Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CULTUS S. IOANNIS

S. IOANNES BAPTISTAE CONFIRMATUR PATRONUS PRINCIPALIS
ARCHIDIOECESIS TIRNAVIENSIS, IN CECOSLOVACHIA, LOCO S. ADALBERTI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cultus S. Ioannis Baptistae, Praecursoris Domini, cuius laudes non modo Evangelium habet (cfr. Luc. 1, 15), sed et Christus, Dei Filius, in illum maximas accumulat (cf. Matth. 11, 7 sqq.), tam late obtinuit, ut vix fingi possit Ecclesiae pars, in qua non aut templa eius honori dicata sint, aut eius sanctitas innotuerit. Quοd profecto iam pridem etiam in archidioecesi Tirnaviensi, in Cecoslovachiae finibus, factum est, cuius Christifideles non solum cathedralem aedem suam tanti caelicolae nomine insignire decreverunt, sed et singulari pietate eum semper prosecuti sunt, atque in praesentia prosequuntur: fuit enim ille longa per saecula et praesidium in discriminibus, et auxilium in difficultatibus, et in christianae vitae praeceptis servandis exemplar egregium. Hanc sane causa est, cur eius Ecclesiae clerus atque fideles, Iulio Gabris, Episcopo Administratore Apostolico, duce atque auctore, ab luce Apostolica Sede petierint, ut S. Ioannem Baptistam, quem illi sibi elegissent Patronum praecipuum loco S. Adalberti, hic adprobasset, talem Nos confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30». Quod, iis probatis quae S. Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuisset, factis a Nobis olim potestatibus, per has Litteras facimus, fore simul confisi ut pietas in pectoribus augeatur, flammaque gliscat amoris erga tam clarum Caelitem, ac per illum erga Deum, rerum omnium initium et fontem. Scilicet omnia iura atque privilegia tribuimus, iuxta rubricas consequentia. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII menses Octobris, annο MDCCCCLXXX. Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana