Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM VIRGINEM

CATHEDRALE TEMPLUM METROPOLITANAE ECCLESIAE
POTENTINAE BEATAE MARIAE VIRGINI CAELO RECEPTAE
DICATUM AD HONOREM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam quavis honesta ratione honorari, per Illamque Christum, aeternam Dei Filium, celebrari, rem quidem semper existimavimus non modo aequam in se, cum sit ipsa Dei Parens Angelorumque Regina, sed etiam Ecclesiae omnique ordini fidelium salutarem, e cuius bonitate auxilia omnia illi ac praesidia in aeternam possint sperare salutem. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Vairo, Archiepiscopus Potentinus et Marsicensis, Litteris datis die vicesima septima mensis Septembres, hoc anno, suo suique cleri atque populi nomine id petierit, ut metropolitanum templum Ecclesise suae, beatae Mariae Vergini in caelum assumptae sacrum, ad gradum Basilicae Minoris eveheremus; Nos, sive ipsius templi ratione habita, quod antiquitate, arte, monumentis praestat, sive pietatis ac religionis, quibus erga Deum eiusque Matrem nitet, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi obsecundaremus. Qua re, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Culto Divino, factis a Nobis olim potestatibus, hac de re egerit, placet templum cathedrale archidioecesis Potentinae et Marsicensis, Beatae Mariae Virgini Caelo receptae dicatum, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehi, factis nempe iuribus atque liturgicis concessionibus, quae ad sacras aedes huius ordinis respiciunt, modo ea servata sint, quae decreto «De titulo Basilicae Minons», die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII, praeseribuntur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana