Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO AD FIDEM TUENDAM
IN MYSTERIA INCARNATIONIS
ET SANCTISSIMAE TRINITATIS
A QUIBUSDAM RECENTIBUS ERRORIBUS
*

 

1. Mysterium Filii Dei, qui homo factus est, et mysterium Sanctissimae Trinitatis, quae ad intima Revelationis pertinent, Christifidelium vitam incorrupta sua veritate illuminent necesse est. Cum autem recentibus erroribus haec mysteria concutiantur Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei traditam de eisdem mysteriis fidem recolere tutarique statuit.

2. Fides catholica in Filium Dei, qui homo factus est. – Iesus Christus, cum in terris versaretur, variis modis, verbo et opere, significavit adorabile suae personae mysterium. Postquam autem « obœdiens usque ad mortem » [1] factus est, gloriosa resurrectione divinitus exaltatus fuit, sicut conveniebat Filio « per quem omnia » [2]  a Patre condita sunt. De eo S. Ioannes sollemniter pronuntiavit: « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum... Et Verbum caro factum est ».[3]

Ecclesia mysterium Filii Dei, qui homo factus est, sancte servavit atque « aetatum ac saeculorum gradibus » [4] sermone magis explicato ad credendum proposuit. In Symbolo enim Constantinopolitano, quod usque in hodiernum diem recitatur in celebratione eucharistica, ipsa confitetur « Iesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula, ... Deum verum de Deo vero, ... consubstantialem Patri, ... qui propter nos homines et propter nostram salutem, ... homo factus est ».[5] Concilium Chalcedonense confitendum decrevit Filium Dei ante omnia saecula de Patre genitum esse secundum deitatem, ac in tempore genitum esse ex Maria Virgine secundum humanitatem.[6] Insuper hoc Concilium unum eumdemque Christum Filium Dei nuncupavit personam seu hypostasim, eius autem deitatem necnon eius humanitatem nuncupavit naturam; atque per haec nomina docuit in unam Redemptoris nostri personam inconfuse, immutabiliter, indivise et inseparabiliter convenire utramque eius naturam, divinam et humanam.[7] Simili modo Concilium Lateranense IV credendum profitendumque docuit unigenitum Filium Dei, coaeternum Patri, factum esse verum hominem ac unam in duabus naturis esse personam.[8] Ea est catholica fides, quam nuper Concilium Vaticanum II, constanti totius Ecclesiae Traditioni inhaerens, pluribus in locis perspicue expressit.[9]

3. Recentes errores circa fidem in Filium Dei hominem factum. – Huic fidei aperte adversantur opiniones iuxta quas nobis revelatum notumque non esset Filium Dei ab aeterno in mysterio Deitatis subsistere distinctum a Patre et Spiritu Sancto; itemque opiniones secundum quas evacuanda esset notio unius personae Iesu Christi, genitae a Patre ante saecula secundum divinam naturam et in tempore ex Maria Virgine secundum naturam humanam; ac denique assertio secundum quam humanitas Iesu existeret, non ut assumpta in personam aeternam Filii Dei, sed potius in seipsa ut persona humana, ideoque mysterium Iesu Christi in eo consisteret quod Deus se revelans summo modo praesens esset in persona humana Iesu.

Qui ita sentiunt, a vera fide in Christum longe remanent, etiam cum asserunt singularem Dei praesentiam in Iesu efficere ut ipse summum ultimumque culmen sit divinae Revelationis; neque veram fidem in Christi divinitatem recuperant, cum addunt Iesum dici posse Deum, eo quod, in eius humana, quam dicunt, persona, Deus summe Praesens sit.

4. Fides catholica in Sanctissimam Trinitatem ac speciatim in Spiritum Sanctum. – Cum derelinquitur mysterium personae divinae et aeternae Christi Filii Dei, veritas de Sanctissima Trinitate quoque pessumdatur et, cum ea, veritas de Spiritu Sancto qui a Patre Filioque, seu ex Patre per Filium,[10] ab aeterno procedit. Ideo, attentis erroribus recentibus, quaedam de fide in Sanctissimam Trinitatem ac speciatim in Spiritum Sanctum recolenda sunt.

Secunda Epistola ad Corinthios desinit admirabili illa formula: « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Spiritus Sancti cum omnibus vobis ».[11] Mandatum autem baptizandi, in Evangelio S. Matthaei consignatum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum nominat uti tres qui ad mysterium Dei pertinent et in quorum nomine novi fideles regenerentur oportet.[12] Denique in Evangelio S. Ioannis, Iesus de adventu Spiritus Sancti dicit: « Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ».[13]

Divinae autem Revelationis indicationibus innixum, Magisterium Ecclesiae, cui soli concreditum est « munus authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum »,[14] confessum est in Symbolo Constantinopolitano « Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, ...qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ».[15] Pariter Concilium Lateranense IV credendum profitendumque esse docuit « quod unus solus est verus Deus... Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem personae, sed una essentia,...: Pater a nullo, Filius a Patre solo ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque, absque initio semper ac sine fine ».[16]

5. Recentes errores de Sanctissima Trinitate ac speciatim de Spiritu Sancto. – A fide igitur deerrat opinio secundum quam Revelatio nos incertos relinqueret de aeternitate Trinitatis et speciatim de aeterna existentia Spiritus Sancti ut personae, in Deo, a Patre Filioque distinctae. Verum est Sanctissimae Trinitatis mysterium nobis revelatum esse in œconomia salutis, maxime in Christo, qui a Patre in mundum missus est et qui cum Patre mittit in Populum Dei Spiritum vivificantem. Sed hac Revelatione credentibus aliqua cognitio data est etiam vitae intimae Dei, in qua « Pater generans, Filius nascens et Spiritus Sanctus procedens » sunt « consubstantiales et coaequales, coomnipotentes et coaeterni ».[17]

6. Mysteria Incarnationis et Trinitatis fideliter servanda et illustranda. – Ea quae in allatis Conciliorum documentis exprimuntur de uno eodemque Christo Filio Dei, genito ante saecula secundum naturam divinam et in tempore secundum naturam humanam, necnon de aeternis personis Sanctissimae Trinitatis ad immutabilem fidei catholicae veritatem pertinent.

Hoc sane non impedit quominus Ecclesia sui officii esse existimet nisus non intermittere ut, spectatis novis quoque modis cogitandi hominum, supradicta mysteria etiam atque etiam inspiciantur contemplatione fidei et indagatione theologorum aptaque ratione amplius explicentur. Sed dum necessarium investigandi officium usurpatur, diligenter cavendum est ne arcana illa mysteria unquam ab illo sensu detorqueantur quem « intellexit et intellegit Ecclesia ».[18]

Horum mysteriorum incorrupta veritas ad totam Revelationem Christi maxime interest, cum ad huius centrum ita pertineant, ut, si labefactentur, reliquum Revelationis thesaurum etiam adulteretur. Eorumdem mysteriorum veritas ad rationem christianam agendi non minus interest, tum quia nihil tantopere manifestat Dei caritatem, cui tota vita christiana respondeat oportet, quam Incarnatio Filii Dei, Redemptoris nostri,[19] tum quoniam « homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur ».[20]

7. Circa veritates ergo quas praesens Declaratio tuetur, Ecclesiae Pastorum est unitatem in profitenda fide requirere a populo suo ac speciatim ab eis qui ex mandato a Magisterio accepto scientias sacras docent aut verbum Dei praedicant. Hae partes Episcoporum pertinent ad munus illis divinitus creditum « depositum fidei » in communione cum Petri Successore « purum et integrum servandi » atque « Evangelium indesinenter annuntiandi »; [21] quo ex munere etiam tenentur minime pati ut ministri verbi Dei, a sana doctrina deflectentes, eam corruptam aut mancam tradant.[22] Populus enim curis Episcoporum commissus, « de quo » ipsis « Deo est ratio reddenda »,[23] « iure sacro, de quo cedere nequit, fruitur accipiendi verbum Dei, totum scilicet verbum Dei, quod altius cognoscere Ecclesia non desinit ».[24]

Christifideles autem — et in primis theologi, pro eorum magno munere necessarioque in Ecclesia servitio — fideliter confiteantur necesse est mysteria quae hac Declaratione recoluntur. Pariter, movente ac illuminante Spiritu Sancto, Ecclesiae filii toti doctrinae fidei inhaereant oportet sub ductu suorum Pastorum et universae Ecclesiae Pastoris,[25] « ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio ».[26]

Declarationem hanc ad fidem tuendam in mysteria Incarnationis et Sanctissimae Trinitatis a quibusdam recentibus erroribus Summus Pontifex Paulus div. Prov. Pp. VI in Audientia concessa infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, die 21 februarii a. 1972 ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit.

Datum Romae, ex aedibus S. Congr. pro Doctrina Fidei, die 21 mensis februarii, in festo S. Petri Damiani, a.D. 1972.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Paulus Philippe, Archiep. tit. Heracleopolitanus,
a Secretis


* AAS 64 (1972), 237-241.

[1] Cfr. Phil. 2, 6-8.

[2] 1 Cor 8,6.

[3] Io 1, 1. 14 (cf. 1, 18).

[4]  Cfr. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4; Conc. Oec. Decr., Herder, 1962, 785; DS 3020.

[5] Missale Romanum, ed. typica, Typis Polyglottis Vaticanis, 1970, 389; DS 150. Cf. etiam Concilium Nicaenum I, [Expositio Fidei]; Conc. Oec. Decr., 4 s.; DS 125 s.

[6] Cfr. Concilium Chalcedonense, Definitio; Conc. Oec. Decr., 62; DS 301.

[7] Cfr. ibid., DS 302.

[8]  Cfr. Concilium Lateranense IV, Const. Firmiter credimus; Conc. Oec. Decr., 206, DS 800 s.

[9]  Cfr. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen Gentium, nn. 3, 7, 52, 53; Const. dogm. Dei Verbum, nn. 2, 3; Const. past. Gaudium et Spes, n. 22; Unitatis redintegratio, n. 12; Decr. Christus Dominus, n. 1; Decr. Ad Gentes, n. 3. Cfr. etiam Paulus VI, Sollemnis professio fidei, n. 11: AAS 60 (1968), 437.

[10] Cfr. Concilium Florentinum, Bulla Laetentur caeli; Conc. Oec. Decr., 501 s.; DS 1300 s.

[11] 2 Cor 13, 13.

[12] Cfr. Mt 28, 19.

[13]  Io 15, 26.

[14]  Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 10.

[15] Missale Romano, loc. cit.; DS 150.

[16]  Cfr. Concilium Lateranense IV, Const. Firmiter credimus; Conc. Oec. Decr., 206; DS 800.

[17]  Cfr. ibid.

[18]  Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4, can. 3; Conc. Oec. Decr., 787; DS 3043. Cfr. Ioannes XXIII, Alloc. In S. Conc. Vat. II inauguratione, AAS 54 (1962), 792; et Concilium Vaticanum II, Const. past.  Gaudium et Spes, n. 62. Cfr. etiam Paulus VI, Sollemnis professio fidei, n. 4, AAS 60 (1968), 434.

[19] Cfr. 1 Io 4, 9 s.

[20]  Cfr. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 2; cf. Ef 2, 18; 2 Petr 1, 4.

[21]  Cfr. Paulus VI, Adhort. apost. Quinque iam anni, AAS 63 (1971), 99.

[22] Cfr.2 Tm 4, 1-5. Cfr. Paulus VI, ibid., 103 s. Cfr. etiam Synodus Episcoporum (1967); Relatio Commissionis Synodalis constitutae ad examen ulterius peragendum circa opiniones periculosas et atheismum, II, 3: De pastorali ratione agendi in exercitio Magisterii, Typis Polyglottis Vaticanis, 1967, 10 s. (L’Osservatore Romano, 30-31 octobris 1967, 3).

[23] Paulus VI, ibid., 103.

[24] Cfr. Paulus VI, ibid., 100.

[25] Cfr. Concilium Vaticanum II, Const. dogm.  Lumen Gentium, nn. 12, 25; Synodus Episcoporum (1967): Relatio Commissionis Synodalis constitutae ad examen ulterius peragendum circa opiniones periculosas et atheismum, II, 4: De theologorum opera et responsabilitate, 1 (L’Osservatore Romano, loc. cit.).

[26 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 10.