can. 255 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari iisque concessi intelliguntur termini a Iure statuti a die denuntiationis computandi.

§ 2. Si contigerit postquam fuerit appellatum, appellatio interposita iisdem denuntietur, in quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.

Can. 412

Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo appellatio interposita est, sive coram iudice ad quem appellatum est, deserta censetur appellatio.

Can. 413

§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.

§ 2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium decem dierum a die quo ipsi appellatio principalis notificata est; idque facere potest etiam sub condicione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.

§ 3. Si sententia plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur facta contra omnia capita.

Can. 414

Si unus ex pluribus reis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.

Can. 415

§ 1. Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo robore permanet principium : lite pendente nihil innovetur : appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.

§ 2. Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can. 445, § 2.

Can. 416

Interposita appellatione tribunal a quo appellatum est debet ad tribunal ad quod interposita est appellatio actorum iudicialium authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta transmittere ad normam can. 159.

Can. 417

§ 1. 1° Firmo can. 494, in gradu appellationis non potest admitti novum petitum, ne ad modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte;

2° Novum habetur petitum quoties partes vel res petita vel causa petendi mutatur, non autem si petitio versatur circa petiti, de quo disceptatum est in prima instantia, accessoria.

§ 2. Sed novis exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 309, 385.

ARTICULUS II
De querela nullitatis contra sententiam

Can. 418

Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, quando:

1° Lata est a iudice absolute incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero contra praescriptum can. 46, § 1;

2° Lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam in iudicio;

3° Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato.

Can. 419

Nullitas de qua in can. 418 proponi potest ad modum exceptionis in perpetuum, ad modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos a die publicationis sententiae.

Can. 420

Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:

1° Legitima defuit citatio;

2° Motivis seu rationibus decidendi est destituta, salvo praescripto can. 84;

3° Subscriptionibus caret iure praescriptis;

4° Noli refert indicationem partium, anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.

Can. 421

Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 420 proponi potest intra tres menses a die publicationis sententiae coram iudice qui sententiam tulit.

Can. 422

Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 418, 420 proponi potest una cum appellatione coram iudice appellationis intra decem dies.

Can. 423

Si pars veretur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis ob vitium insanabile vel sanabile impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum merito existimat, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede seu in eodem iurisdictionis gradu, in eius locum subrogetur ad normam can. 130.

Can. 424

§ 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties iudicio interfuerunt.

§ 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum can. 419 et 421 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis iuxta can. 422 interposita fuerit.

ARTICULUS III
De oppositione tertii

Can. 425

Si sententiae definitivae praescriptum iura aliorum offendat, hi habent remedium extraordinarium quod oppositio tertii dicitur, vi cuius qui ex sententia suorum iurium laesionem verentur, possunt sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare eique se opponere.

Can. 426

§ 1. Oppositio fieri potest ad recurrentis arbitrium sive postulando revisionem sententiae ab ipso iudice qui eam tulit, sive provocando ad iudicem appellationis.

§ 2. In utroque casu oppositor probare debet ius suum revera esse laesum aut probabiliter laesum iri.

§ 3. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia quatenus aut ipsa sit causa laesionis, aut, si exsecutioni mandetur, oppositorem gravi praeiudicio sit affectura.

§ 4. Si neutrum probetur, iudex, non obstante tertii oppositione,, sententiae exsecutionem decernat.

Can. 427

Admissa instantia, si oppositor agere velit in gradu appellationis, tenetur legibus de appellatione statutis; si coram ipso iudice qui sententiam tulit, regulae servandae sunt de causis incidentibus datae.

Can. 428

Causa ab oppositore vieta, sententia antea lata mutanda est a iudice secundum oppositoris instantiam.

CAPUT X
De re iudicata et de restitutione in integrum

Can. 429

Firmo can. 404, res iudicata habetur:

1° Dupliei sententia conformi;

2° Sententia intra utile tempus non appellata;

3° Sententia adversus quam appellatio interposita coram iudice a quo appellatum est, deserta est coram iudice appellationis ad normam can 412;

4° Renuntiatione appellationi, admissa ad normam can. 262, § 2, 'vel peremptione instantiae in gradu appellationis ad normam can. 258;

5° Sententia definitiva unica, a qua non datur appellatio.

Can. 430

Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis separationis coniugum ; sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.

Can. 431

§ 1. Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari directe potest.

§ 2. Facit ius inter partes, et impedit, vel ofiicio iudicis vel exceptione, novam eiusdem causae introductionem.

Can. 432

§ 1. Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium re medium appellationis aut querelae nullitatis, datur, dummodo de iniustitia rei iudicatae manifesto constet, remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra annum ab adepta maiore aetate computandum, si agatur de minoribus ; a die cognitae iniustitiae rei iudicatae, si de maioribus aut personis moralibus.

§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1° Sententia documentis innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;

2° Postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie probent;

3° Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;

4° Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.

Can. 433

§ 1. Ad restitutionem in integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal appellationis.

§ 2. Restitutio in integrum ne concedatur nisi auditis partibus attrae promotore iustitiae et defensore vinculi si hi priori iudicio interfuerint.

Can. 434

§ 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

§ 2. Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, index decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

CAPUT XI
De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio

ARTICULUS I
De expensis iudicialibus

Can. 435

Possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 441-443.

Can. 436

§ 1. Episcoporum in Synodis particularibus vel in collationibus coadunatorum est taxarum notulam ac regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro translationibus in aliam linguam et transcriptionibus ; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque proexscribendis ex archivo documentis.

§ 2. Potest autem iudex pro suo prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.

§ 3. Curent Hierarchae diversorum rituum, latini quoque, in eodem territorio iurisdictionem obtinentes ut, collatis consiliis, eadem notula seu regula taxarum pro omnibus statuatur.

Can. 437

§ 1. Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere debet tum in causa principali tum in incidenti.

§ 2. Si actor vel reus temere litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.

Can. 438

Si actor vel reus ex parte tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte inter litigantes expensas compensare ; idque debet exprimere in ipso sententiae tenore. 

Can. 439

Si plures sint in causa qui condemnationem ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione solidali; aliter pro rata.

Can. 440

§ 1. A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, recursum intra decem dies interponere potest coram eodem iudice; qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari.

§ 2. Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.

ARTICULUS II
De gratuito patrocinio aut expensarum iudicialium deminutione

Can. 441

Pauperes, qui omnino impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium ; si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

Can. 442

§ 1. Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis causis vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae condicio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

§ 2. Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae: imo concessam potest etiam revocare, item audito promotore iustitiae, si in decursu iudicii assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

Can. 443

§ 1. Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi designet aliquem ex advocatis in suo foro approbatis, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam suspensionis ab advocati munere exercendo, plecti potest.

§ 2. Deficientibus advocatis approbatis, iudex Hierarcham loci roget ut aliquem ex aliis advocatis vel aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium suscipiendum.

§ 3. Si advocatus aliusve, cui gratuitum patrocinium commissum sit, munus suum debita diligentia non exerceat, ad illius observantiam a iudice revocetur, ad instantiam partis cuius intersit vel promotoris iustitiae aut etiam ex officio.

Can. 444

§ 1. Si pars quae patrocinio gratuito usa est victoriam retulerit et vel pecuniae summam vel rem pretio aestimabilem consecuta fuerit, quae sit quintuplo maior summa quae pro expensis iudicialibus, non exclusis honorariis advocati, solvenda esset, a summa pecuniae vel a pretio rei parti victrici adiudicatis detrahantur expensae iudiciales.

§ 2. Si pars quae gratuito patrocinio usa est victoriam retulerit et adversa pars in expensas iudiciales damnata sit, haec illas etiam iudiciales expensas solvat a quibus pars, gratuito fruens patrocinio, fuit exempta, non autem advocati honoraria, nisi et in ipsa pars vieta condemnata fuerit.

CAPUT XII
De exsecutione sententiae

Can. 445

§ 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.

§ 2. Iudex tamen potest sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere:

1° Si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis;

2° Si alia gravis urgeat necessitas, ita tamen ut, concessa provisoria exsecutione, per cautiones, fideiussiones aut pignora satis consultum sit indemnitati alterius partis, casu quo exsecutio revocanda sit.

Can. 446

Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.

Can. 447

Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio ab illo ipso iudice, servatis de iure servandis, est decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.

Can. 448

§ 1. Sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Hierarcha loci in quo sententia primi gradus lata est.

§ 2. Quod si hic renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad iudicem appellationis.

§ 3. Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem qui exsecutivam sententiam tulit aut iudicem delegavit.

Can. 449

§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam secundum obvium verborum sensum exsecutioni mandare.

§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse manifeste iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum qui exsecutionem commisit, remittat.

Can. 450

§ 1. Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.

§ 2. 1° Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quatuor menses conceduntur pro implenda obligatione.

2° Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut neque infra duos menses coarctetur, neque sex menses excedat.

Can. 451

In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum damnata noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salvis iis quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eiusdem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi.

Can. 452

Exsecutor utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.

SECTIO II
DE IUDICIO CONTENTIOSO CORAM UNICO IUDICE

Can. 453

Ad iudicem unicum iura spectant cum tribunalis tum praesidis.

Can. 454

Partes defendere se valent per se ipsas vel per unicum advocatum.

Can. 455

Partibus non licet plures quam quatuor vel quinque testes adducere.

Can. 456

§ 1. Iudicialis petitio, firmo can, 230, referre debet:

1° Facta quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et clare exposita;

2° Probationes quibus actor vult facta demonstrare; testium nomine, cognomine, condicione, ac commorationis loco indicatis;

3° Pretium rei petitae quatenus ab eo pendeat iudicis competentia, una cum iis quae necessaria sint ad rei pretium constabiliendum;

4° Conclusiones actoris.

§ 2. Iudicialis petitio proponi etiam potest ore iudici unico; quo in casu, notarius eam scriptis consignet.

Can. 457

Iudex, intra triduum ab exhibita petitione iudiciali, decreto ad calcem ipsius petitionis ab actore vel a notario scriptae apposito, praecipiat communicari, notarii cura, exemplar petitionis iudicialis reo, facta huic facultate, intra decem dies deponendi in cancellaria tribunalis scriptam responsionem, vel adeundi tribunal ad respondendum petitioni actoris ; quo in casu, notarius in actis referre debet rei responsum.

Can. 458

Iudex poterit, si res ferat, alium praefigere actori terminum ad replicandum alterutro ex indicatis modis.

Can. 459

Elapso termino reo constituto ad respondendum et actori ad replicandum, si hic terminus constitutus fuerit, iudex, perspectis actis — nisi spes aliqua concordiae affulgeat litem componendo per transactionem ad normam can. 94 seqq. — partes citet ut coram se compareant, adsignato termino non infra decem nec supra triginta dies. Citationis decretum, notarii cura, partibus denuntiari debet.

Can. 460

§ 1. Integrum est partibus scriptam relationem ad probandas suas petitiones ad tribunal deferre, dummodo id faciant tres saltem ante audientiam dies et duplici exemplari, quorum alterum ex continenti communicari debet cum altera parte.

§ 2. Item, intra terminum de quo in § 1, partes quae velint quosdam audiri testes non adductos in petitione iudiciali, debent horum nomina una cum aliis requisitis de quibus in can. 456, § 1, n. 2, cancellariae tribunalis nota facere, ea lege ut iudex partibus numerum testium dumtaxat paulo maiorem adducere permittat propter peculiaria causae adiuncta.

Can. 461

In audientia probationes colliguntur.

Can. 462

Probationibus collectis proceditur in eadem audientia ad discussionem oralem.

Can. 463

Fine discussioni orali imposito, si iudex ex actis et probatis censeat causam sufficienter instructam, poterit sententiam vel statim pronuntiare vel eandem differre, non tamen ultra tres dies.

Can. 464

Si in audientia probationes iam admissae colligi haud potuerint, vel iudex necessarium duxerit novas probationes colligere, altera statuitur audientia.

Can. 465

Sententiae interlocutoriae a iudice unico prolatae impugnari nequeunt nisi una cum sententiis definitivis, atque modis ad impugnandas sententias definitivas admissis.

Can. 466

Pars dispositiva sententiae statim communicetur ore partibus, nisi iudex decernat decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae publicationem.

Can. 467

Sententiae textus quamprimum edendus est, ad summum intra quindecim dies.

SECTIO III
DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS

CAPUT I
De foro competenti

Can. 468

Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exsclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant.

Can. 469

Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.

Can. 470

Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in can. 15, n. 1, illa Sacra Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet, cui eas Summus Pontifex in singulis casibus delegaverit; causas dispensationis super matrimonio rato et non consummato, Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali; causas vero quae referuntur ad privilegium Paulinum et causas inter partem catholicam et partem acatholicam, sive baptizatam sine non baptizatam, quocumque modo ad Sedem Apostolicam delatas, Sacra Congregatio Sancti Officii.

Can. 471

§ 1. Nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis super rato et non consummato instruere, nisi Sedes Apostolica facultatem eidem fecerit.

§ 2. 1° Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati matrimonii emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem transmittantur, quae iis uti poterit in processu super rato et non consummato;

2° Si vero probationes de non secuta matrimonii consummatione hactenus instructae, habeantur non sufficientes, eaedem compleantur et acta dein plene instructa ad Sacram Congregationem remittantur.

§ 3. Pariter si iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonii nullitate, ex alio capite, et matrimonii nullitas evinci non possit, sed incidenter dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tunc integrum est alterutri vel utrique parti libellum porrigere Romano Pontifici inscriptum, pro dispensatione a matrimonio rato et non consummato; et ipso iure fit potestas iudici causam instruendi. Idem iudex acta, plene instructa, dein ad Sacram Congregationem remittat.

Can. 472

In aliis causis matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo sive pars conventa sive pars catholica, si altera sit acatholica, domicilium vel quasi-domicilium habet.

Can. 473

Si matrimonium accusatur ex defectu consensus, curet ante omnia iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse affirmatur, ad consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis vel ex impedimento dirimenti a quo dispensari potest et solet, partes inducere studeat ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem petendam.

CAPT II
De tribunali constituendo

Can. 474

Unicus est iudex instructor in inquisitione pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato.

Can. 475

Sive agatur de nullitate matrimonii, sive de probandis inconsummatione et causis ad dispensandum super rato et non consummato, citari debet defensor vinculi ad normam can. 62.

Can. 476

Defensoris vinculi est:

1° Examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;

2° Articulos a partibus propositos perpendere, iisque quatenus opus sit, contradicere; documenta a partibus exhibita recognoscere;

3° Animadversiones contra matrimonii nullitatem ac probationes pro validitate aut pro consummatione matrimonii scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia censuerit.

Can. 477

Defensori vinculi ius esto:

1° Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos;

2° De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri, ut contradicere possit;

3° Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;

4° Exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat.

CAPUT III
De iure accusandi matrimonium et postulandi dispensationem
super rato et non consummato

Can. 478

§ 1. Habiles ad accusandum sunt: Io Coniuges, in omnibus causis separationis et nullitatis, nisi ipsi fuerint impedimenti vel, etiam alia ratione, nullitatis matrimonii causa directa et dolosa;

2° Promotor iustitiae in impedimentis natura sua publicis.

§ 2. Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius matrimonia accusandi, sed tantummodo nullitatem matrimonii Hierarchae loci vel promotori iustitiae denuntiandi. Eodem iure gaudent coniuges ad accusandum matrimonium inhabiles.

§ 3. In causis de nullitate matrimonii, ut acatholici, sive baptizati sive non baptizati, partes actoris agere queant, indigent facultate impetranda a S. Congregatione S. Officii.

Can. 479

Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur probatio, nisi incidenter oriatur quaestio, aut aliter ferant Statuta personalia.

Can. .480

In causis super rato et non consummato non proceditur nisi ad legitimam saltem unius coniugis petitionem.

CAPUT IV
De probationibus

Can. 481

Consanguinei et affines de quibus in can. 279, § 3, n. 3, habentur testes habiles in causis suorum propinquorum.

Can. 482

§ l . In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet, debet quisque coniugum septem testes, qui testes credibilitatis dicuntur, inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de eorum veracitate circa rem in controversiam deductam.

§ 2. Testibus credibilitatis a partibus inductis potest iudex ad normam can. 281, § 3, alios testes ex officio adiungere; imo debet, quoties testes credibilitatis a partibus inductos pauciores fuerint vel insufficientes aestimaverit.

§ 3. Testimonium hoc est argumentum credibilitatis quod robur addit depositionibus coniugum; sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur.

Can. 483

In causis impotentiae aut inconsummationis requiritur inspectio corporis utriusque vel alterutrius coniugis per peritos facienda, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat.

Can. 484

In peritis eligendis, praeter normas in can. 315-328 datas, serventur praescripta canonum qui sequuntur.

Can. 485

Ad periti munus ne admittantur qui coniuges privatim inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis nullitatis vel inconsummationis; licet tamen hos tanquam testes inducere.

Can. 486

§ 1. Ad inspiciendum virum, duo periti medici ex officio designari debent.

§ 2. Ad mulierem vero inspiciendae designentur duae mulieres quae laurea doctorali in arte medica, vel saltem legitimo peritiae in arte obstetricia testimonio praeditae sint. Si vero tales mulieres ad inspectionem perficiendam haberi nequeant, tunc licitum erit Hierarchae, de consensu mulieris inspiciendae, examen peragendum committere viris, qui non tantum medica arte sint insignes, sed etiam religionis et honestatis laude commendati, moribus atque aetate graves.

§ 3. Corporalis mulieris inspectio fieri debet, servatis plene christianae modestiae regulis et adstante semper honesta matrona ex officio designanda. Can. 487 § 1. Mulieris inspectionem seorsum singuli legitime ad eam faciendam designati exsequi debent. § 2. Qui inspectionem viri vel mulieris legitime peregerint, singuli relationes conficiant, intra terminum a iudice praefinitum tradendas.

§ 3. Potest iudex relationes ab obstetricibus confectas examini alicuius periti medici subiicere, si id opportunum existimaverit.

Can. 488

Peracta relatione, periti, obstetrices ac matrona, seorsum singuli, a iudice interrogentur, secundum articulos a vinculi defensore antea concinnatos quibus ipsi, praestito iureiurando, respondeant.

Can. 489

Etiam in causis defectus consensus ob amentiam, requiratur suffragium peritorum in scientia psychiatrica peculiariter versatorum, qui infirmum, si casus ferat, eiusve acta quae amentiae suspicionem ingerunt, examinent secundum artis praecepta; insuper uti testes audiri debent periti qui infirmum antea visitaverint.

CAPUT V
De publicatione processus, conclusione in causa et sententia

Can. 490

§ 1. Publicato processu partes possunt adhuc novos testes, ad normam tamen can. 309, super diversis articulis inducere.

§ 2. Si vero testes iam excussi super iisdem articulis antea propositis denuo audiendi sint, servetur praescriptum can. 304, integro iure defensoris vinculi opportunas proponendi exceptiones.

Can. 491

§ 1. Defensor vinculi ius habet ut in allegando, petendo et respondendo tam in scriptis quam in defensione orali, audiatur postremus.

§ 2. Quare iudex ad definitivam sententiam ne deveniat, nisi prius vinculi defensor interrogatus declaraverit sibi nihil deducendum vel inquirendum superesse.

§ 3. Si vero ante praefinitum a iudice definiendae causae diem defensor nihil deduxerit, praesumitur eum nihil iam deducendum habere.

Can. 492

In causis quae spectant ad dispensationem matrimonii rati et non consummati, iudex instructor neque ad publicationem processus neque ad sententiam super ipsa inconsummatione et causis ad dispensandum deveniat, sed omnia acta una cum suffragio scripto Hierarchae et defensoris vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam.

CAPUT VI
De appellationibus

Can. 493

A prima sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, vinculi defensor, intra legitimum tempus, ad tribunal appellationis provocare debet ; et si negligat officium suum implere, compellatur auctoritate iudicis.

Can. 494

Si in gradu appellationis novum nullitatis caput afferatur, illudque nemine contradicente, a collegio admittatur, de eo iudicandum est tamquam in prima instantia.

Can. 495

Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denuntiatione elapsis, novas nuptias contrahendi.

Can. 496

Decreta matrimonii nullitate vel data a rato dispensatione, Hierarcha loci curare debet ut de ea mentio fiat in baptismorum et matrimoniorum regestis ubi matrimonii celebratio adnotata est.

Can. 497

§ 1. Cum sententiae in causis matrimonialibus, haud exceptis causis separationis coniugum, nunquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae, si nova argumenta praesto sint, retractari semper poterunt, firmo praescripto can. 430, non autem ab eodem tribunali vel ab alio eiusdem gradus, salvo praescripto § 2.

§ 2. In patriarchatibus causae de quibus in § 1 retractari possunt, consentiente vinculi defensore, in tribunali patriarchali, mutatis tamen iudicibus.

CAPUT VII
De casibus exceptis a regulis hucusque traditis

Can. 498

Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit exsistere impedimentum disparitatis cultus, ordinis, voti castitatis emissi in professione maiore, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis simulque pari certitudine, ex certo et authentico documento vel etiam alio legitimo modo habita, apparuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis, poterit Hierarcha loci, citatis partibus, matrimonii nullitatem sententia declarare, cum interventu tamen defensoris vinculi.

Can. 499

Adversus hanc sententiam defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta de quibus in can. 498 non esse certa aut dispensationem ab iisdem probabiliter intercessisse, provocare debet ad iudicem .secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de casu excepto.

Can. 500

Iudex alterius instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem modo de quo in can. 498, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae.

SECTIO IV
DE CAUSIS CONTRA SACRAM ORDINATIONEM

Can. 501

§ 1. In causis quibus impugnantur obligationes ex subdiaconatu vel maiore ordine contractae vel ipsa sacrae ordinationis validitas, libellus mitti debet ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali vel, si ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad Sacram Congregationem Sancti Officii; et Sacra Congregatio definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite sit pertractanda. 

§ 2. Si primum, Sacra Congregatio causam remittit ad tribunal eparchiae quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis, vel, si sacra ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad tribunal eparchiae in qua ordinatio peracta fuit; pro gradibus vero appellationis standum praescripto can. 72-80.

§ 3. Si alterum, ipsamet Sacra Congregatio quaestionem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali curiae competentis.

Can. 502

§ 1. Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus aeque ac Hierarcha cui clericus subsit vel in cuius eparchia ordinatus sit.

§ 2. Solus clericus, qui existimet se ex sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis onerum petere.

Can. 503

Ea omnia quae tum in parte prima, tum in sectione prima et tertia huius secundae partis praescripta sunt servari etiam debent, nisi rei natura obstet, in causis contra sacram ordinationem.

Can. 504

Defensor vinculi sacrae ordinationis iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis quibus defensor vinculi matrimonialis.

Can. 505

Quamvis actio instituta fuerit non super ipsamet sacrae ordinationis nullitate, sed super obligationibus tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilominus clericus est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendum.

Can. 506

§ 1. Ut clericus liber sit ab obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, requiruntur duae sententiae conformes.

§ 2. Quod ad appellationem attinet, in his causis serventur praescripta can. 493-497, de causis matrimonialibus.

PARS III
DE IUDICIO CRIMINALI

CAPUT I
De iis quae praeeunt iudicio criminali

ARTICULUS I
De accusatoria actione et denuntiatione

Can. 507

Actio seu accusatio criminalis uni promotori iustitiae, ceteris omnibus exclusis, reservatur.

Can. 508

§ 1.1° Quilibet tamen fidelium semper potest delictum alterius, cuiusvis condicionis, denuntiare ad satisfactionem petendam vel damnum sibi resarciendum vel etiam studio iustitiae ad alicuius scandali vel mali reparationem;

2° Iure, de quo in n. 1, fruitur religiosus quoque, etiam adversus Superiores.

§ 2. Obligatio denuntiandi delicta urget quotiescumque ad id aliquis adigitur sive lege vel peculiari legitimo praecepto, sive ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum.

Can. 509

Denuntiatio scriptis a denuntiante subsignatis vel ore fieri debet loci Hierarchae vel cancellario curiae vel protopresbyteris seu vicariis foraneis vel parochis, a quibus tamen, si viva voce facta fuerit, scriptis est consignanda et statim ad Hierarcham deferenda.

Can. 510

Qui delictum denuntiat debet promotori iustitiae adiumenta suppeditare ad eiusdem delicti probationem.

Can. 511

§ 1. In causa iniuriarum aut diffamationis, ut promotor iustitiae actionem criminalem instituere possit, requiritur praevia denuntiatio seu querela personae laesae.

§ 2. Sed si agatur de iniuria aut diffamatione gravi, clerico vel religioso, praesertim in dignitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intulerit, actio criminalis institui potest etiam si non praecesserit denuntiatio seu querela.

Can. 512

In delictis mixti fori Hierarchae regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum animadvertens, publico bono satis consulit.

ARTICULUS II
De inquisitione

Can. 513

§ 1. Si delictum nec notorium sit nec omnino certum, sed innotuerit vel ex rumore et publica fama, vel ex denuntiatione, vel ex querela damni, vel ex inquisitione generali ab Hierarcha facta, vel alia quavis ratione, antequam quis citetur ad respondendum de delicto, inquisitio specialis est praemittenda ut constet an et quo fundamento innitatur imputatio.

§ 2. Huic regulae locus est sive agatur de irroganda poena vindicativa vel censura, sive de ferenda sententia declaratoria poenae vel censurae in quam quis inciderit.

Can. 514

Inquisitio, quamvis ab ipso loci Hierarcha peragi possit, regulariter tamen committatur alicui ex iudicibus eparchialibus, nisi eidem Hierarchae ex peculiari ratione alii committenda videatur.

Can. 515

§ 1. Inquisitor delegetur non ad universitatem causarum, sed ad singulas causas.

§ 2. Inquisitor tenetur iisdem obligationibus quibus iudices ordinarii, ac praesertim praestare debet iusiurandum de secreto servando deque officio fideliter implendo et abstinere ab accipiendis muneribus ad normam can. 136-139.

§ 3. Inquisitor nequit valide in eadem causa iudicem agere.

Can. 516

§ 1. Prudenti Hierarchae iudicio committitur statuere quandonam ea, quae praesto sunt argumenta, sufficiant ad inquisitionem instituendam.

§ 2. Nihili faciendae sunt denuntiationes quae ab inimico manifesto, aut ab homine vili et indigno proveniunt, vel anonymae iis adiunctis iisque aliis elementis carentes, quae accusationem forte probabilem reddant.

Can. 517

Inquisitio secreta semper esse debet, et cautissime ducenda, ne rumor delicti diffundatur, neve bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.

Can. 518

§.1. Ad finem suum assequendum potest inquisitor aliquos, quos de re edoctos censeat, ad se accire et interrogare sub iureiurando veritatis dicendae et secreti servandi.

§ 2. In eorum examine servet inquisitor, quantum fieri potest et natura inquisitionis patitur, regulas statutas in can. 292-304.

Can. 519

Inquisitor, antequam inquisitionem claudat, potest promotoris iustitiae consilium exquirere quoties in aliquam difficultatem inciderit, et cum eo acta communicare.

Can. 520

§ 1. Expleta inquisitione, inquisitor, addito suffragio suo, omnia referat ad Hierarcham.

§ 2. Hierarcha vel de eius speciali mandato vicarius iudicialis suodecreto iubeat ut:

1° Si appareat denuntiationem solido fundamento esse destitutam, id declaretur in actis et acta ipsa in secreto curiae archivo reponantur;

2° Si indicia delicti habeantur, sed nondum sufficientia ad accusatoriam actionem instituendam, acta in eodem archivo serventur et invigiletur interim moribus imputati, qui pro prudenti Hierarchae iudicio erit opportune super re audiendus, et, si casus ferat, monendus ad normam § 3;

3° Si denique certa vel saltem probabilia et sufficientia ad accusationem instituendam argumenta praesto sint, citetur reus ad comparendum et procedatur ad ulteriora.

§ 3. Eum qui versatur in proxima occasione delictum committendi vel in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delicti commissi, Hierarcha per se vel per interpositam personam moneat.

ARTICULUS III
De correptione delinquentis

Can. 521

Si reus interrogatus delictum confiteatur, Hierarcha, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus sit.

Can. 522

Correptio iudicialis locum habere nequit:

1° In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis Sedi Apostolicae, Patriarchae vel Archiepiscopo reservatae, aut poenam privationis beneficii, infamiae, depositionis minoris seu depositionis simplicis vel maioris seu degradationis;

2° Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;

3° Quando Hierarcha existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.

Can. 523

§ 1. Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem reum.

§ 2. Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 528.

Can. 524

 Intra fines can. 521, 522, potest correptio ab Hierarcha adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante conclusionem in causa ; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.

Can. 525

§ 1. Correptio adhiberi etiam potest, cum interposita fuit actio damni ex delicto.

§ 2. Quo in casu Hierarcha potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et dirimere quaestionem de damno.

§ 3. Sed si censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.

Can. 526

§ 1. Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.

§ 2. Salutaria remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et deberent.

Can. 527

Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia, poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non exsequatur. 

Can. 528

Si correptio iudicialis vel insufficiens sit ad reparationem scandali et restitutionem iustitiae, vel adhiberi nequeat quia reus delictum denegat, vel inutiliter adhibita fuerit, loci Hierarcha aut vicarius iudicialis, de eius speciali mandato, praecipiat ut acta inquisitionis tradantur promotori iustitiae.

CAPUT II
De ipso iudicio criminali

Can. 529

Salvis praescriptis canonum huius tertiae partis, in iudicio criminali serventur, nisi rei natura obstet, can. 226-452 de iudicio contentioso.

ARTICULUS I
De causae introductione et litis contestatione

Can. 530

Causa criminalis introducitur per accusationis libellum a promotore iustitiae conficiendum secundum normas in can. 531 statutas.

Can. 531

Libellus a promotore iustitiae conficiendus indicare debet:

1° Facta quibus constat delictum;

2° Speciem delicti, allegatis canonibus qui eo pertinent;

3° Probationes ex quibus constat de accusati parte in delicto;

4° Facta quae constituunt circumstantias aggravantes vel minuentes delictum;

5° Poenas in quas accusatus incurrerit iuxta canones indicandos;

6° Positiones facti seu articuli super quibus interrogandi sunt tum reus iuxta interrogatoria libello adnectenda, tum testes iuxta interrogatoria tempore opportuno exhibenda;

7° Formulas propositas ad dubia, ut dicitur, concordanda.

Can. 532

§ 1. Tribunal, postquam viderit rem esse suae competentiae, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.

§ 2. Libellus reiiciendus est quoties constat actioni criminali locum non esse ex eo quod v. g. factum imputatum, etsi verum, crimen haud constituat, vel propter mortem rei, actionis praescriptionem, querelae in casu necessariae defectum.

§ 3. Si tribunalis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, promotor iustitiae novum libellum rite confectum debet eidem tribunali denuo exhibere; quod si tribunal emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.

Can. 533

Adversus libelli reiectionem, integrum semper est promotori iustitiae intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal. A quo, audito illius instantiae promotore iustitiae, quaestio reiectionis expeditissime est definienda.

Can. 534

Si tribunal continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit, quo libellum admittit aut reicit, servetur praescriptum can. 232.

Can. 535

§ 1. Libello admisso, locus est rei citationi.

§ 2. Citatio conficienda et denuntianda est ad normam can. 237-245.

§ 3. Citatione legitime peracta, res desinit esse integra ad normam can. 247, et licet promotor iustitiae ab accusatione recedat, tribunal ad ulteriora procedere et poenas imputato irrogare potest vel eundem in poenas incurrisse declarare.

Can. 536

Iudex reum citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra definitum tempus; quo inutiliter elapso, idem iudex ex ofiicio advocatum reo constituat.

Can. 537

In delictis gravioribus, si Hierarcha censeat non sine fidelium offensione imputatum ministrare sacris aut ofiicio seu munere aliquo spirituali ecclesiastico vel pio fungi aut ad sacram communionem publice accedere, potest, audito promotore iustitiae, eum a sacro ministerio, ab illorum officiorum seu munerum exercitio, vel etiam a sacra communione publice sumenda prohibere.

Can. 538

Pariter si iudex censeat accusatum posse testibus timorem incutere aut eos subornare, aut alio modo iustitiae cursum impedire, potest, audito promotore iustitiae, decreto suo mandare, ut ille ad tempus deserai oppidum vel paroeciam, vel etiam ut secedat in praefinitum locum ibique sub peculiari vigilantia maneat.

Can. 539

Decreta de quibus in can. 537, 538, ferri nequeunt, nisi reo citato et comparente vel contumace, sive post primam eius auditionem seu constitutum, sive postea in decursu iudicii; et contra eadem non datur iuris remedium.

Can. 540

Obiectum seu materia iudicii criminalis statuitur in ipsa litis contestatione qua iudex pro tribunali sedens die in citatione assignato libellum promotoris iustitiae accusato et partibus laesis, si quae sint, significat.

Can. 541

In sessione litis contestationis concordari poterunt, quatenus iudex id expedire censuerit, dubia circa ipsam quaestionem principalem.

Can. 542

Si reus in sessione litis contestationis crimen confiteatur, non ideo causa finitur. Potest tamen iudex, pro suo prudenti arbitrio, liti finem imponere in casibus in quibus admittitur correptio.

Can. 543

Si die et hora contestandae liti praestituta reus non comparuerit nec iustam absentiae excusationem allegaverit contumax declaretur et procedatur ad ulteriora.

ARTICULUS II
De ordine cognitionum

Can. 544

Si reus exceptiones praeiudiciales in sessione litis contestationis deduxerit, v. g. de extinctione actionis criminalis, de incompetentia iudicis, de re iudicata, de parte laesa excludenda, etc., locus est causae incidenti ad normam can. 361 et seqq. pertractandae et definiendae.

Can. 545

§ 1. Lite contestata, causa incidens, si qua oriatur, proponi debet coram tribunali ad normam can. 361 et seqq.

§ 2. Causa incidens, nisi propter rei momentum aliud iudici videatur, una cum principali definienda est.

§ 3. Causa incidens, quae pendente instructoria proponitur, etsi pertractetur ante causam principalem, instructoriae evolutionem minime suspendit, nisi tribunal id expresse, gravissima ex ratione, decreverit. Causa autem incidens per memorialia, brevibus assignatis terminis, disceptetur; eam tribunal per decretum solvat, nisi decisio talis sit ut iudicio criminali finem imponat; quo in casu edatur sententia.

Can. 546

§ 1. Contra tribunalis sententias vel decreta interlocutoria, etsi habeant vim sententiae definitivae, non datur separata appellatio; sed appellatio proponenda est una cum appellatione a sententia definitiva, nisi tribunal, attento quaestionis momento, separatam appellationem in ipso decreto vel sententia interlocutoria fieri posse admiserit.

§ 2. Tribunal, ante sententiam definitivam vel una cum sententia definitiva, sententias vel decreta quaelibet interlocutoria corrigere, emendare aut revocare, auditis partibus, potest.

ARTICULUS III
De partibus privatis et de actione civili ex delicto orta

Can. 547

§ 1. Praeter reum citanda semper est pars cui ex delicto laesio iuridica est illata, quaeque ius habet exercendi actionem civilem.

§ 2. Etsi citatio partis laesae fuerit omissa, vel ipsa, non obstante legitima citatione, non comparuerit, ius tamen habet interveniendi in iudicium sive primae instantiae sive appellationis, usque ad conclusionem in causa, servato praescripto can. 376, § 3.

§ 3. Interventus partis laesae admitti nequit si causa de actione civili ex delicto orta iam soluta sit per sententiam quae in rem iudicatam transierit.

§ 4. Proposita per legitimam citationem actione civili ex iniuria vel diffamatione, ius denuntiationis vel querelae partis laesae perimitur.

§ 5. Firmo can. 511, § 2, a querela ex iniuria vel diffamatione pars laesa resilire semper potest, accedente tamen imputati consensu. Quo in casu partes integram sibi reservare possunt actionem civilem damnorum.

Can. 548

Pendente vero iudicio criminali, iudicium contentiosum de actione ex delicto orta suspenditur, usque ad definitionem causae criminalis; integrum tamen est parti laesae actionem civilem in iudicio criminali exercere iuxta can. 547 et 551.

Can. 549

Sententia in iudicio criminali edita, etsi de actione civili expresse non decreverit et absente parte laesa fuerit prolata, vim exserit ad ipsos civiles effectus quod attinet, sive quaeritur factum ipsum an exstiterit necne, sive quaeritur de rei imputabilitate.

Can. 550

Quod si exsistentia delicti ex quaestione quadam de statu personarum pendeat, criminale iudicium, iudicis sententia, suspendatur usque ad definitionem quaestionis de statu in iudicio contentioso pertractandae.

Can. 551

Actio civilis in iudicio criminali exercetur a parte laesa per declarationem in actu litis contestationis factam vel per legitimum interventum ad normam can. 547, § 2.

Can. 552

§ 1. Quaestio, si oriatur, de parte laesa admittenda, dirimatur ad normam can. 361 et seqq., 545.

§ 2. Contra decretum vel sententiam qua admittitur exercitium actionis civilis non datur appellatio nisi ad normam can. 546.

§ 3. Contra decretum vel sententiam quae partis laesae interventum excluserit datur immediata et separata appellatio in devolutivo tantum intra tres dies proponenda, intra decem dies prosequenda, et expeditissime definienda.

Can. 553

§ 1. Pars laesa ad exercitium actionis civilis admissa ius habet proponendi exceptiones et probationes necnon advocatum et procuratorem sibi eligendi uti vera pars in causa, salvo tamen can. 376, § 3.

§ 2. Contra sententiam definitivam quae reum quavis de causa absolverit, pars laesa quae ad exercitium actionis civilis fuerit admissa, quibuslibet iuris remediis frui valet, quamvis promotor iustitiae ab iis abstinuerit, quo in casu iudicium impugnationis actionem contentiosam tantum respicere debet et pertractandum est iuxta normas statutas circa iudicium contentiosum.

Can. 554

§ 1. Pars quae ad normam legis ecclesiasticae vel civilis, iure canonico legitime receptae, respondere debet de damno civili a delinquente patrato ius habet interveniendi ad sua iura tuenda in criminali iudicio.

§ 2. Pars laesa ius habet instandi ut citetur pars de qua in praecedenti paragrapho.

ARTICULUS IV
De causae instructione deque probationibus

Can. 555

§ l. Lite contestata locus est instructoriae.

§ 2. 1° Ad rem ponens intra tres dies eligat instructorem;

2° Instructor, in eadem causa definienda, iudicis ofiicio fungi nequit.

Can. 556

A decretis vel rescriptis iudicis instructoris, datur intra tres dies recursus ad tribunal cum effectu devolutivo tantum.

Can. 557

Reus regulariter est audiendus cum probationes a promotore iustitiae et a parte laesa propositae iam sint collectae. Iudex autem instructor debet summam probationum reo patefacere ita ut hic novas probationes postulare possit.

Can. 558

Tribunalis est aestimare quid valeat confessio rei, utrum in casu vim habeat plenae vel saltem semiplenae probationis, utrum confessio dividi possit necne. Quare, etsi reus delictum suum confiteatur, causa minime finitur et tribunal ad ulteriora procedere debet.

Can. 559

§ 1. Iusiurandum de veritate dicenda aut de veritate dictorum nequit accusato deferri. § 2. Iureiurando suppletorio de quo in can. 352, abstineat iudex.

Can. 560

Testium examini interesse possunt, iudice consentiente, partium advocati ; reus autem ne admittatur nisi gravissima ex causa.

Can. 561

Probationes quae fuerint ab inquisitore collectae ad normam can. 518, confirmandae sunt a testibus et peritis in instructoria, ut iudex ex ipsis suam certitudinem efformare possit; partibus autem semper licet iis uti in discussione causae praesertim ad contradictiones et variationes evincendas.

Can. 562

Cum iudex instructor causam satis instructam putaverit, suo decreto id statuat et acta tribunali deferat una cum conclusionibus.

Can. 563

§ 1. Tribunal, nisi supplementum instructoriae ex officio faciendum iusserit, publicationem actorum decernat, ita ut cum promotor iustitiae tum rei advocatus noscere possint sive acta instructoriae sive iudicis instructoris conclusiones. § 2. Una cum actis instructoriae publicandae sunt probationes quae fuerint ab inquisitore collectae ad normam can. 518.

Can. 564

Ex gravissima ratione iudex in publicandis actis decernere potest ut aliqua testimonia eo pacto advocatis communicentur ut nomina testium secreta sub iuramenti sanctitate servent ita ut ne reo quidem patefaciant. Quo in casu partes invitentur ad manifestanda nomina eorum quos sibi infensos vel inimicos habeant et inimicitiae rationes.

Can. 565

§ 1. Publicatis actis, tribunal statuit diem causae definiendae.

§ 2. Decretum denuntiari debet omnibus partibus saltem decem diebus ante definitionem causae.

Can. 566

Quinto saltem die ante causae definitionem, cum promotor iustitiae tum rei advocatus suas scripturas in cancellaria tribunalis deponere debent ut a parte adversa nosci possint.

Can. 567

Die definiendae causae assignato habebitur discussio oralis.

 

ARTICULUS V
De causae discussione et definitione

Can. 568

In discussione orali novae probationes colligi nequeunt.

Can. 569

§ 1. Discussioni adsistunt promotor iustitiae, reus eiusque advocatus, pars laesa et pars de qua in can. 554, earumque advocati.

§ 2. Tribunalis est peritos qui operam in causa praestiterint ad discussionem vocare ut peritias suas declarare valeant.

Can. 570

§ 1. In discussione hic ordo servetur ut primus promotor iustitiae, secunda et tertia, si quae sint, pars laesa et pars de qua in can. 554, earumque advocati, ultimo reus conventus eiusque advocatus loquantur.

§ 2. Quod si responsionibus sit locus, ultimo semper reus conventus eiusque advocatus ius habent replicandi.

§ 3. Praesidis est moderari oralem discussionem.

Can. 571

§ 1. Discussione absoluta, tribunal sententiam proferat.

§ 2. Si ex discussione emerserit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal, dilata definitione causae, novas probationes ipsum colligat.

Can. 572

Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernat decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae publicationem, quae non ultra mensem a die definitionis differri potest.

ARTICULUS VI
De iuris remediis contra sententiam deque exsecutione sententiae

Can. 573

Reus contumax appellationem intra terminos iure statutos prope nere et prosequi potest neque ulla tenetur obligatione petendi benef! cium can. 371.

Can. 574

Prudenti iudicio promotoris iustitiae in superiore tribunali commit titur prosecutio remedii iuris a promotore in inferiore tribunali propositi. Peracta autem legitime partium apud tribunal superius citatione, servetur praescriptum can. 535, § 3.

Can. 575

Ad exsecutionem privationis beneficii inamovibilis index ne procedat contra clericum qui Apostolicam Sedem vel Patriarcham adierit: sed si agatur de beneficio cui adnexa sit animarum cura, Hierarcha provideat per designationem vicarii substituti.

ARTICULUS VII
De expensis iudicialibus

Can. 576

Ad aliquid solvendum titulo expensarum iudicialium adigi possunt tantum partes privatae, nisi et ipsae ad normam can. 441-443, eximantur. Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas supra recensitos canones promulgamus iisdemque vim legis christifidelibus Ecclesiae Orientalis tribuimus, ubique terrarum hi sunt. Simul ac per Apostolicas has Litteras huiusmodi canones vigere coeperint sua destituentur vi quodlibet statutum, sive generale sive particulare vel speciale, etiam latum a Synodis speciali forma adprobatis, quaelibet praescriptio et consuetudo adhuc vigens, sive generalis, sive particularis ita ut disciplina de iudiciis unice iisdem canonibus regatur, neque amplius ius particulare iis contrarium vigorem habeat nisi quando et quantum in iis admittatur. Ut autem huius Nostrae voluntatis notitia tempestive ad omnes quorum res interest, perveniat, volumus et constituimus, ut Apostolicae hae Litterae motu proprio datae a die 6 Ianuarii, in Epiphania Domini anni 1951, exsecutionem suscipere incipiant, quibuslibet contrariis non obstantibus, etiam peculiarissima mentione dignis.

Datum Romae, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCML, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S. vol. XXXXII (1950), n. 1, pp. 5-120

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana