Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI PII XII
ET CONFIRMATIO PROMOTIONIS PATRIARCHAE BABYLONENSIS CHALDAEORUM ET PATRIARCHAE ANTIOCHENI MELCHITARUM*

Die XXI mensis Iunii, A.D. MCMXLVIII

 

Venerabiles Fratres

Gemina causa postulat, quae ad antiquissimas duas Orientis Ecclesias attinet, ut vobis coram hoc in amplissimo consessu, ex translaticio Apostolicae Sedis more, auctoritatem interponamus Nostram.

Etenim elapso anno, die XXI mensis Iulii, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum Iosephus Emmanuel Thomas, postquam per diuturnum annorum spatium sibi credito munere non sine uberibus salutaribusque fructibus functus est, decrepita tandem aetate confectus et apostolico labore fractus, ad humanum exitum pervenit, ac piissimo obitu e mortali hac vita decessit. Eiusdem ritus Episcopi una cum cetero clero populoque Pastorem desideratissimum complorarunt; eidemque per iusta funebria ac per admotas Deo piaculares preces suffragati sunt.

Subinde autem, legitimam celebrantes Synodum, in eius locum Venerabilem fratrem sublegerunt Iosephum Ghanima, Archiepiscopum titulo Martyropolitanum, qui sibi Iosepho VII nomen imposuit; ac rebus rite peractis, omnes, qui convenerant, Episcopi, itemque delectus Patriarcha officiosas Nobis dederunt litteras, quibus et catholicae fidei studium, quo flagrant, professi sunt, et observantissimam voluntatem cuiusque suam erga Nos et Apostolicam hanc Sedem iterum voluere testatam; dum demisso animo rogarunt ut habitam electionem auctoritate Nostra ratam confirmatamque haberemus.

Delatam causam, ut moris est, Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus e Sacro Consilio Orientali Ecclesiae praeposito cognoscendam deliberandamque commisimus; qui quidem, re diligenter perpensa, postulationi huic concedendum esse censuere. Etenim de sacrorum Antistite agitur, qui iam superioribus annis non modo in iuventute rite instituenda et in christiano populo ad virtutem verbo exemploque suo conformando, sed in gravissimis etiam fungendis muneribus valde se probavit, sibique bonorum omnium conciliavit aestimationem. Quae quidem animi dotes tum praesertim enituere, cum cadentem decessoris sui senectutem sustentans, adiutricem eidem suam navavit operam. Eius igitur electionem in Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum ratam probatamque habemus eumdemque sacro Pallio, de Beati Petri sepulcro sumpto, decorandum decernimus.

Quapropter auctoritate Dei Omnipotentis, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra electionem seu postulationem ab Episcopis Chaldaeis factam, confirmatam ratamque habemus; atque adeo Venerabilem Iosephum Ghanima ab Archiepiscopatu titulo Martyropolitano ad Patriarchalem Babylonensem Chaldaeorum Ecclesiam evehimus, atque Patriarcham eiusdem Ecclesiae, ut in decreto et schedulis consistorialibus significabitur, constituimus ac renuntiamus, contrariis quibuslibet non obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Altera praeterea causa est, quae ad Antiochenam Melchitarum Ecclesiam pertinet, et quae Nostram itidem postulat interponendam esse auctoritatem. Nostis siquidem superiore anno, die VIII Septembris, Venerabilem Fratrem Cyrillum Mogabgab qui ad summam usque senectutem in amplissimo sibi demandato munere tantopere elaboraverat, devexa tandem aetate consumptum gravique infirmitate correptum, in pace Christi quievisse; quem quidem ut sui omnes, ita Nos deperditum comploramus eidemque sempiternum a Deo praemium suppliciter deprecamur.

Subsequenti autem Octobri mense Melchitarum Episcopi legitimam coëgerunt Synodum, ac flagrantibus precibus implorato Numine, collatisque suffragiis, Patriarcham dixerunt Venerabilem Fratrem Maximum Saigh, Archiepiscopum Berytensem et Gibailensem, cui Maximo IV nomen est inditum.

Deinde vero iidem, qui convenerant, Episcopi, una cum delecto Patriarcha, litteras officii plenas Nobis dederunt, suum erga Nos testantes obsequium suumque profitentes animum catholicae fidei unitatisque retinentissimum; quibus quidem litteris efflagitarunt ut actam ab se electionem auctoritate Nostra confirmaremus.

Quemadmodum res postulabat, totius cognitionem negotii detulimus Venerabilibus Nostris S. R. E. Cardinalibus e Sacro Consilio Orientalis Ecclesiae moderationi praeposito, qui, causa diligenter considerata ac perpensa, opportunum esse duxerunt hanc exaudire atque excipere postulationem. Quam ad probandam sententiam peculiaria Nos movent animi ornamenta, quibus Patriarcha novensilis insignitur; imprimisque apostolicum studium ac perspicua prudentia, quibus Tyrensis primum Archiepiscopus creatus, subinde vero Berytensis et Gibailensis, hisce in obeundis muneribus commissos sibi, alium ex alio, greges benevolenti veneratione devinctos habuit. Eius igitur electionem probare ac confirmare cupimus, eumdemque sacro Pallio, de Beati Petri sepulcro sumpto, honestare ac decorare volumus.

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, electionem seu postulationem confirmamus ratamque habemus a Venerabilibus Fratribus Episcopis Melchitis factam; ideoque Venerabilem Fratrem Maximum Saigh, a vinculo absolutum, quo Archidioecesi Berytensi et Gibailensi Melchitarum adstrictus adhuc tenebatur, Patriarcham Ecclesiae Antiochenae Melchitarum constituimus ac declaramus, prout in decreto et schedulis consistorialibus significabitur; contrariis quibuslibet minime obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

In praesens autem nihil aliud reliquum est, nisi ut Dioecesibus suo viduatis Pastore ex more consulamus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
 Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 137 -139
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana